De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  2. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  3. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  4. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  5. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  6. audacterque inter reges rerumque potentis
  7. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  8. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  9. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  10. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  11. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  12. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  13. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  14. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  15. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  16. non radii solis neque lucida tela diei
  17. discutiant, sed naturae species ratioque.
  18. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  19. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  20. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  21. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  22. expediam: tu te dictis praebere memento.
  23. nam certe non inter se stipata cohaeret
  24. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  25. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  26. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  27. cum tamen incolumis videatur summa manere
  28. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  29. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  30. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  31. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  32. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  33. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  34. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  35. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  36. Si cessare putas rerum primordia posse
  37. cessandoque novos rerum progignere motus,
  38. avius a vera longe ratione vagaris.
  39. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  40. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  41. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  42. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  43. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  44. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  45. et quo iactari magis omnia materiai
  46. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  47. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  48. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  49. inmensumque patere in cunctas undique partis
  50. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  51. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  52. reddita corporibus primis per inane profundum,
  53. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  54. partim intervallis magnis confulta resultant,
  55. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  56. et quae cumque magis condenso conciliatu
  57. exiguis intervallis convecta resultant,
  58. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  59. haec validas saxi radices et fera ferri
  60. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  61. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  62. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  63. in magnis intervallis; haec aera rarum
  64. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  65. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  66. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  67. consociare etiam motus potuere recepta.
  68. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  69. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  70. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  71. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  72. multa minuta modis multis per inane videbis
  73. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  74. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  75. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  76. conciliis et discidiis exercita crebris;
  77. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  78. quale sit in magno iactari semper inani.
  79. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  80. exemplare dare et vestigia notitiai.
  81. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  82. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  83. quod tales turbae motus quoque materiai
  84. significant clandestinos caecosque subesse.
  85. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  86. commutare viam retroque repulsa reverti
  87. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  88. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  89. prima moventur enim per se primordia rerum,
  90. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  91. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  92. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  93. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  94. sic a principiis ascendit motus et exit
  95. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  96. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  97. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  98. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  99. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  100. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  101. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  102. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  103. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  104. convestire sua perfundens omnia luce,
  105. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  106. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  107. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  108. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  109. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  110. sed complexa meant inter se conque globata;
  111. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  112. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  113. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  114. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  115. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  116. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  117. debent ni mirum praecellere mobilitate
  118. et multo citius ferri quam lumina solis
  119. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  120. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  121. * * *
  122. nec persectari primordia singula quaeque,
  123. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  124. At quidam contra haec, ignari materiai,
  125. naturam non posse deum sine numine reddunt
  126. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  127. tempora mutare annorum frugesque creare
  128. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  129. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  130. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  131. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  132. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  133. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  134. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  135. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  136. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  137. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  138. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  139. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  140. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  141. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  142. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  143. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  144. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  145. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  146. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  147. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  148. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  149. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  150. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  151. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  152. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  153. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  154. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  155. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  156. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  157. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  158. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  159. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  160. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  161. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  162. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  163. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  164. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  165. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  166. non cadere in terras stellas et sidera cernis?