De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  2. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  3. at non esse tamen perplexis indupedita,
  4. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  5. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  6. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  7. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  8. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  9. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  10. * * *
  11. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  12. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  13. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  14. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  15. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  16. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  17. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  18. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  19. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  20. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  21. linquit enim supera taetri primordia viri,
  22. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  23. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  24. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  25. finita variare figurarum ratione.
  26. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  27. esse infinito debebunt corporis auctu.
  28. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  29. corporis inter se multum variare figurae
  30. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  31. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  32. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  33. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  34. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  35. formai speciem totius corporis eius,
  36. quod super est, si forte voles variare figuras,
  37. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  38. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  39. si tu forte voles etiam variare figuras.
  40. ergo formarum novitatem corporis augmen
  41. subsequitur. quare non est ut credere possis
  42. esse infinitis distantia semina formis,
  43. ne quaedam cogas inmani maximitate
  44. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  45. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  46. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  47. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  48. saecla novo rerum superata colore iacerent
  49. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  50. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  51. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  52. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  53. cedere item retro possent in deteriores
  54. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  55. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  56. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  57. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  58. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  59. materiem quoque finitis differe figuris.
  60. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  61. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  62. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  63. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  64. ergo finita distant ratione creata,
  65. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  66. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  67. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  68. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  69. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  70. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  71. formarum finita, necesse est quae similes sint
  72. esse infinitas aut summam materiai
  73. finitam constare, id quod non esse probavi.
  74. * * *
  75. versibus ostendam corpuscula materiai