De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. neve bonos rerum simili constare colores
  2. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  3. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  4. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  5. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  6. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  7. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  8. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  9. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  10. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  11. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  12. titillare magis sensus quam laedere possint,
  13. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  14. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  15. dissimili dentata modo conpungere sensus
  16. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  17. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  18. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  19. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  20. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  21. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  22. semina confundunt inter se concita sensum;
  23. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  24. tute tibi partem ferias atque experiare.
  25. qua propter longe formas distare necessest
  26. principiis, varios quae possint edere sensus.
  27. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  28. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  29. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  30. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  31. prima acie constant ictus contemnere sueta
  32. et validi silices ac duri robora ferri
  33. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  34. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  35. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  36. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  37. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  38. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  39. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  40. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  41. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  42. at non esse tamen perplexis indupedita,
  43. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  44. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  45. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  46. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  47. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  48. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  49. * * *
  50. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  51. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  52. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  53. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  54. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  55. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  56. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  57. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  58. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  59. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  60. linquit enim supera taetri primordia viri,
  61. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  62. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  63. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  64. finita variare figurarum ratione.
  65. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  66. esse infinito debebunt corporis auctu.
  67. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  68. corporis inter se multum variare figurae
  69. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  70. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  71. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  72. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  73. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  74. formai speciem totius corporis eius,
  75. quod super est, si forte voles variare figuras,
  76. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  77. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  78. si tu forte voles etiam variare figuras.
  79. ergo formarum novitatem corporis augmen
  80. subsequitur. quare non est ut credere possis
  81. esse infinitis distantia semina formis,
  82. ne quaedam cogas inmani maximitate
  83. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  84. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  85. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  86. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  87. saecla novo rerum superata colore iacerent
  88. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  89. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  90. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  91. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  92. cedere item retro possent in deteriores
  93. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  94. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  95. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  96. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  97. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  98. materiem quoque finitis differe figuris.
  99. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  100. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  101. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  102. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  103. ergo finita distant ratione creata,
  104. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  105. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  106. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  107. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  108. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  109. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  110. formarum finita, necesse est quae similes sint
  111. esse infinitas aut summam materiai
  112. finitam constare, id quod non esse probavi.
  113. * * *
  114. versibus ostendam corpuscula materiai
  115. ex infinito summam rerum usque tenere
  116. undique protelo plagarum continuato.
  117. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  118. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  119. at regione locoque alio terrisque remotis
  120. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  121. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  122. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  123. milibus e multis vallo munitur eburno,
  124. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  125. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  126. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  127. unica res quaedem nativo corpore sola,
  128. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;