De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  2. titillare magis sensus quam laedere possint,
  3. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  4. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  5. dissimili dentata modo conpungere sensus
  6. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  7. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  8. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  9. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  10. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  11. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  12. semina confundunt inter se concita sensum;
  13. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  14. tute tibi partem ferias atque experiare.
  15. qua propter longe formas distare necessest
  16. principiis, varios quae possint edere sensus.
  17. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  18. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  19. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  20. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  21. prima acie constant ictus contemnere sueta
  22. et validi silices ac duri robora ferri
  23. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  24. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  25. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  26. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  27. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  28. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  29. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  30. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  31. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  32. at non esse tamen perplexis indupedita,
  33. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  34. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  35. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  36. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  37. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  38. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  39. * * *
  40. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  41. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  42. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  43. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  44. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  45. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  46. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  47. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  48. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  49. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  50. linquit enim supera taetri primordia viri,
  51. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  52. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  53. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  54. finita variare figurarum ratione.
  55. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  56. esse infinito debebunt corporis auctu.
  57. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  58. corporis inter se multum variare figurae
  59. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  60. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  61. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  62. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  63. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  64. formai speciem totius corporis eius,
  65. quod super est, si forte voles variare figuras,
  66. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  67. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  68. si tu forte voles etiam variare figuras.
  69. ergo formarum novitatem corporis augmen
  70. subsequitur. quare non est ut credere possis
  71. esse infinitis distantia semina formis,
  72. ne quaedam cogas inmani maximitate
  73. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  74. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  75. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  76. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  77. saecla novo rerum superata colore iacerent
  78. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  79. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  80. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  81. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  82. cedere item retro possent in deteriores
  83. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  84. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  85. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  86. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  87. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  88. materiem quoque finitis differe figuris.
  89. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  90. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  91. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  92. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  93. ergo finita distant ratione creata,
  94. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  95. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  96. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  97. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  98. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  99. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  100. formarum finita, necesse est quae similes sint
  101. esse infinitas aut summam materiai
  102. finitam constare, id quod non esse probavi.
  103. * * *
  104. versibus ostendam corpuscula materiai
  105. ex infinito summam rerum usque tenere
  106. undique protelo plagarum continuato.
  107. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  108. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  109. at regione locoque alio terrisque remotis
  110. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  111. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  112. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  113. milibus e multis vallo munitur eburno,
  114. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  115. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  116. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  117. unica res quaedem nativo corpore sola,
  118. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  119. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  120. unde ea progigni possit concepta, creari
  121. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  122. quippe etenim sumant alii finita per omne
  123. corpora iactari unius genitalia rei,
  124. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  125. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  126. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  127. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  128. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  129. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  130. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  131. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  132. infidi maris insidias virisque dolumque
  133. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  134. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  135. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  136. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  137. disiectare aestus diversi materiai,
  138. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  139. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  140. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  141. et res progigni et genitas procrescere posse.
  142. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  143. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  144. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  145. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  146. nec porro rerum genitales auctificique
  147. motus perpetuo possunt servare creata.
  148. sic aequo geritur certamine principiorum
  149. ex infinito contractum tempore bellum.
  150. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  151. et superantur item. miscetur funere vagor,
  152. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  153. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  154. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  155. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  156. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  157. convenit et memori mandatum mente tenere,
  158. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  159. quod genere ex uno consistat principiorum,
  160. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  161. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  162. atque potestates, ita plurima principiorum
  163. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  164. Principio tellus habet in se corpora prima,
  165. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  166. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  167. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  168. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  169. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  170. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  171. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  172. montivago generi possit praebere ferarum.
  173. quare magna deum mater materque ferarum
  174. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  175. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  176. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  177. aeris in spatio magnam pendere docentes
  178. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  179. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  180. officiis debet molliri victa parentum.
  181. muralique caput summum cinxere corona,
  182. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  183. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  184. horrifice fertur divinae matris imago.
  185. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  186. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  187. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  188. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  189. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  190. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  191. significare volunt indignos esse putandos,
  192. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  193. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  194. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  195. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  196. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  197. ingratos animos atque impia pectora volgi
  198. conterrere metu quae possint numine divae.
  199. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  200. munificat tacita mortalis muta salute,
  201. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  202. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  203. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  204. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  205. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  206. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  207. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  208. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  209. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  210. cum pueri circum puerum pernice chorea
  211. armat et in numerum pernice chorea
  212. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  213. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  214. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  215. propterea magnam armati matrem comitantur,
  216. aut quia significant divam praedicere ut armis
  217. ac virtute velint patriam defendere terram
  218. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  219. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  220. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  221. omnis enim per se divom natura necessest
  222. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  223. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  224. nam privata dolore omni, privata periclis,
  225. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  226. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  227. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  228. et quia multarum potitur primordia rerum,
  229. multa modis multis effert in lumina solis.
