De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  2. semina confundunt inter se concita sensum;
  3. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  4. tute tibi partem ferias atque experiare.
  5. qua propter longe formas distare necessest
  6. principiis, varios quae possint edere sensus.
  7. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  8. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  9. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  10. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  11. prima acie constant ictus contemnere sueta
  12. et validi silices ac duri robora ferri
  13. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  14. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  15. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  16. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  17. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  18. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  19. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  20. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,