De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  2. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  3. * * *
  4. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  5. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  6. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  7. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  8. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  9. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  10. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  11. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  12. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  13. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  14. linquit enim supera taetri primordia viri,
  15. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  16. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  17. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  18. finita variare figurarum ratione.
  19. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  20. esse infinito debebunt corporis auctu.