De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  2. his tibi tum rebus timefactae religiones
  3. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  4. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  5. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  6. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  7. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  8. audacterque inter reges rerumque potentis
  9. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  10. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  11. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  12. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  13. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  14. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  15. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  16. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  17. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  18. non radii solis neque lucida tela diei
  19. discutiant, sed naturae species ratioque.
  20. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  21. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  22. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  23. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  24. expediam: tu te dictis praebere memento.
  25. nam certe non inter se stipata cohaeret
  26. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  27. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  28. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  29. cum tamen incolumis videatur summa manere
  30. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  31. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  32. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  33. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  34. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  35. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  36. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  37. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  38. Si cessare putas rerum primordia posse
  39. cessandoque novos rerum progignere motus,
  40. avius a vera longe ratione vagaris.
  41. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  42. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  43. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  44. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  45. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  46. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  47. et quo iactari magis omnia materiai
  48. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  49. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  50. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  51. inmensumque patere in cunctas undique partis
  52. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  53. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  54. reddita corporibus primis per inane profundum,
  55. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  56. partim intervallis magnis confulta resultant,
  57. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  58. et quae cumque magis condenso conciliatu
  59. exiguis intervallis convecta resultant,
  60. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  61. haec validas saxi radices et fera ferri
  62. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  63. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  64. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  65. in magnis intervallis; haec aera rarum
  66. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  67. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  68. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  69. consociare etiam motus potuere recepta.
  70. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  71. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  72. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  73. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  74. multa minuta modis multis per inane videbis
  75. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  76. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  77. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  78. conciliis et discidiis exercita crebris;
  79. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  80. quale sit in magno iactari semper inani.
  81. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  82. exemplare dare et vestigia notitiai.
  83. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  84. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  85. quod tales turbae motus quoque materiai
  86. significant clandestinos caecosque subesse.
  87. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  88. commutare viam retroque repulsa reverti
  89. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  90. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  91. prima moventur enim per se primordia rerum,
  92. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  93. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  94. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  95. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  96. sic a principiis ascendit motus et exit
  97. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  98. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  99. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  100. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  101. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  102. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  103. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  104. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  105. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  106. convestire sua perfundens omnia luce,
  107. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  108. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  109. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  110. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  111. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  112. sed complexa meant inter se conque globata;
  113. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  114. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  115. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  116. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  117. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  118. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  119. debent ni mirum praecellere mobilitate
  120. et multo citius ferri quam lumina solis
  121. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  122. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  123. * * *
  124. nec persectari primordia singula quaeque,
  125. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  126. At quidam contra haec, ignari materiai,
  127. naturam non posse deum sine numine reddunt
  128. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  129. tempora mutare annorum frugesque creare
  130. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  131. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  132. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  133. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  134. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  135. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  136. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  137. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  138. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  139. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  140. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  141. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  142. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  143. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  144. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  145. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  146. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  147. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  148. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  149. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  150. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  151. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  152. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  153. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  154. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  155. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  156. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  157. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  158. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  159. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  160. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  161. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  162. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  163. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  164. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  165. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  166. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  167. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  168. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  169. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  170. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  171. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  172. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  173. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  174. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  175. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  176. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  177. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  178. incertisque locis spatio depellere paulum,
  179. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  180. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  181. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  182. nec foret offensus natus nec plaga creata
  183. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  184. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  185. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  186. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  187. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  188. avius a vera longe ratione recedit.
  189. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  190. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  191. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  192. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  193. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  194. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  195. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  196. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  197. omnia qua propter debent per inane quietum
  198. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  199. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  200. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  201. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  202. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  203. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  204. obliquos videamur et id res vera refutet.
  205. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  206. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  207. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  208. sed nihil omnino recta regione viai
  209. declinare quis est qui possit cernere sese?
  210. Denique si semper motu conectitur omnis
  211. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  212. nec declinando faciunt primordia motus
  213. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  214. ex infinito ne causam causa sequatur,
  215. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  216. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  217. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  218. declinamus item motus nec tempore certo
  219. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  220. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  221. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  222. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  223. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  224. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  225. omnis enim totum per corpus materiai
  226. copia conciri debet, concita per artus
  227. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  228. ut videas initum motus a corde creari
  229. ex animique voluntate id procedere primum,
  230. inde dari porro per totum corpus et artus.
  231. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  232. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  233. nam tum materiem totius corporis omnem
  234. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  235. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  236. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  237. pellat et invitos cogat procedere saepe
  238. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  239. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  240. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  241. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  242. et proiecta refrenatur retroque residit.
  243. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  244. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  245. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  246. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  247. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  248. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  249. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  250. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  251. id facit exiguum clinamen principiorum
  252. nec regione loci certa nec tempore certo.
  253. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  254. copia nec porro maioribus intervallis;
  255. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  256. qua propter quo nunc in motu principiorum
  257. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  258. et post haec semper simili ratione ferentur,
  259. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  260. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  261. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  262. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  263. nam neque quo possit genus ullum materiai
  264. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  265. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  266. naturam rerum mutare et vertere motus.
