De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  2. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  3. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  4. audacterque inter reges rerumque potentis
  5. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  6. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  7. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  8. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  9. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  10. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  11. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  12. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis neque lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  17. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  18. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  19. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  20. expediam: tu te dictis praebere memento.
  21. nam certe non inter se stipata cohaeret
  22. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  23. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  24. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  25. cum tamen incolumis videatur summa manere
  26. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  27. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  28. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  29. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  30. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  31. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  32. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  33. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  34. Si cessare putas rerum primordia posse
  35. cessandoque novos rerum progignere motus,
  36. avius a vera longe ratione vagaris.
  37. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  38. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  39. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  40. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  41. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  42. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  43. et quo iactari magis omnia materiai
  44. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  45. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  46. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  47. inmensumque patere in cunctas undique partis
  48. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  49. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  50. reddita corporibus primis per inane profundum,
  51. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  52. partim intervallis magnis confulta resultant,
  53. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  54. et quae cumque magis condenso conciliatu
  55. exiguis intervallis convecta resultant,
  56. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  57. haec validas saxi radices et fera ferri
  58. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  59. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  60. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  61. in magnis intervallis; haec aera rarum
  62. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  63. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  64. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  65. consociare etiam motus potuere recepta.
  66. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  67. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  68. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  69. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  70. multa minuta modis multis per inane videbis
  71. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  72. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  73. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  74. conciliis et discidiis exercita crebris;
  75. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  76. quale sit in magno iactari semper inani.
  77. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  78. exemplare dare et vestigia notitiai.
  79. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  80. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  81. quod tales turbae motus quoque materiai
  82. significant clandestinos caecosque subesse.
  83. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  84. commutare viam retroque repulsa reverti
  85. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  86. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  87. prima moventur enim per se primordia rerum,
  88. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  89. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  90. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  91. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  92. sic a principiis ascendit motus et exit
  93. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  94. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  95. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  96. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  97. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  98. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  99. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  100. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  101. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  102. convestire sua perfundens omnia luce,
  103. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  104. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  105. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  106. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  107. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  108. sed complexa meant inter se conque globata;
  109. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  110. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  111. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  112. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  113. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  114. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  115. debent ni mirum praecellere mobilitate
  116. et multo citius ferri quam lumina solis
  117. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  118. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  119. * * *
  120. nec persectari primordia singula quaeque,
  121. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  122. At quidam contra haec, ignari materiai,
  123. naturam non posse deum sine numine reddunt
  124. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  125. tempora mutare annorum frugesque creare
  126. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  127. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  128. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  129. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  130. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  131. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  132. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  133. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  134. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  135. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  136. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  137. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  138. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  139. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  140. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  141. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  142. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  143. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  144. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  145. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  146. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  147. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  148. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  149. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  150. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  151. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  152. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  153. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  154. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  155. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  156. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  157. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  158. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  159. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  160. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  161. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  162. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  163. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  164. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  165. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  166. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  167. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  168. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  169. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  170. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  171. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  172. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  173. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  174. incertisque locis spatio depellere paulum,
  175. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  176. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  177. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  178. nec foret offensus natus nec plaga creata
  179. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  180. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  181. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  182. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  183. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  184. avius a vera longe ratione recedit.
  185. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  186. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  187. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  188. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  189. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  190. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  191. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  192. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  193. omnia qua propter debent per inane quietum
  194. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  195. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  196. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  197. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  198. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  199. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  200. obliquos videamur et id res vera refutet.
  201. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  202. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  203. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  204. sed nihil omnino recta regione viai
  205. declinare quis est qui possit cernere sese?
  206. Denique si semper motu conectitur omnis
  207. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  208. nec declinando faciunt primordia motus
  209. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  210. ex infinito ne causam causa sequatur,
  211. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  212. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  213. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  214. declinamus item motus nec tempore certo
  215. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  216. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  217. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  218. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  219. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  220. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  221. omnis enim totum per corpus materiai
  222. copia conciri debet, concita per artus
  223. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  224. ut videas initum motus a corde creari
  225. ex animique voluntate id procedere primum,
  226. inde dari porro per totum corpus et artus.
  227. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  228. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  229. nam tum materiem totius corporis omnem
  230. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  231. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  232. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  233. pellat et invitos cogat procedere saepe
  234. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  235. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  236. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  237. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  238. et proiecta refrenatur retroque residit.
  239. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  240. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  241. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  242. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  243. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  244. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  245. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  246. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  247. id facit exiguum clinamen principiorum
  248. nec regione loci certa nec tempore certo.
  249. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  250. copia nec porro maioribus intervallis;
  251. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  252. qua propter quo nunc in motu principiorum
  253. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  254. et post haec semper simili ratione ferentur,
  255. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  256. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  257. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  258. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  259. nam neque quo possit genus ullum materiai
  260. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  261. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  262. naturam rerum mutare et vertere motus.
  263. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  264. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  265. summa tamen summa videatur stare quiete,
  266. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  267. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  268. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  269. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  270. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  271. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  272. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  273. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  274. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  275. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  276. omnia quae nobis longe confusa videntur
  277. et velut in viridi candor consistere colli.
  278. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  279. camporum complent belli simulacra cientes,
  280. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  281. aere renidescit tellus supterque virum vi
  282. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  283. icti reiectant voces ad sidera mundi
  284. et circum volitant equites mediosque repente
  285. tramittunt valido quatientes impete campos;
  286. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  287. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  288. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  289. qualia sint et quam longe distantia formis,
  290. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  291. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  292. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  293. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  294. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  295. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  296. esse pari filo similique adfecta figura.
  297. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  298. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  299. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  300. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  301. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  302. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  303. invenies tamen inter se differre figuris.
  304. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  305. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  306. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  307. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  308. turicremas propter mactatus concidit aras
  309. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  310. at mater viridis saltus orbata peragrans
  311. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  312. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  313. conspicere amissum fetum, completque querellis
  314. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  315. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  316. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  317. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  318. oblectare animum subitamque avertere curam,
  319. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  320. derivare queunt animum curaque levare;
  321. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  322. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  323. cornigeras norunt matres agnique petulci
  324. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  325. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  326. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  327. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  328. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  329. concharumque genus parili ratione videmus
  330. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  331. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  332. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  333. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  334. unius ad certam formam primordia rerum,
  335. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  336. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  337. quare fulmineus multo penetralior ignis
  338. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  339. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  340. subtilem magis e parvis constare figuris
  341. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  342. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  343. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  344. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  345. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  346. et quamvis subito per colum vina videmus
  347. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  348. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  349. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  350. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  351. inter se possint primordia singula quaeque
  352. singula per cuiusque foramina permanare.
  353. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  354. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  355. at contra taetra absinthi natura ferique
  356. centauri foedo pertorquent ora sapore;