De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at non esse tamen perplexis indupedita,
  2. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  3. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  4. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  5. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  6. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  7. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  8. * * *
  9. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  10. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  11. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  12. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  13. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  14. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  15. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  16. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  17. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  18. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  19. linquit enim supera taetri primordia viri,
  20. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  21. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  22. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  23. finita variare figurarum ratione.
  24. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  25. esse infinito debebunt corporis auctu.
  26. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  27. corporis inter se multum variare figurae
  28. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  29. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  30. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  31. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  32. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  33. formai speciem totius corporis eius,
  34. quod super est, si forte voles variare figuras,
  35. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  36. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  37. si tu forte voles etiam variare figuras.
  38. ergo formarum novitatem corporis augmen
  39. subsequitur. quare non est ut credere possis
  40. esse infinitis distantia semina formis,
  41. ne quaedam cogas inmani maximitate
  42. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  43. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  44. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  45. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  46. saecla novo rerum superata colore iacerent
  47. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  48. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  49. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  50. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  51. cedere item retro possent in deteriores
  52. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  53. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  54. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  55. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  56. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  57. materiem quoque finitis differe figuris.
  58. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  59. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  60. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  61. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  62. ergo finita distant ratione creata,
  63. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  64. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  65. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  66. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  67. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  68. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  69. formarum finita, necesse est quae similes sint
  70. esse infinitas aut summam materiai
  71. finitam constare, id quod non esse probavi.
  72. * * *
  73. versibus ostendam corpuscula materiai
  74. ex infinito summam rerum usque tenere
  75. undique protelo plagarum continuato.
  76. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  77. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  78. at regione locoque alio terrisque remotis
  79. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  80. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  81. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  82. milibus e multis vallo munitur eburno,
  83. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum