De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  2. formai speciem totius corporis eius,
  3. quod super est, si forte voles variare figuras,
  4. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  5. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  6. si tu forte voles etiam variare figuras.
  7. ergo formarum novitatem corporis augmen
  8. subsequitur. quare non est ut credere possis
  9. esse infinitis distantia semina formis,
  10. ne quaedam cogas inmani maximitate
  11. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  12. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  13. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  14. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  15. saecla novo rerum superata colore iacerent
  16. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  17. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  18. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  19. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  20. cedere item retro possent in deteriores
  21. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  22. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  23. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  24. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  25. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  26. materiem quoque finitis differe figuris.
  27. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  28. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  29. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  30. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  31. ergo finita distant ratione creata,
  32. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  33. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  34. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  35. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  36. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  37. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  38. formarum finita, necesse est quae similes sint
  39. esse infinitas aut summam materiai
  40. finitam constare, id quod non esse probavi.
  41. * * *
  42. versibus ostendam corpuscula materiai
  43. ex infinito summam rerum usque tenere
  44. undique protelo plagarum continuato.
  45. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  46. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  47. at regione locoque alio terrisque remotis
  48. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  49. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  50. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  51. milibus e multis vallo munitur eburno,
  52. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  53. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  54. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  55. unica res quaedem nativo corpore sola,
  56. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  57. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  58. unde ea progigni possit concepta, creari
  59. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  60. quippe etenim sumant alii finita per omne
  61. corpora iactari unius genitalia rei,
  62. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  63. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  64. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  65. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  66. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  67. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  68. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  69. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  70. infidi maris insidias virisque dolumque
  71. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  72. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  73. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  74. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  75. disiectare aestus diversi materiai,
  76. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  77. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  78. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  79. et res progigni et genitas procrescere posse.
  80. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  81. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  82. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  83. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  84. nec porro rerum genitales auctificique
  85. motus perpetuo possunt servare creata.
  86. sic aequo geritur certamine principiorum
  87. ex infinito contractum tempore bellum.
  88. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  89. et superantur item. miscetur funere vagor,
  90. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  91. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  92. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  93. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  94. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  95. convenit et memori mandatum mente tenere,
  96. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  97. quod genere ex uno consistat principiorum,
  98. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  99. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  100. atque potestates, ita plurima principiorum
  101. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  102. Principio tellus habet in se corpora prima,
  103. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  104. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  105. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  106. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  107. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  108. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  109. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  110. montivago generi possit praebere ferarum.
  111. quare magna deum mater materque ferarum
  112. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  113. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  114. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  115. aeris in spatio magnam pendere docentes
  116. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  117. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  118. officiis debet molliri victa parentum.
  119. muralique caput summum cinxere corona,
  120. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  121. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  122. horrifice fertur divinae matris imago.
  123. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  124. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  125. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  126. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  127. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  128. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  129. significare volunt indignos esse putandos,
  130. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  131. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  132. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  133. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  134. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  135. ingratos animos atque impia pectora volgi
  136. conterrere metu quae possint numine divae.
  137. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  138. munificat tacita mortalis muta salute,
  139. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  140. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  141. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  142. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  143. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  144. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  145. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  146. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  147. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  148. cum pueri circum puerum pernice chorea
  149. armat et in numerum pernice chorea
  150. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  151. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  152. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  153. propterea magnam armati matrem comitantur,
  154. aut quia significant divam praedicere ut armis
  155. ac virtute velint patriam defendere terram
  156. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  157. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  158. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  159. omnis enim per se divom natura necessest
  160. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  161. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  162. nam privata dolore omni, privata periclis,
  163. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  164. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  165. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  166. et quia multarum potitur primordia rerum,
  167. multa modis multis effert in lumina solis.
  168. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  169. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  170. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  171. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  172. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  173. religione animum turpi contingere parcat.
  174. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  175. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  176. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  177. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  178. dissimili vivont specie retinentque parentum
  179. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  180. tanta est in quovis genere herbae materiai
  181. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  182. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  183. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  184. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  185. dissimili perfecta figura principiorum.
  186. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  187. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  188. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  189. scintillasque agere ac late differre favillam.
  190. cetera consimili mentis ratione peragrans
  191. invenies igitur multarum semina rerum
  192. corpore celare et varias cohibere figuras.
  193. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  194. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  195. haec igitur variis debent constare figuris;
  196. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  197. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  198. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  199. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  200. conveniunt et res permixto semine constant.
  201. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  202. multa elementa vides multis communia verbis,
  203. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  204. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  205. non quo multa parum communis littera currat
  206. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  207. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  208. sic aliis in rebus item communia multa
  209. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  210. dissimili tamen inter se consistere summa
  211. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  212. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  213. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  214. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  215. semiferas hominum species existere et altos
  216. inter dum ramos egigni corpore vivo
  217. multaque conecti terrestria membra marinis,
  218. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  219. pascere naturam per terras omniparentis.
  220. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  221. seminibus certis certa genetrice creata
  222. conservare genus crescentia posse videmus.
  223. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  224. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  225. corpora discedunt conexaque convenientis
  226. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  227. reicere in terras naturam, multaque caecis
  228. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  229. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  230. vitalis motus consentire atque imitari.
