De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  2. linquit enim supera taetri primordia viri,
  3. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  4. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  5. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  6. finita variare figurarum ratione.
  7. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  8. esse infinito debebunt corporis auctu.
  9. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  10. corporis inter se multum variare figurae
  11. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  12. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  13. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  14. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  15. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  16. formai speciem totius corporis eius,
  17. quod super est, si forte voles variare figuras,
  18. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  19. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  20. si tu forte voles etiam variare figuras.
  21. ergo formarum novitatem corporis augmen
  22. subsequitur. quare non est ut credere possis
  23. esse infinitis distantia semina formis,
  24. ne quaedam cogas inmani maximitate
  25. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  26. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  27. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  28. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  29. saecla novo rerum superata colore iacerent
  30. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  31. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  32. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  33. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  34. cedere item retro possent in deteriores
  35. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  36. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  37. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  38. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa