De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  2. materiem quoque finitis differe figuris.
  3. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  4. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  5. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  6. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  7. ergo finita distant ratione creata,
  8. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  9. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  10. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  11. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  12. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  13. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  14. formarum finita, necesse est quae similes sint
  15. esse infinitas aut summam materiai
  16. finitam constare, id quod non esse probavi.
  17. * * *
  18. versibus ostendam corpuscula materiai
  19. ex infinito summam rerum usque tenere
  20. undique protelo plagarum continuato.
  21. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  22. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  23. at regione locoque alio terrisque remotis
  24. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  25. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  26. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  27. milibus e multis vallo munitur eburno,
  28. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  29. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  30. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  31. unica res quaedem nativo corpore sola,
  32. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  33. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  34. unde ea progigni possit concepta, creari
  35. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  36. quippe etenim sumant alii finita per omne
  37. corpora iactari unius genitalia rei,
  38. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  39. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  40. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  41. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  42. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  43. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  44. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  45. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  46. infidi maris insidias virisque dolumque
  47. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  48. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  49. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  50. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  51. disiectare aestus diversi materiai,
  52. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  53. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  54. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  55. et res progigni et genitas procrescere posse.
  56. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  57. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  58. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  59. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  60. nec porro rerum genitales auctificique
  61. motus perpetuo possunt servare creata.
  62. sic aequo geritur certamine principiorum
  63. ex infinito contractum tempore bellum.
  64. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  65. et superantur item. miscetur funere vagor,
  66. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  67. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  68. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  69. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  70. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  71. convenit et memori mandatum mente tenere,
  72. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  73. quod genere ex uno consistat principiorum,
  74. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  75. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  76. atque potestates, ita plurima principiorum
  77. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  78. Principio tellus habet in se corpora prima,
  79. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  80. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  81. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  82. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  83. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  84. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  85. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  86. montivago generi possit praebere ferarum.
  87. quare magna deum mater materque ferarum
  88. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  89. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  90. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  91. aeris in spatio magnam pendere docentes
  92. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  93. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  94. officiis debet molliri victa parentum.
  95. muralique caput summum cinxere corona,
  96. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  97. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  98. horrifice fertur divinae matris imago.
  99. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  100. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  101. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  102. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  103. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  104. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  105. significare volunt indignos esse putandos,
  106. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  107. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  108. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  109. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  110. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  111. ingratos animos atque impia pectora volgi
  112. conterrere metu quae possint numine divae.
  113. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  114. munificat tacita mortalis muta salute,
  115. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  116. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  117. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  118. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  119. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  120. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  121. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  122. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  123. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  124. cum pueri circum puerum pernice chorea
  125. armat et in numerum pernice chorea
  126. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  127. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  128. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  129. propterea magnam armati matrem comitantur,
  130. aut quia significant divam praedicere ut armis
  131. ac virtute velint patriam defendere terram
  132. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  133. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  134. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  135. omnis enim per se divom natura necessest
  136. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  137. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  138. nam privata dolore omni, privata periclis,
  139. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  140. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  141. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  142. et quia multarum potitur primordia rerum,
  143. multa modis multis effert in lumina solis.
  144. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  145. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  146. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  147. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  148. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  149. religione animum turpi contingere parcat.
  150. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  151. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  152. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  153. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  154. dissimili vivont specie retinentque parentum
  155. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  156. tanta est in quovis genere herbae materiai
  157. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  158. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  159. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  160. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  161. dissimili perfecta figura principiorum.
  162. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  163. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  164. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  165. scintillasque agere ac late differre favillam.
  166. cetera consimili mentis ratione peragrans
  167. invenies igitur multarum semina rerum
  168. corpore celare et varias cohibere figuras.
  169. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  170. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  171. haec igitur variis debent constare figuris;
  172. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  173. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  174. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  175. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  176. conveniunt et res permixto semine constant.
  177. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  178. multa elementa vides multis communia verbis,
  179. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  180. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  181. non quo multa parum communis littera currat
  182. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  183. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  184. sic aliis in rebus item communia multa
  185. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  186. dissimili tamen inter se consistere summa
  187. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  188. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  189. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  190. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  191. semiferas hominum species existere et altos
  192. inter dum ramos egigni corpore vivo
  193. multaque conecti terrestria membra marinis,
  194. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  195. pascere naturam per terras omniparentis.
  196. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  197. seminibus certis certa genetrice creata
  198. conservare genus crescentia posse videmus.
  199. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  200. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  201. corpora discedunt conexaque convenientis
  202. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  203. reicere in terras naturam, multaque caecis
  204. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  205. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  206. vitalis motus consentire atque imitari.
  207. sed ne forte putes animalia sola teneri
  208. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  209. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  210. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  211. dissimili constare figura principiorum;
  212. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  213. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  214. semina cum porro distent, differre necessust
  215. intervalla vias conexus pondera plagas
  216. concursus motus; quae non animalia solum
  217. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  218. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  219. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  220. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  221. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  222. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  223. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  224. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  225. corpora consimili sint eius tincta colore;
  226. nullus enim color est omnino materiai
  227. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  228. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  229. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  230. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  231. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  232. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  233. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  234. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  235. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  236. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  237. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  238. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  239. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  240. immutabile enim quiddam superare necessest,
  241. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  242. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  243. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  244. proinde colore cave contingas semina rerum,
  245. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  246. Praeterea si nulla coloris principiis est
  247. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  248. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  249. propterea magni quod refert, semina quaeque
  250. cum quibus et quali positura contineantur
  251. et quos inter se dent motus accipiantque,
  252. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  253. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  254. marmoreo fieri possint candore repente,
  255. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  256. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  257. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  258. materies ubi permixta est illius et ordo
  259. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  260. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  261. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  262. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  263. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  264. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  265. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  266. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  267. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  268. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  269. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  270. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  271. aut alio in quovis uno puroque nitore
  272. dissimiles longe inter se variosque colores.