  231. sed ne forte putes animalia sola teneri
  232. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  233. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  234. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  235. dissimili constare figura principiorum;
  236. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  237. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  238. semina cum porro distent, differre necessust
  239. intervalla vias conexus pondera plagas
  240. concursus motus; quae non animalia solum
  241. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  242. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  243. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  244. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  245. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  246. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  247. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  248. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  249. corpora consimili sint eius tincta colore;
  250. nullus enim color est omnino materiai
  251. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  252. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  253. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  254. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  255. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  256. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  257. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  258. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  259. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  260. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  261. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  262. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  263. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  264. immutabile enim quiddam superare necessest,
  265. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  266. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  267. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  268. proinde colore cave contingas semina rerum,
  269. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  270. Praeterea si nulla coloris principiis est
  271. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  272. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  273. propterea magni quod refert, semina quaeque
  274. cum quibus et quali positura contineantur
  275. et quos inter se dent motus accipiantque,
  276. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  277. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  278. marmoreo fieri possint candore repente,
  279. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  280. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  281. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  282. materies ubi permixta est illius et ordo
  283. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  284. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  285. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  286. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  287. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  288. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  289. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  290. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  291. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  292. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  293. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  294. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  295. aut alio in quovis uno puroque nitore
  296. dissimiles longe inter se variosque colores.
  297. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  298. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  299. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  300. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  301. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  302. principiis rerum non numquam causa colores,
  303. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  304. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  305. quippe etenim multo proclivius exorientur
  306. candida de nullo quam nigro nata colore
  307. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  308. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  309. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  310. scire licet quam sint nullo velata colore;
  311. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  312. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  313. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  314. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  315. quae sita cervices circum collumque coronat;
  316. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  317. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  318. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  319. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  320. consimili mutat ratione obversa colores;
  321. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  322. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  323. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  324. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  325. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  326. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  327. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  328. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  329. sed variis formis variantes edere tactus.
  330. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  331. est natura coloris et omnia principiorum
  332. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  333. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  334. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  335. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  336. ex albis album pinnis iactare colorem
  337. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  338. aut alio quovis uno varioque colore.
  339. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  340. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  341. evanescere paulatim stinguique colorem;
  342. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  343. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  344. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  345. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  346. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  347. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  348. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  349. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  350. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  351. scire licet quaedam tam constare orba colore
  352. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  353. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  354. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  355. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  356. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  357. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  358. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  359. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  360. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  361. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  362. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  363. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  364. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  365. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  366. concoctosque suo contractans perdere viro,
  367. propter eandem rem debent primordia rerum
  368. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  369. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  370. nec simili ratione saporem denique quemquam
  371. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  372. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  373. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  374. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  375. inmortalia si volumus subiungere rebus
  376. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  377. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  378. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  379. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  380. principiis constare. neque id manufesta refutant
  381. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  382. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  383. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  384. quippe videre licet vivos existere vermes
  385. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  386. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  387. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  388. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  389. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  390. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  391. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  392. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  393. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  394. non alia longe ratione atque arida ligna
  395. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  396. iamne vides igitur magni primordia rerum
  397. referre in quali sint ordine quaeque locata
  398. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  399. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  400. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  401. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  402. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  403. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  404. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  405. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  406. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  407. sed magni referre ea primum quantula constent,
  408. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  409. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  410. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  411. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  412. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  413. antiquis ex ordinibus permota nova re
  414. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  415. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  416. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  417. * * *
  418. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  419. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  420. mollia mortali consistere corpore creta.
  421. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  422. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  423. aut similis totis animalibus esse putari.
  424. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  425. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  426. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  427. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  428. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  429. vitali ut possint consentire undique sensu.
  430. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  431. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  432. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  433. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  434. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  435. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  436. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  437. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  438. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  439. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  440. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  441. quatinus in pullos animalis vertier ova
  442. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  443. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  444. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  445. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  446. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  447. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  448. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  449. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  450. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  451. Principio nequeunt ullius corporis esse
  452. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  453. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  454. aere fluminibus terris terraque creatis,
  455. nec congressa modo vitalis convenientes
  456. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  457. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  458. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  459. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  460. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  461. dissoluuntur enim positurae principiorum
  462. et penitus motus vitales inpediuntur,
  463. donec materies omnis concussa per artus
  464. vitalis animae nodos a corpore solvit
  465. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  466. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  467. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  468. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  469. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  470. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  471. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  472. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  473. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  474. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  475. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  476. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  477. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  478. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  479. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  480. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  481. scire licet nullo primordia posse dolore
  482. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  483. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  484. corporibus, quorum motus novitate laborent
  485. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  486. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  487. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  488. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  489. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  490. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  491. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  492. multaque de rerum mixtura dicere callent
  493. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  494. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  495. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  496. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  497. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  498. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  499. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  500. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  501. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  502. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  503. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  504. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  505. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  506. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  507. umoris guttas mater cum terra recepit,
  508. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  509. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  510. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  511. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  512. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  513. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  514. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  515. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  516. nec sic interemit mors res ut materiai
  517. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  518. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  519. res ut convertant formas mutentque colores
  520. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  521. ut noscas referre earum primordia rerum
  522. cum quibus et quali positura contineantur
  523. et quos inter se dent motus accipiantque,
  524. neve putes aeterna penes residere potesse
  525. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  526. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  527. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  528. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  529. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  530. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  531. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  532. consimilis; verum positura discrepitant res.
  533. sic ipsis in rebus item iam materiai
  534. intervalla vias conexus pondera plagas
  535. concursus motus ordo positura figurae
  536. cum permutantur, mutari res quoque debent.