De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  2. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  3. neve bonos rerum simili constare colores
  4. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  5. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  6. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  7. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  8. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  9. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  10. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  11. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  12. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  13. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  14. titillare magis sensus quam laedere possint,
  15. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  16. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  17. dissimili dentata modo conpungere sensus
  18. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  19. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  20. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  21. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  22. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  23. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  24. semina confundunt inter se concita sensum;
  25. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  26. tute tibi partem ferias atque experiare.
  27. qua propter longe formas distare necessest
  28. principiis, varios quae possint edere sensus.
  29. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  30. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  31. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  32. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  33. prima acie constant ictus contemnere sueta
  34. et validi silices ac duri robora ferri
  35. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  36. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  37. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  38. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  39. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  40. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  41. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  42. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  43. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  44. at non esse tamen perplexis indupedita,
  45. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  46. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  47. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  48. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  49. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  50. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  51. * * *
  52. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  53. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  54. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  55. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  56. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  57. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  58. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  59. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  60. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  61. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  62. linquit enim supera taetri primordia viri,
  63. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  64. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  65. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  66. finita variare figurarum ratione.
  67. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  68. esse infinito debebunt corporis auctu.
  69. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  70. corporis inter se multum variare figurae
  71. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  72. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;