De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  2. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  3. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  4. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  5. proptereaque solere vias rescindere nostris
  6. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  7. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  8. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  9. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  10. horrorem constare elementis levibus aeque
  11. ac musaea mele, per chordas organici quae
  12. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  13. neu simili penetrare putes primordia forma
  14. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  15. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  16. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  17. neve bonos rerum simili constare colores
  18. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  19. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  20. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  21. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  22. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  23. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  24. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  25. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  26. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  27. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  28. titillare magis sensus quam laedere possint,
  29. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  30. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  31. dissimili dentata modo conpungere sensus
  32. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  33. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  34. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  35. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  36. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  37. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  38. semina confundunt inter se concita sensum;
  39. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  40. tute tibi partem ferias atque experiare.
  41. qua propter longe formas distare necessest
  42. principiis, varios quae possint edere sensus.
  43. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  44. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  45. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  46. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  47. prima acie constant ictus contemnere sueta
  48. et validi silices ac duri robora ferri
  49. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  50. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  51. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  52. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  53. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  54. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  55. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  56. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  57. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  58. at non esse tamen perplexis indupedita,
  59. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  60. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  61. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  62. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  63. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  64. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  65. * * *
  66. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  67. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  68. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  69. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  70. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  71. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  72. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  73. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  74. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  75. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  76. linquit enim supera taetri primordia viri,
  77. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  78. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  79. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  80. finita variare figurarum ratione.
  81. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  82. esse infinito debebunt corporis auctu.
  83. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  84. corporis inter se multum variare figurae
  85. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  86. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  87. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  88. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  89. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  90. formai speciem totius corporis eius,
  91. quod super est, si forte voles variare figuras,
  92. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  93. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  94. si tu forte voles etiam variare figuras.
  95. ergo formarum novitatem corporis augmen
  96. subsequitur. quare non est ut credere possis
  97. esse infinitis distantia semina formis,
  98. ne quaedam cogas inmani maximitate
  99. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  100. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  101. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  102. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  103. saecla novo rerum superata colore iacerent
  104. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  105. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  106. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  107. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  108. cedere item retro possent in deteriores
  109. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  110. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  111. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  112. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  113. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  114. materiem quoque finitis differe figuris.
  115. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  116. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  117. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  118. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  119. ergo finita distant ratione creata,
  120. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  121. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  122. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  123. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  124. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  125. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  126. formarum finita, necesse est quae similes sint
  127. esse infinitas aut summam materiai
  128. finitam constare, id quod non esse probavi.
  129. * * *
  130. versibus ostendam corpuscula materiai
  131. ex infinito summam rerum usque tenere
  132. undique protelo plagarum continuato.
  133. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  134. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  135. at regione locoque alio terrisque remotis
  136. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  137. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  138. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  139. milibus e multis vallo munitur eburno,
  140. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  141. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  142. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  143. unica res quaedem nativo corpore sola,
  144. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  145. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  146. unde ea progigni possit concepta, creari
  147. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  148. quippe etenim sumant alii finita per omne
  149. corpora iactari unius genitalia rei,
  150. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  151. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  152. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  153. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  154. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  155. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  156. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  157. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  158. infidi maris insidias virisque dolumque
  159. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  160. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  161. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  162. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  163. disiectare aestus diversi materiai,
  164. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  165. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  166. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  167. et res progigni et genitas procrescere posse.
  168. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  169. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  170. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  171. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  172. nec porro rerum genitales auctificique
  173. motus perpetuo possunt servare creata.
  174. sic aequo geritur certamine principiorum
  175. ex infinito contractum tempore bellum.
  176. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  177. et superantur item. miscetur funere vagor,
  178. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  179. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  180. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  181. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  182. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  183. convenit et memori mandatum mente tenere,
  184. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  185. quod genere ex uno consistat principiorum,
  186. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  187. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  188. atque potestates, ita plurima principiorum
  189. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  190. Principio tellus habet in se corpora prima,
  191. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  192. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  193. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  194. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  195. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  196. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  197. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  198. montivago generi possit praebere ferarum.
  199. quare magna deum mater materque ferarum
  200. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  201. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  202. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  203. aeris in spatio magnam pendere docentes
  204. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  205. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  206. officiis debet molliri victa parentum.
  207. muralique caput summum cinxere corona,
  208. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  209. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  210. horrifice fertur divinae matris imago.
  211. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  212. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  213. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  214. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  215. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  216. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  217. significare volunt indignos esse putandos,
  218. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  219. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  220. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  221. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  222. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  223. ingratos animos atque impia pectora volgi
  224. conterrere metu quae possint numine divae.
