De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prima acie constant ictus contemnere sueta
  2. et validi silices ac duri robora ferri
  3. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  4. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  5. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  6. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  7. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  8. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  9. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  10. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  11. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  12. at non esse tamen perplexis indupedita,
  13. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  14. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  15. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  16. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  17. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  18. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  19. * * *
  20. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  21. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  22. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  23. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  24. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  25. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  26. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  27. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  28. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  29. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  30. linquit enim supera taetri primordia viri,
  31. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  32. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  33. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  34. finita variare figurarum ratione.
  35. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  36. esse infinito debebunt corporis auctu.
  37. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  38. corporis inter se multum variare figurae
  39. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  40. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  41. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  42. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  43. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  44. formai speciem totius corporis eius,
  45. quod super est, si forte voles variare figuras,
  46. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  47. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  48. si tu forte voles etiam variare figuras.
  49. ergo formarum novitatem corporis augmen
  50. subsequitur. quare non est ut credere possis
  51. esse infinitis distantia semina formis,
  52. ne quaedam cogas inmani maximitate
  53. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  54. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  55. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  56. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  57. saecla novo rerum superata colore iacerent
  58. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  59. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  60. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  61. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  62. cedere item retro possent in deteriores
  63. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  64. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  65. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  66. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  67. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  68. materiem quoque finitis differe figuris.
  69. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  70. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  71. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  72. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  73. ergo finita distant ratione creata,
  74. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  75. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  76. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  77. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  78. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  79. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  80. formarum finita, necesse est quae similes sint
  81. esse infinitas aut summam materiai
  82. finitam constare, id quod non esse probavi.
  83. * * *
  84. versibus ostendam corpuscula materiai
  85. ex infinito summam rerum usque tenere
  86. undique protelo plagarum continuato.
  87. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  88. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  89. at regione locoque alio terrisque remotis
  90. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  91. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  92. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  93. milibus e multis vallo munitur eburno,
  94. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  95. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  96. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  97. unica res quaedem nativo corpore sola,
  98. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  99. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  100. unde ea progigni possit concepta, creari
  101. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  102. quippe etenim sumant alii finita per omne
  103. corpora iactari unius genitalia rei,
  104. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  105. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  106. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  107. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  108. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  109. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  110. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  111. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  112. infidi maris insidias virisque dolumque
  113. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  114. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  115. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  116. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  117. disiectare aestus diversi materiai,
  118. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  119. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  120. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  121. et res progigni et genitas procrescere posse.
  122. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  123. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  124. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  125. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  126. nec porro rerum genitales auctificique
  127. motus perpetuo possunt servare creata.
  128. sic aequo geritur certamine principiorum
  129. ex infinito contractum tempore bellum.
  130. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  131. et superantur item. miscetur funere vagor,
  132. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  133. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  134. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  135. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  136. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  137. convenit et memori mandatum mente tenere,
  138. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  139. quod genere ex uno consistat principiorum,
  140. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  141. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  142. atque potestates, ita plurima principiorum
  143. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  144. Principio tellus habet in se corpora prima,
  145. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  146. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  147. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  148. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  149. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  150. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  151. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  152. montivago generi possit praebere ferarum.
  153. quare magna deum mater materque ferarum
  154. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  155. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  156. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  157. aeris in spatio magnam pendere docentes
  158. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  159. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  160. officiis debet molliri victa parentum.
  161. muralique caput summum cinxere corona,
  162. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  163. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  164. horrifice fertur divinae matris imago.
  165. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  166. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  167. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  168. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  169. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  170. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  171. significare volunt indignos esse putandos,
  172. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  173. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  174. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,