De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  2. materiem quoque finitis differe figuris.
  3. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  4. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  5. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  6. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  7. ergo finita distant ratione creata,
  8. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  9. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  10. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  11. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  12. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  13. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  14. formarum finita, necesse est quae similes sint
  15. esse infinitas aut summam materiai
  16. finitam constare, id quod non esse probavi.
  17. * * *
  18. versibus ostendam corpuscula materiai
  19. ex infinito summam rerum usque tenere
  20. undique protelo plagarum continuato.
  21. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  22. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  23. at regione locoque alio terrisque remotis
  24. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  25. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  26. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  27. milibus e multis vallo munitur eburno,
  28. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  29. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  30. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  31. unica res quaedem nativo corpore sola,
  32. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  33. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  34. unde ea progigni possit concepta, creari
  35. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  36. quippe etenim sumant alii finita per omne
  37. corpora iactari unius genitalia rei,
  38. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  39. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  40. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  41. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  42. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  43. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  44. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  45. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  46. infidi maris insidias virisque dolumque
  47. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  48. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  49. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  50. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  51. disiectare aestus diversi materiai,
  52. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  53. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  54. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  55. et res progigni et genitas procrescere posse.
  56. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  57. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  58. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  59. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  60. nec porro rerum genitales auctificique
  61. motus perpetuo possunt servare creata.
  62. sic aequo geritur certamine principiorum
  63. ex infinito contractum tempore bellum.
  64. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  65. et superantur item. miscetur funere vagor,
  66. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  67. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  68. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  69. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  70. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  71. convenit et memori mandatum mente tenere,
  72. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  73. quod genere ex uno consistat principiorum,
  74. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  75. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  76. atque potestates, ita plurima principiorum
  77. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  78. Principio tellus habet in se corpora prima,
  79. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  80. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  81. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  82. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  83. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  84. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  85. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  86. montivago generi possit praebere ferarum.
  87. quare magna deum mater materque ferarum
  88. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  89. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  90. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  91. aeris in spatio magnam pendere docentes
  92. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  93. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  94. officiis debet molliri victa parentum.
  95. muralique caput summum cinxere corona,
  96. eximiis munita locis quia sustinet urbes.