  230. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  231. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  232. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  233. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  234. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  235. religione animum turpi contingere parcat.
  236. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  237. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  238. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  239. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  240. dissimili vivont specie retinentque parentum
  241. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  242. tanta est in quovis genere herbae materiai
  243. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  244. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  245. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  246. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  247. dissimili perfecta figura principiorum.
  248. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  249. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  250. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  251. scintillasque agere ac late differre favillam.
  252. cetera consimili mentis ratione peragrans
  253. invenies igitur multarum semina rerum
  254. corpore celare et varias cohibere figuras.
  255. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  256. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  257. haec igitur variis debent constare figuris;
  258. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  259. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  260. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  261. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  262. conveniunt et res permixto semine constant.
  263. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  264. multa elementa vides multis communia verbis,
  265. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  266. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  267. non quo multa parum communis littera currat
  268. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  269. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  270. sic aliis in rebus item communia multa
  271. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  272. dissimili tamen inter se consistere summa
  273. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  274. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  275. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  276. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  277. semiferas hominum species existere et altos
  278. inter dum ramos egigni corpore vivo
  279. multaque conecti terrestria membra marinis,
  280. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  281. pascere naturam per terras omniparentis.
  282. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  283. seminibus certis certa genetrice creata
  284. conservare genus crescentia posse videmus.
  285. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  286. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  287. corpora discedunt conexaque convenientis
  288. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  289. reicere in terras naturam, multaque caecis
  290. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  291. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  292. vitalis motus consentire atque imitari.
  293. sed ne forte putes animalia sola teneri
  294. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  295. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  296. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  297. dissimili constare figura principiorum;
  298. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  299. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  300. semina cum porro distent, differre necessust
  301. intervalla vias conexus pondera plagas
  302. concursus motus; quae non animalia solum
  303. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  304. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  305. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  306. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  307. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  308. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  309. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  310. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  311. corpora consimili sint eius tincta colore;
  312. nullus enim color est omnino materiai
  313. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  314. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  315. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  316. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  317. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  318. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  319. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  320. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  321. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  322. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  323. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  324. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  325. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  326. immutabile enim quiddam superare necessest,
  327. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  328. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  329. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  330. proinde colore cave contingas semina rerum,
  331. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  332. Praeterea si nulla coloris principiis est
  333. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  334. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  335. propterea magni quod refert, semina quaeque
  336. cum quibus et quali positura contineantur
  337. et quos inter se dent motus accipiantque,
  338. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  339. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  340. marmoreo fieri possint candore repente,
  341. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  342. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  343. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  344. materies ubi permixta est illius et ordo
  345. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  346. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  347. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  348. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  349. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  350. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  351. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  352. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  353. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  354. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  355. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  356. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  357. aut alio in quovis uno puroque nitore
  358. dissimiles longe inter se variosque colores.
  359. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  360. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  361. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  362. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  363. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  364. principiis rerum non numquam causa colores,
  365. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  366. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  367. quippe etenim multo proclivius exorientur
  368. candida de nullo quam nigro nata colore
  369. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  370. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  371. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  372. scire licet quam sint nullo velata colore;
  373. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  374. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  375. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  376. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  377. quae sita cervices circum collumque coronat;
  378. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  379. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  380. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  381. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  382. consimili mutat ratione obversa colores;
  383. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  384. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  385. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  386. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  387. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  388. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  389. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  390. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  391. sed variis formis variantes edere tactus.
  392. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  393. est natura coloris et omnia principiorum
  394. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  395. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  396. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  397. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  398. ex albis album pinnis iactare colorem
  399. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  400. aut alio quovis uno varioque colore.
  401. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  402. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  403. evanescere paulatim stinguique colorem;
  404. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  405. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  406. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  407. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  408. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  409. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  410. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  411. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  412. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  413. scire licet quaedam tam constare orba colore
  414. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  415. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  416. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  417. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  418. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  419. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  420. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  421. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  422. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  423. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  424. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  425. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  426. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  427. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  428. concoctosque suo contractans perdere viro,
  429. propter eandem rem debent primordia rerum
  430. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  431. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  432. nec simili ratione saporem denique quemquam
  433. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  434. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  435. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  436. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  437. inmortalia si volumus subiungere rebus
  438. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  439. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  440. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  441. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  442. principiis constare. neque id manufesta refutant
  443. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  444. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  445. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  446. quippe videre licet vivos existere vermes
  447. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  448. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  449. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  450. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  451. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  452. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  453. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  454. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  455. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  456. non alia longe ratione atque arida ligna