De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  2. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  3. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  4. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  5. proptereaque solere vias rescindere nostris
  6. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  7. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  8. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  9. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  10. horrorem constare elementis levibus aeque
  11. ac musaea mele, per chordas organici quae
  12. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  13. neu simili penetrare putes primordia forma
  14. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  15. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  16. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  17. neve bonos rerum simili constare colores
  18. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  19. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  20. aut foeda specie foedi turpesque videntur.