De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili dentata modo conpungere sensus
  2. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  3. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  4. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  5. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  6. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  7. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  8. semina confundunt inter se concita sensum;
  9. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  10. tute tibi partem ferias atque experiare.
  11. qua propter longe formas distare necessest
  12. principiis, varios quae possint edere sensus.
  13. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  14. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  15. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  16. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  17. prima acie constant ictus contemnere sueta
  18. et validi silices ac duri robora ferri
  19. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  20. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  21. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  22. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  23. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  24. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  25. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  26. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  27. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  28. at non esse tamen perplexis indupedita,
  29. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  30. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  31. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  32. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  33. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  34. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  35. * * *
  36. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  37. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  38. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  39. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  40. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  41. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  42. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  43. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  44. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  45. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  46. linquit enim supera taetri primordia viri,
  47. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  48. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  49. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  50. finita variare figurarum ratione.
  51. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  52. esse infinito debebunt corporis auctu.
  53. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  54. corporis inter se multum variare figurae
  55. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  56. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  57. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  58. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  59. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  60. formai speciem totius corporis eius,
  61. quod super est, si forte voles variare figuras,
  62. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  63. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  64. si tu forte voles etiam variare figuras.
  65. ergo formarum novitatem corporis augmen
  66. subsequitur. quare non est ut credere possis
  67. esse infinitis distantia semina formis,
  68. ne quaedam cogas inmani maximitate
  69. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  70. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  71. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  72. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  73. saecla novo rerum superata colore iacerent
  74. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  75. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  76. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  77. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  78. cedere item retro possent in deteriores
  79. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  80. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  81. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  82. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  83. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  84. materiem quoque finitis differe figuris.
  85. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  86. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  87. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  88. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  89. ergo finita distant ratione creata,
  90. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  91. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  92. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  93. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  94. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  95. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  96. formarum finita, necesse est quae similes sint
  97. esse infinitas aut summam materiai
  98. finitam constare, id quod non esse probavi.
  99. * * *
  100. versibus ostendam corpuscula materiai
  101. ex infinito summam rerum usque tenere
  102. undique protelo plagarum continuato.
  103. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  104. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  105. at regione locoque alio terrisque remotis
  106. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  107. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  108. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  109. milibus e multis vallo munitur eburno,
  110. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  111. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  112. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  113. unica res quaedem nativo corpore sola,
  114. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  115. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  116. unde ea progigni possit concepta, creari
  117. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  118. quippe etenim sumant alii finita per omne
  119. corpora iactari unius genitalia rei,
  120. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  121. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  122. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  123. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  124. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  125. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  126. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  127. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  128. infidi maris insidias virisque dolumque
  129. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  130. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  131. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  132. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  133. disiectare aestus diversi materiai,
  134. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  135. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  136. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  137. et res progigni et genitas procrescere posse.
  138. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  139. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  140. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  141. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  142. nec porro rerum genitales auctificique
  143. motus perpetuo possunt servare creata.
  144. sic aequo geritur certamine principiorum
  145. ex infinito contractum tempore bellum.
  146. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  147. et superantur item. miscetur funere vagor,
  148. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  149. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  150. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  151. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  152. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  153. convenit et memori mandatum mente tenere,
  154. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  155. quod genere ex uno consistat principiorum,
  156. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  157. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  158. atque potestates, ita plurima principiorum
  159. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  160. Principio tellus habet in se corpora prima,
  161. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  162. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  163. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  164. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  165. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  166. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  167. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  168. montivago generi possit praebere ferarum.
  169. quare magna deum mater materque ferarum
  170. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  171. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  172. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  173. aeris in spatio magnam pendere docentes
  174. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  175. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  176. officiis debet molliri victa parentum.
  177. muralique caput summum cinxere corona,
  178. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  179. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  180. horrifice fertur divinae matris imago.
  181. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  182. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  183. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  184. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  185. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  186. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  187. significare volunt indignos esse putandos,
  188. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  189. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  190. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  191. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  192. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  193. ingratos animos atque impia pectora volgi
  194. conterrere metu quae possint numine divae.
  195. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  196. munificat tacita mortalis muta salute,
  197. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  198. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  199. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  200. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  201. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  202. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  203. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  204. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  205. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  206. cum pueri circum puerum pernice chorea
  207. armat et in numerum pernice chorea
  208. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  209. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  210. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  211. propterea magnam armati matrem comitantur,
  212. aut quia significant divam praedicere ut armis
  213. ac virtute velint patriam defendere terram
  214. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  215. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  216. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  217. omnis enim per se divom natura necessest
  218. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  219. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  220. nam privata dolore omni, privata periclis,
  221. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  222. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  223. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  224. et quia multarum potitur primordia rerum,
  225. multa modis multis effert in lumina solis.
