De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  2. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  3. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  4. linquit enim supera taetri primordia viri,
  5. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  6. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  7. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  8. finita variare figurarum ratione.
  9. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  10. esse infinito debebunt corporis auctu.
  11. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  12. corporis inter se multum variare figurae
  13. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  14. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  15. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  16. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  17. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  18. formai speciem totius corporis eius,
  19. quod super est, si forte voles variare figuras,
  20. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  21. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  22. si tu forte voles etiam variare figuras.
  23. ergo formarum novitatem corporis augmen
  24. subsequitur. quare non est ut credere possis
  25. esse infinitis distantia semina formis,
  26. ne quaedam cogas inmani maximitate
  27. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  28. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  29. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  30. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  31. saecla novo rerum superata colore iacerent
  32. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  33. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  34. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  35. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  36. cedere item retro possent in deteriores
  37. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  38. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  39. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  40. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  41. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  42. materiem quoque finitis differe figuris.
  43. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  44. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  45. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  46. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  47. ergo finita distant ratione creata,
  48. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  49. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  50. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  51. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  52. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  53. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  54. formarum finita, necesse est quae similes sint
  55. esse infinitas aut summam materiai
  56. finitam constare, id quod non esse probavi.
  57. * * *
  58. versibus ostendam corpuscula materiai
  59. ex infinito summam rerum usque tenere
  60. undique protelo plagarum continuato.
  61. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  62. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  63. at regione locoque alio terrisque remotis
  64. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  65. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  66. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  67. milibus e multis vallo munitur eburno,
  68. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  69. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  70. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  71. unica res quaedem nativo corpore sola,
  72. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  73. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  74. unde ea progigni possit concepta, creari
  75. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  76. quippe etenim sumant alii finita per omne
  77. corpora iactari unius genitalia rei,
  78. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  79. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  80. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  81. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  82. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  83. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  84. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  85. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  86. infidi maris insidias virisque dolumque
  87. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  88. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  89. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  90. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  91. disiectare aestus diversi materiai,
  92. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  93. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  94. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  95. et res progigni et genitas procrescere posse.
  96. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  97. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  98. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  99. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  100. nec porro rerum genitales auctificique
  101. motus perpetuo possunt servare creata.
  102. sic aequo geritur certamine principiorum
  103. ex infinito contractum tempore bellum.
  104. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  105. et superantur item. miscetur funere vagor,
  106. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  107. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  108. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  109. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  110. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  111. convenit et memori mandatum mente tenere,
  112. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  113. quod genere ex uno consistat principiorum,
  114. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  115. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  116. atque potestates, ita plurima principiorum
  117. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  118. Principio tellus habet in se corpora prima,
  119. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  120. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  121. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  122. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  123. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  124. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  125. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  126. montivago generi possit praebere ferarum.
  127. quare magna deum mater materque ferarum
  128. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  129. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  130. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  131. aeris in spatio magnam pendere docentes
  132. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  133. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  134. officiis debet molliri victa parentum.
  135. muralique caput summum cinxere corona,
  136. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  137. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  138. horrifice fertur divinae matris imago.
  139. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  140. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  141. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  142. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  143. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  144. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  145. significare volunt indignos esse putandos,
  146. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  147. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  148. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  149. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  150. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  151. ingratos animos atque impia pectora volgi
  152. conterrere metu quae possint numine divae.
  153. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  154. munificat tacita mortalis muta salute,
  155. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  156. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  157. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  158. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  159. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  160. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  161. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  162. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  163. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  164. cum pueri circum puerum pernice chorea
  165. armat et in numerum pernice chorea
  166. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  167. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  168. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  169. propterea magnam armati matrem comitantur,
  170. aut quia significant divam praedicere ut armis
  171. ac virtute velint patriam defendere terram
  172. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  173. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  174. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  175. omnis enim per se divom natura necessest
  176. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  177. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  178. nam privata dolore omni, privata periclis,
  179. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  180. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  181. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  182. et quia multarum potitur primordia rerum,
  183. multa modis multis effert in lumina solis.
  184. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  185. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  186. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  187. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  188. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  189. religione animum turpi contingere parcat.
