De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo formarum novitatem corporis augmen
  2. subsequitur. quare non est ut credere possis
  3. esse infinitis distantia semina formis,
  4. ne quaedam cogas inmani maximitate
  5. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  6. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  7. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  8. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  9. saecla novo rerum superata colore iacerent
  10. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  11. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  12. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  13. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  14. cedere item retro possent in deteriores
  15. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  16. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  17. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  18. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  19. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  20. materiem quoque finitis differe figuris.
  21. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  22. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  23. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  24. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  25. ergo finita distant ratione creata,
  26. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  27. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  28. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  29. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  30. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  31. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  32. formarum finita, necesse est quae similes sint
  33. esse infinitas aut summam materiai
  34. finitam constare, id quod non esse probavi.
  35. * * *
  36. versibus ostendam corpuscula materiai
  37. ex infinito summam rerum usque tenere
  38. undique protelo plagarum continuato.
  39. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  40. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  41. at regione locoque alio terrisque remotis
  42. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  43. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  44. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  45. milibus e multis vallo munitur eburno,
  46. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  47. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  48. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  49. unica res quaedem nativo corpore sola,
  50. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  51. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  52. unde ea progigni possit concepta, creari
  53. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  54. quippe etenim sumant alii finita per omne
  55. corpora iactari unius genitalia rei,
  56. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  57. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  58. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  59. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  60. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  61. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  62. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  63. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  64. infidi maris insidias virisque dolumque
  65. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  66. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  67. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  68. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  69. disiectare aestus diversi materiai,
  70. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  71. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  72. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  73. et res progigni et genitas procrescere posse.
  74. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  75. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  76. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  77. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  78. nec porro rerum genitales auctificique
  79. motus perpetuo possunt servare creata.
  80. sic aequo geritur certamine principiorum
  81. ex infinito contractum tempore bellum.
  82. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  83. et superantur item. miscetur funere vagor,
  84. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  85. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  86. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  87. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  88. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  89. convenit et memori mandatum mente tenere,
  90. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  91. quod genere ex uno consistat principiorum,
  92. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  93. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  94. atque potestates, ita plurima principiorum
  95. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  96. Principio tellus habet in se corpora prima,
  97. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  98. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  99. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  100. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  101. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  102. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  103. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  104. montivago generi possit praebere ferarum.
  105. quare magna deum mater materque ferarum
  106. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  107. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  108. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  109. aeris in spatio magnam pendere docentes
  110. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  111. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  112. officiis debet molliri victa parentum.
  113. muralique caput summum cinxere corona,
  114. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  115. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  116. horrifice fertur divinae matris imago.
  117. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  118. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  119. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  120. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  121. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  122. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  123. significare volunt indignos esse putandos,
  124. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  125. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  126. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  127. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  128. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  129. ingratos animos atque impia pectora volgi
  130. conterrere metu quae possint numine divae.
  131. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  132. munificat tacita mortalis muta salute,
  133. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  134. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  135. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  136. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  137. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  138. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  139. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  140. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  141. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  142. cum pueri circum puerum pernice chorea
  143. armat et in numerum pernice chorea
  144. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  145. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  146. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  147. propterea magnam armati matrem comitantur,
  148. aut quia significant divam praedicere ut armis
  149. ac virtute velint patriam defendere terram
  150. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  151. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  152. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  153. omnis enim per se divom natura necessest
  154. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  155. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  156. nam privata dolore omni, privata periclis,
  157. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  158. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  159. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  160. et quia multarum potitur primordia rerum,
  161. multa modis multis effert in lumina solis.
  162. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  163. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  164. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  165. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  166. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  167. religione animum turpi contingere parcat.
  168. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  169. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  170. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  171. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  172. dissimili vivont specie retinentque parentum
  173. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  174. tanta est in quovis genere herbae materiai
  175. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  176. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  177. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  178. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  179. dissimili perfecta figura principiorum.
  180. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  181. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  182. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  183. scintillasque agere ac late differre favillam.
  184. cetera consimili mentis ratione peragrans
  185. invenies igitur multarum semina rerum
  186. corpore celare et varias cohibere figuras.
  187. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  188. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  189. haec igitur variis debent constare figuris;
  190. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  191. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  192. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  193. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  194. conveniunt et res permixto semine constant.
  195. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  196. multa elementa vides multis communia verbis,
  197. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  198. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  199. non quo multa parum communis littera currat
  200. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  201. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  202. sic aliis in rebus item communia multa
  203. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  204. dissimili tamen inter se consistere summa
  205. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  206. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  207. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  208. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  209. semiferas hominum species existere et altos
  210. inter dum ramos egigni corpore vivo
  211. multaque conecti terrestria membra marinis,
  212. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  213. pascere naturam per terras omniparentis.
  214. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  215. seminibus certis certa genetrice creata
  216. conservare genus crescentia posse videmus.
  217. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  218. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  219. corpora discedunt conexaque convenientis
  220. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  221. reicere in terras naturam, multaque caecis
  222. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  223. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  224. vitalis motus consentire atque imitari.
  225. sed ne forte putes animalia sola teneri
  226. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  227. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  228. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  229. dissimili constare figura principiorum;
  230. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  231. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  232. semina cum porro distent, differre necessust
  233. intervalla vias conexus pondera plagas
  234. concursus motus; quae non animalia solum
  235. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  236. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  237. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  238. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  239. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  240. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  241. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  242. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  243. corpora consimili sint eius tincta colore;
  244. nullus enim color est omnino materiai
  245. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  246. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  247. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  248. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  249. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  250. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  251. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  252. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  253. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  254. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  255. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  256. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  257. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  258. immutabile enim quiddam superare necessest,
  259. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  260. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  261. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  262. proinde colore cave contingas semina rerum,
  263. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  264. Praeterea si nulla coloris principiis est
  265. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  266. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  267. propterea magni quod refert, semina quaeque
  268. cum quibus et quali positura contineantur