De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  2. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  3. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  4. audacterque inter reges rerumque potentis
  5. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  6. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  7. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  8. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  9. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  10. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  11. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  12. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis neque lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  17. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  18. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  19. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  20. expediam: tu te dictis praebere memento.
  21. nam certe non inter se stipata cohaeret
  22. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  23. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  24. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  25. cum tamen incolumis videatur summa manere
  26. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,