  190. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  191. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  192. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  193. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  194. dissimili vivont specie retinentque parentum
  195. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  196. tanta est in quovis genere herbae materiai
  197. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  198. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  199. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  200. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  201. dissimili perfecta figura principiorum.
  202. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  203. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  204. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  205. scintillasque agere ac late differre favillam.
  206. cetera consimili mentis ratione peragrans
  207. invenies igitur multarum semina rerum
  208. corpore celare et varias cohibere figuras.
  209. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  210. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  211. haec igitur variis debent constare figuris;
  212. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  213. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  214. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  215. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  216. conveniunt et res permixto semine constant.
  217. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  218. multa elementa vides multis communia verbis,
  219. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  220. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  221. non quo multa parum communis littera currat
  222. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  223. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  224. sic aliis in rebus item communia multa
  225. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  226. dissimili tamen inter se consistere summa
  227. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  228. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  229. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  230. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  231. semiferas hominum species existere et altos
  232. inter dum ramos egigni corpore vivo
  233. multaque conecti terrestria membra marinis,
  234. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  235. pascere naturam per terras omniparentis.
  236. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  237. seminibus certis certa genetrice creata
  238. conservare genus crescentia posse videmus.
  239. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  240. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  241. corpora discedunt conexaque convenientis
  242. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  243. reicere in terras naturam, multaque caecis
  244. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  245. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  246. vitalis motus consentire atque imitari.
  247. sed ne forte putes animalia sola teneri
  248. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  249. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  250. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  251. dissimili constare figura principiorum;
  252. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  253. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  254. semina cum porro distent, differre necessust
  255. intervalla vias conexus pondera plagas
  256. concursus motus; quae non animalia solum
  257. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  258. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  259. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  260. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  261. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  262. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  263. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  264. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  265. corpora consimili sint eius tincta colore;
  266. nullus enim color est omnino materiai
  267. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  268. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  269. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  270. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  271. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  272. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  273. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  274. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  275. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  276. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  277. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  278. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  279. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  280. immutabile enim quiddam superare necessest,
  281. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  282. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  283. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  284. proinde colore cave contingas semina rerum,
  285. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  286. Praeterea si nulla coloris principiis est
  287. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  288. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  289. propterea magni quod refert, semina quaeque
  290. cum quibus et quali positura contineantur
  291. et quos inter se dent motus accipiantque,
  292. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  293. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  294. marmoreo fieri possint candore repente,
  295. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  296. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  297. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  298. materies ubi permixta est illius et ordo
  299. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  300. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  301. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  302. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  303. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  304. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  305. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  306. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  307. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  308. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  309. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  310. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  311. aut alio in quovis uno puroque nitore
  312. dissimiles longe inter se variosque colores.
  313. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  314. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  315. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  316. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  317. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  318. principiis rerum non numquam causa colores,
  319. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  320. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  321. quippe etenim multo proclivius exorientur
  322. candida de nullo quam nigro nata colore
  323. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  324. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  325. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  326. scire licet quam sint nullo velata colore;
  327. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  328. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  329. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  330. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  331. quae sita cervices circum collumque coronat;
  332. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  333. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  334. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  335. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  336. consimili mutat ratione obversa colores;
  337. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  338. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  339. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  340. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  341. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  342. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  343. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  344. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  345. sed variis formis variantes edere tactus.
  346. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  347. est natura coloris et omnia principiorum
  348. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  349. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  350. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  351. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  352. ex albis album pinnis iactare colorem
  353. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  354. aut alio quovis uno varioque colore.
  355. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  356. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  357. evanescere paulatim stinguique colorem;
  358. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  359. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  360. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  361. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  362. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  363. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  364. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  365. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  366. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  367. scire licet quaedam tam constare orba colore
  368. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  369. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  370. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  371. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  372. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  373. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  374. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  375. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  376. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  377. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  378. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  379. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  380. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  381. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  382. concoctosque suo contractans perdere viro,
  383. propter eandem rem debent primordia rerum
  384. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  385. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  386. nec simili ratione saporem denique quemquam
  387. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  388. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  389. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  390. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  391. inmortalia si volumus subiungere rebus
  392. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  393. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  394. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  395. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  396. principiis constare. neque id manufesta refutant
  397. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  398. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt