De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  2. audacterque inter reges rerumque potentis
  3. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  4. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  5. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  6. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  7. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  8. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  9. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  10. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis neque lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  15. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  16. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  17. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  18. expediam: tu te dictis praebere memento.
  19. nam certe non inter se stipata cohaeret
  20. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  21. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  22. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  23. cum tamen incolumis videatur summa manere
  24. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  25. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  26. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  27. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  28. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  29. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  30. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  31. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  32. Si cessare putas rerum primordia posse
  33. cessandoque novos rerum progignere motus,
  34. avius a vera longe ratione vagaris.
  35. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  36. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  37. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  38. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  39. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  40. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  41. et quo iactari magis omnia materiai
  42. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  43. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  44. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  45. inmensumque patere in cunctas undique partis
  46. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  47. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  48. reddita corporibus primis per inane profundum,
  49. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  50. partim intervallis magnis confulta resultant,
  51. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  52. et quae cumque magis condenso conciliatu
  53. exiguis intervallis convecta resultant,
  54. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  55. haec validas saxi radices et fera ferri
  56. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  57. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  58. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  59. in magnis intervallis; haec aera rarum
  60. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  61. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  62. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  63. consociare etiam motus potuere recepta.
  64. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  65. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  66. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  67. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  68. multa minuta modis multis per inane videbis
  69. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  70. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  71. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  72. conciliis et discidiis exercita crebris;
  73. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  74. quale sit in magno iactari semper inani.
  75. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  76. exemplare dare et vestigia notitiai.
  77. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  78. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  79. quod tales turbae motus quoque materiai
  80. significant clandestinos caecosque subesse.
  81. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  82. commutare viam retroque repulsa reverti
  83. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  84. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  85. prima moventur enim per se primordia rerum,
  86. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  87. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  88. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  89. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  90. sic a principiis ascendit motus et exit
  91. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  92. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  93. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  94. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  95. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  96. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  97. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  98. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  99. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  100. convestire sua perfundens omnia luce,
  101. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  102. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  103. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  104. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  105. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  106. sed complexa meant inter se conque globata;