De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  2. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  3. * * *
  4. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  5. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  6. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  7. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  8. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  9. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  10. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  11. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  12. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  13. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  14. linquit enim supera taetri primordia viri,
  15. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  16. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  17. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  18. finita variare figurarum ratione.
  19. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  20. esse infinito debebunt corporis auctu.
  21. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  22. corporis inter se multum variare figurae
  23. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  24. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  25. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  26. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  27. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  28. formai speciem totius corporis eius,
  29. quod super est, si forte voles variare figuras,
  30. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  31. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  32. si tu forte voles etiam variare figuras.
  33. ergo formarum novitatem corporis augmen
  34. subsequitur. quare non est ut credere possis
  35. esse infinitis distantia semina formis,
  36. ne quaedam cogas inmani maximitate
  37. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  38. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  39. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  40. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  41. saecla novo rerum superata colore iacerent
  42. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  43. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  44. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  45. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  46. cedere item retro possent in deteriores
  47. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  48. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  49. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  50. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  51. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  52. materiem quoque finitis differe figuris.
  53. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  54. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  55. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  56. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  57. ergo finita distant ratione creata,
  58. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  59. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  60. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  61. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  62. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  63. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  64. formarum finita, necesse est quae similes sint
  65. esse infinitas aut summam materiai
  66. finitam constare, id quod non esse probavi.
  67. * * *
  68. versibus ostendam corpuscula materiai
  69. ex infinito summam rerum usque tenere
  70. undique protelo plagarum continuato.
  71. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  72. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  73. at regione locoque alio terrisque remotis
  74. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  75. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  76. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  77. milibus e multis vallo munitur eburno,
  78. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  79. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  80. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  81. unica res quaedem nativo corpore sola,
  82. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  83. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  84. unde ea progigni possit concepta, creari
  85. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  86. quippe etenim sumant alii finita per omne
  87. corpora iactari unius genitalia rei,
  88. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  89. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  90. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  91. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  92. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  93. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  94. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  95. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  96. infidi maris insidias virisque dolumque
  97. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  98. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  99. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  100. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  101. disiectare aestus diversi materiai,
  102. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  103. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  104. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  105. et res progigni et genitas procrescere posse.
  106. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  107. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  108. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  109. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  110. nec porro rerum genitales auctificique
  111. motus perpetuo possunt servare creata.
  112. sic aequo geritur certamine principiorum
  113. ex infinito contractum tempore bellum.
  114. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  115. et superantur item. miscetur funere vagor,
  116. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  117. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  118. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  119. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  120. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  121. convenit et memori mandatum mente tenere,
  122. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  123. quod genere ex uno consistat principiorum,
  124. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  125. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  126. atque potestates, ita plurima principiorum
  127. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  128. Principio tellus habet in se corpora prima,
  129. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  130. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  131. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  132. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  133. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  134. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  135. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  136. montivago generi possit praebere ferarum.
  137. quare magna deum mater materque ferarum
  138. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  139. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  140. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  141. aeris in spatio magnam pendere docentes
  142. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  143. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  144. officiis debet molliri victa parentum.
  145. muralique caput summum cinxere corona,
  146. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  147. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  148. horrifice fertur divinae matris imago.
  149. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  150. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  151. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  152. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  153. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  154. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  155. significare volunt indignos esse putandos,
  156. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  157. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  158. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  159. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  160. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  161. ingratos animos atque impia pectora volgi
  162. conterrere metu quae possint numine divae.
  163. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  164. munificat tacita mortalis muta salute,
  165. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  166. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  167. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  168. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  169. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  170. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  171. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  172. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  173. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  174. cum pueri circum puerum pernice chorea
  175. armat et in numerum pernice chorea
  176. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  177. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  178. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  179. propterea magnam armati matrem comitantur,
  180. aut quia significant divam praedicere ut armis
  181. ac virtute velint patriam defendere terram
  182. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  183. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  184. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  185. omnis enim per se divom natura necessest
  186. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  187. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  188. nam privata dolore omni, privata periclis,
  189. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  190. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  191. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  192. et quia multarum potitur primordia rerum,
  193. multa modis multis effert in lumina solis.
  194. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  195. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  196. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  197. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  198. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  199. religione animum turpi contingere parcat.
  200. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  201. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  202. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  203. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  204. dissimili vivont specie retinentque parentum
  205. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  206. tanta est in quovis genere herbae materiai
  207. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  208. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  209. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  210. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  211. dissimili perfecta figura principiorum.
  212. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  213. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  214. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  215. scintillasque agere ac late differre favillam.
  216. cetera consimili mentis ratione peragrans
  217. invenies igitur multarum semina rerum
  218. corpore celare et varias cohibere figuras.
  219. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  220. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  221. haec igitur variis debent constare figuris;
  222. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  223. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  224. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  225. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  226. conveniunt et res permixto semine constant.
  227. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  228. multa elementa vides multis communia verbis,
  229. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  230. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  231. non quo multa parum communis littera currat
  232. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  233. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  234. sic aliis in rebus item communia multa
  235. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  236. dissimili tamen inter se consistere summa
  237. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  238. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  239. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  240. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  241. semiferas hominum species existere et altos
  242. inter dum ramos egigni corpore vivo
  243. multaque conecti terrestria membra marinis,
  244. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  245. pascere naturam per terras omniparentis.
  246. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  247. seminibus certis certa genetrice creata
  248. conservare genus crescentia posse videmus.
  249. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  250. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  251. corpora discedunt conexaque convenientis
  252. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  253. reicere in terras naturam, multaque caecis
  254. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  255. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  256. vitalis motus consentire atque imitari.
  257. sed ne forte putes animalia sola teneri
  258. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  259. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  260. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  261. dissimili constare figura principiorum;
  262. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  263. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  264. semina cum porro distent, differre necessust
  265. intervalla vias conexus pondera plagas
  266. concursus motus; quae non animalia solum
  267. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  268. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  269. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  270. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  271. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  272. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  273. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  274. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  275. corpora consimili sint eius tincta colore;
  276. nullus enim color est omnino materiai
  277. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  278. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  279. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  280. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  281. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  282. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  283. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  284. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  285. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  286. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  287. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  288. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  289. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  290. immutabile enim quiddam superare necessest,
  291. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  292. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  293. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  294. proinde colore cave contingas semina rerum,
  295. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  296. Praeterea si nulla coloris principiis est
  297. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  298. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  299. propterea magni quod refert, semina quaeque
  300. cum quibus et quali positura contineantur
  301. et quos inter se dent motus accipiantque,
  302. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  303. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  304. marmoreo fieri possint candore repente,
  305. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  306. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  307. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  308. materies ubi permixta est illius et ordo
  309. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  310. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  311. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  312. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  313. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  314. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  315. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  316. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,