  267. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  268. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  269. summa tamen summa videatur stare quiete,
  270. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  271. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  272. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  273. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  274. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  275. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  276. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  277. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  278. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  279. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  280. omnia quae nobis longe confusa videntur
  281. et velut in viridi candor consistere colli.
  282. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  283. camporum complent belli simulacra cientes,
  284. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  285. aere renidescit tellus supterque virum vi
  286. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  287. icti reiectant voces ad sidera mundi
  288. et circum volitant equites mediosque repente
  289. tramittunt valido quatientes impete campos;
  290. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  291. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  292. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  293. qualia sint et quam longe distantia formis,
  294. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  295. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  296. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  297. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  298. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  299. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  300. esse pari filo similique adfecta figura.
  301. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  302. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  303. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  304. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  305. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  306. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  307. invenies tamen inter se differre figuris.
  308. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  309. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  310. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  311. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  312. turicremas propter mactatus concidit aras
  313. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  314. at mater viridis saltus orbata peragrans
  315. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  316. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  317. conspicere amissum fetum, completque querellis
  318. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  319. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  320. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  321. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  322. oblectare animum subitamque avertere curam,
  323. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  324. derivare queunt animum curaque levare;
  325. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  326. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  327. cornigeras norunt matres agnique petulci
  328. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  329. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  330. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  331. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  332. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  333. concharumque genus parili ratione videmus
  334. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  335. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  336. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  337. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  338. unius ad certam formam primordia rerum,
  339. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  340. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  341. quare fulmineus multo penetralior ignis
  342. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  343. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  344. subtilem magis e parvis constare figuris
  345. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  346. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  347. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  348. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  349. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  350. et quamvis subito per colum vina videmus
  351. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  352. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  353. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  354. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  355. inter se possint primordia singula quaeque
  356. singula per cuiusque foramina permanare.
  357. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  358. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  359. at contra taetra absinthi natura ferique
  360. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  361. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  362. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  363. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  364. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  365. proptereaque solere vias rescindere nostris
  366. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  367. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  368. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  369. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  370. horrorem constare elementis levibus aeque
  371. ac musaea mele, per chordas organici quae
  372. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  373. neu simili penetrare putes primordia forma
  374. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  375. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  376. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  377. neve bonos rerum simili constare colores
  378. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  379. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  380. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  381. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  382. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  383. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  384. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  385. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  386. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  387. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  388. titillare magis sensus quam laedere possint,
  389. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  390. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  391. dissimili dentata modo conpungere sensus
  392. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  393. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  394. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  395. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  396. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  397. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  398. semina confundunt inter se concita sensum;
  399. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  400. tute tibi partem ferias atque experiare.
  401. qua propter longe formas distare necessest
  402. principiis, varios quae possint edere sensus.
  403. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  404. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  405. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  406. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  407. prima acie constant ictus contemnere sueta
  408. et validi silices ac duri robora ferri
  409. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  410. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  411. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  412. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  413. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  414. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  415. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  416. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  417. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  418. at non esse tamen perplexis indupedita,
  419. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  420. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  421. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  422. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  423. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  424. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  425. * * *
  426. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  427. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  428. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  429. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  430. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  431. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  432. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  433. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  434. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  435. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  436. linquit enim supera taetri primordia viri,
  437. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  438. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  439. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  440. finita variare figurarum ratione.
  441. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  442. esse infinito debebunt corporis auctu.
  443. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  444. corporis inter se multum variare figurae
  445. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  446. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  447. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  448. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  449. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  450. formai speciem totius corporis eius,
  451. quod super est, si forte voles variare figuras,
  452. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  453. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  454. si tu forte voles etiam variare figuras.
  455. ergo formarum novitatem corporis augmen
  456. subsequitur. quare non est ut credere possis
  457. esse infinitis distantia semina formis,
  458. ne quaedam cogas inmani maximitate
  459. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  460. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  461. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  462. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  463. saecla novo rerum superata colore iacerent
  464. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  465. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  466. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  467. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  468. cedere item retro possent in deteriores
  469. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  470. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  471. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  472. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  473. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  474. materiem quoque finitis differe figuris.
  475. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  476. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  477. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  478. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  479. ergo finita distant ratione creata,
  480. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  481. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  482. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  483. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  484. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  485. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  486. formarum finita, necesse est quae similes sint
  487. esse infinitas aut summam materiai
  488. finitam constare, id quod non esse probavi.
  489. * * *
  490. versibus ostendam corpuscula materiai
  491. ex infinito summam rerum usque tenere
  492. undique protelo plagarum continuato.
  493. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  494. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  495. at regione locoque alio terrisque remotis
  496. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  497. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  498. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  499. milibus e multis vallo munitur eburno,
  500. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  501. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  502. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  503. unica res quaedem nativo corpore sola,
  504. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  505. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  506. unde ea progigni possit concepta, creari
  507. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  508. quippe etenim sumant alii finita per omne
  509. corpora iactari unius genitalia rei,
  510. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  511. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  512. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  513. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  514. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  515. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  516. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  517. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  518. infidi maris insidias virisque dolumque
  519. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  520. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  521. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  522. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  523. disiectare aestus diversi materiai,
  524. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  525. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  526. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,