  273. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  274. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  275. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  276. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  277. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  278. principiis rerum non numquam causa colores,
  279. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  280. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  281. quippe etenim multo proclivius exorientur
  282. candida de nullo quam nigro nata colore
  283. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  284. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  285. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  286. scire licet quam sint nullo velata colore;
  287. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  288. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  289. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  290. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  291. quae sita cervices circum collumque coronat;
  292. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  293. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  294. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  295. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  296. consimili mutat ratione obversa colores;
  297. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  298. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  299. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  300. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  301. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  302. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  303. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  304. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  305. sed variis formis variantes edere tactus.
  306. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  307. est natura coloris et omnia principiorum
  308. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  309. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  310. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  311. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  312. ex albis album pinnis iactare colorem
  313. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  314. aut alio quovis uno varioque colore.
  315. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  316. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  317. evanescere paulatim stinguique colorem;
  318. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  319. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  320. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  321. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  322. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  323. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  324. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  325. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  326. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  327. scire licet quaedam tam constare orba colore
  328. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  329. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  330. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  331. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  332. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  333. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  334. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  335. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  336. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  337. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  338. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  339. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  340. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  341. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  342. concoctosque suo contractans perdere viro,
  343. propter eandem rem debent primordia rerum
  344. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  345. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  346. nec simili ratione saporem denique quemquam
  347. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  348. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  349. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  350. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  351. inmortalia si volumus subiungere rebus
  352. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  353. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  354. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  355. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  356. principiis constare. neque id manufesta refutant
  357. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  358. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  359. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  360. quippe videre licet vivos existere vermes
  361. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  362. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  363. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  364. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  365. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  366. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  367. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  368. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  369. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  370. non alia longe ratione atque arida ligna
  371. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  372. iamne vides igitur magni primordia rerum
  373. referre in quali sint ordine quaeque locata
  374. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  375. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  376. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  377. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  378. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  379. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  380. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  381. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  382. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  383. sed magni referre ea primum quantula constent,
  384. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  385. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  386. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  387. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  388. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  389. antiquis ex ordinibus permota nova re
  390. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  391. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  392. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  393. * * *
  394. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  395. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  396. mollia mortali consistere corpore creta.
  397. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  398. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  399. aut similis totis animalibus esse putari.
  400. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  401. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  402. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  403. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  404. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  405. vitali ut possint consentire undique sensu.
  406. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  407. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  408. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  409. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  410. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  411. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  412. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  413. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  414. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  415. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  416. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  417. quatinus in pullos animalis vertier ova
  418. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  419. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  420. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  421. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  422. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  423. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  424. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  425. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  426. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  427. Principio nequeunt ullius corporis esse
  428. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  429. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  430. aere fluminibus terris terraque creatis,
  431. nec congressa modo vitalis convenientes
  432. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  433. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  434. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  435. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  436. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  437. dissoluuntur enim positurae principiorum
  438. et penitus motus vitales inpediuntur,
  439. donec materies omnis concussa per artus
  440. vitalis animae nodos a corpore solvit
  441. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  442. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  443. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  444. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  445. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  446. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  447. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  448. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  449. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  450. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  451. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  452. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  453. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  454. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  455. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  456. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  457. scire licet nullo primordia posse dolore
  458. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  459. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  460. corporibus, quorum motus novitate laborent
  461. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  462. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  463. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  464. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  465. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  466. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  467. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  468. multaque de rerum mixtura dicere callent
  469. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  470. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  471. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  472. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  473. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  474. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  475. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  476. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  477. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  478. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  479. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  480. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  481. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  482. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  483. umoris guttas mater cum terra recepit,
  484. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  485. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  486. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  487. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  488. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  489. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  490. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  491. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  492. nec sic interemit mors res ut materiai
  493. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  494. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  495. res ut convertant formas mutentque colores
  496. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  497. ut noscas referre earum primordia rerum
  498. cum quibus et quali positura contineantur
  499. et quos inter se dent motus accipiantque,
  500. neve putes aeterna penes residere potesse
  501. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  502. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  503. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  504. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  505. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  506. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  507. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  508. consimilis; verum positura discrepitant res.
  509. sic ipsis in rebus item iam materiai
  510. intervalla vias conexus pondera plagas
  511. concursus motus ordo positura figurae
  512. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  513. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  514. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  515. accedere et nova se species ostendere rerum.
  516. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  517. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  518. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  519. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  520. principio caeli clarum purumque colorem
  521. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  522. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  523. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  524. ex improviso si sint obiecta repente,
  525. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  526. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  527. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  528. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  529. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  530. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  531. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  532. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  533. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  534. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  535. infinita foris haec extra moenia mundi,
  536. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  537. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  538. Principio nobis in cunctas undique partis
  539. et latere ex utroque supra supterque per omne
  540. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  541. vociferatur, et elucet natura profundi.
  542. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  543. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  544. seminaque innumero numero summaque profunda