  226. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  227. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  228. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  229. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  230. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  231. religione animum turpi contingere parcat.
  232. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  233. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  234. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  235. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  236. dissimili vivont specie retinentque parentum
  237. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  238. tanta est in quovis genere herbae materiai
  239. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  240. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  241. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  242. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  243. dissimili perfecta figura principiorum.
  244. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  245. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  246. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  247. scintillasque agere ac late differre favillam.
  248. cetera consimili mentis ratione peragrans
  249. invenies igitur multarum semina rerum
  250. corpore celare et varias cohibere figuras.
  251. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  252. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  253. haec igitur variis debent constare figuris;
  254. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  255. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  256. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  257. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  258. conveniunt et res permixto semine constant.
  259. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  260. multa elementa vides multis communia verbis,
  261. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  262. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  263. non quo multa parum communis littera currat
  264. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  265. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  266. sic aliis in rebus item communia multa
  267. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  268. dissimili tamen inter se consistere summa
  269. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  270. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  271. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  272. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  273. semiferas hominum species existere et altos
  274. inter dum ramos egigni corpore vivo
  275. multaque conecti terrestria membra marinis,
  276. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  277. pascere naturam per terras omniparentis.
  278. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  279. seminibus certis certa genetrice creata
  280. conservare genus crescentia posse videmus.
  281. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  282. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  283. corpora discedunt conexaque convenientis
  284. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  285. reicere in terras naturam, multaque caecis
  286. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  287. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  288. vitalis motus consentire atque imitari.
  289. sed ne forte putes animalia sola teneri
  290. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  291. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  292. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  293. dissimili constare figura principiorum;
  294. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  295. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  296. semina cum porro distent, differre necessust
  297. intervalla vias conexus pondera plagas
  298. concursus motus; quae non animalia solum
  299. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  300. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  301. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  302. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  303. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  304. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  305. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  306. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  307. corpora consimili sint eius tincta colore;
  308. nullus enim color est omnino materiai
  309. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  310. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  311. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  312. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  313. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  314. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  315. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  316. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  317. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  318. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  319. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  320. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  321. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  322. immutabile enim quiddam superare necessest,
  323. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  324. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  325. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  326. proinde colore cave contingas semina rerum,
  327. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  328. Praeterea si nulla coloris principiis est
  329. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  330. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  331. propterea magni quod refert, semina quaeque
  332. cum quibus et quali positura contineantur
  333. et quos inter se dent motus accipiantque,
  334. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  335. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  336. marmoreo fieri possint candore repente,
  337. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  338. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  339. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  340. materies ubi permixta est illius et ordo
  341. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  342. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  343. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  344. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  345. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  346. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  347. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  348. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  349. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  350. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  351. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  352. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  353. aut alio in quovis uno puroque nitore
  354. dissimiles longe inter se variosque colores.
  355. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  356. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  357. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  358. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  359. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  360. principiis rerum non numquam causa colores,
  361. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  362. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  363. quippe etenim multo proclivius exorientur
  364. candida de nullo quam nigro nata colore
  365. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  366. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  367. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  368. scire licet quam sint nullo velata colore;
  369. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  370. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  371. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  372. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  373. quae sita cervices circum collumque coronat;
  374. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  375. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  376. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  377. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  378. consimili mutat ratione obversa colores;
  379. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  380. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  381. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  382. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  383. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  384. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  385. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  386. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  387. sed variis formis variantes edere tactus.
  388. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  389. est natura coloris et omnia principiorum
  390. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  391. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  392. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  393. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  394. ex albis album pinnis iactare colorem
  395. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  396. aut alio quovis uno varioque colore.
  397. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  398. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  399. evanescere paulatim stinguique colorem;
  400. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  401. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  402. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  403. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  404. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  405. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  406. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  407. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  408. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  409. scire licet quaedam tam constare orba colore
  410. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  411. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  412. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  413. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  414. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  415. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  416. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  417. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  418. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  419. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  420. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  421. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  422. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  423. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  424. concoctosque suo contractans perdere viro,
  425. propter eandem rem debent primordia rerum
  426. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  427. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  428. nec simili ratione saporem denique quemquam
  429. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  430. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  431. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  432. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  433. inmortalia si volumus subiungere rebus
  434. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  435. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  436. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  437. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  438. principiis constare. neque id manufesta refutant
  439. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  440. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  441. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  442. quippe videre licet vivos existere vermes
  443. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  444. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  445. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  446. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  447. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  448. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  449. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  450. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  451. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  452. non alia longe ratione atque arida ligna
  453. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  454. iamne vides igitur magni primordia rerum
  455. referre in quali sint ordine quaeque locata
  456. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  457. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  458. quod movet et varios sensus expromere cogit,