  225. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  226. munificat tacita mortalis muta salute,
  227. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  228. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  229. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  230. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  231. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  232. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  233. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  234. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  235. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  236. cum pueri circum puerum pernice chorea
  237. armat et in numerum pernice chorea
  238. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  239. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  240. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  241. propterea magnam armati matrem comitantur,
  242. aut quia significant divam praedicere ut armis
  243. ac virtute velint patriam defendere terram
  244. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  245. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  246. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  247. omnis enim per se divom natura necessest
  248. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  249. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  250. nam privata dolore omni, privata periclis,
  251. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  252. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  253. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  254. et quia multarum potitur primordia rerum,
  255. multa modis multis effert in lumina solis.
  256. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  257. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  258. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  259. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  260. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  261. religione animum turpi contingere parcat.
  262. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  263. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  264. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  265. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  266. dissimili vivont specie retinentque parentum
  267. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  268. tanta est in quovis genere herbae materiai
  269. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  270. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  271. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  272. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  273. dissimili perfecta figura principiorum.
  274. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  275. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  276. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  277. scintillasque agere ac late differre favillam.
  278. cetera consimili mentis ratione peragrans
  279. invenies igitur multarum semina rerum
  280. corpore celare et varias cohibere figuras.
  281. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  282. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  283. haec igitur variis debent constare figuris;
  284. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  285. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  286. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  287. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  288. conveniunt et res permixto semine constant.
  289. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  290. multa elementa vides multis communia verbis,
  291. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  292. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  293. non quo multa parum communis littera currat
  294. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  295. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  296. sic aliis in rebus item communia multa
  297. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  298. dissimili tamen inter se consistere summa
  299. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  300. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  301. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  302. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  303. semiferas hominum species existere et altos
  304. inter dum ramos egigni corpore vivo
  305. multaque conecti terrestria membra marinis,
  306. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  307. pascere naturam per terras omniparentis.
  308. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  309. seminibus certis certa genetrice creata
  310. conservare genus crescentia posse videmus.
  311. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  312. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  313. corpora discedunt conexaque convenientis
  314. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  315. reicere in terras naturam, multaque caecis
  316. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  317. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  318. vitalis motus consentire atque imitari.
  319. sed ne forte putes animalia sola teneri
  320. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  321. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  322. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  323. dissimili constare figura principiorum;
  324. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  325. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  326. semina cum porro distent, differre necessust
  327. intervalla vias conexus pondera plagas
  328. concursus motus; quae non animalia solum
  329. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  330. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  331. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  332. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  333. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  334. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  335. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  336. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  337. corpora consimili sint eius tincta colore;
  338. nullus enim color est omnino materiai
  339. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  340. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  341. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  342. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  343. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  344. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  345. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  346. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  347. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  348. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  349. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  350. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  351. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  352. immutabile enim quiddam superare necessest,
  353. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  354. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  355. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  356. proinde colore cave contingas semina rerum,
  357. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  358. Praeterea si nulla coloris principiis est
  359. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  360. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  361. propterea magni quod refert, semina quaeque
  362. cum quibus et quali positura contineantur
  363. et quos inter se dent motus accipiantque,
  364. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  365. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  366. marmoreo fieri possint candore repente,
  367. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  368. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  369. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  370. materies ubi permixta est illius et ordo
  371. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  372. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  373. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  374. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  375. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  376. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  377. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  378. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  379. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  380. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  381. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  382. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  383. aut alio in quovis uno puroque nitore
  384. dissimiles longe inter se variosque colores.
  385. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  386. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  387. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  388. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  389. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  390. principiis rerum non numquam causa colores,
  391. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  392. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  393. quippe etenim multo proclivius exorientur
  394. candida de nullo quam nigro nata colore
  395. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  396. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  397. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  398. scire licet quam sint nullo velata colore;
  399. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  400. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  401. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  402. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  403. quae sita cervices circum collumque coronat;
  404. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  405. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  406. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  407. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  408. consimili mutat ratione obversa colores;
  409. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  410. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  411. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  412. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  413. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  414. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  415. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  416. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  417. sed variis formis variantes edere tactus.
  418. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  419. est natura coloris et omnia principiorum
  420. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  421. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  422. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  423. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  424. ex albis album pinnis iactare colorem
  425. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  426. aut alio quovis uno varioque colore.
  427. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  428. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  429. evanescere paulatim stinguique colorem;
  430. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  431. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  432. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  433. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  434. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  435. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  436. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  437. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  438. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  439. scire licet quaedam tam constare orba colore
  440. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  441. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  442. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  443. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  444. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  445. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  446. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  447. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  448. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  449. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  450. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  451. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  452. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  453. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  454. concoctosque suo contractans perdere viro,
  455. propter eandem rem debent primordia rerum
  456. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  457. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  458. nec simili ratione saporem denique quemquam
  459. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  460. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  461. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  462. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  463. inmortalia si volumus subiungere rebus
  464. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  465. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  466. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  467. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  468. principiis constare. neque id manufesta refutant
  469. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  470. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  471. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  472. quippe videre licet vivos existere vermes
  473. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  474. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  475. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  476. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  477. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  478. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  479. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  480. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  481. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  482. non alia longe ratione atque arida ligna
  483. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  484. iamne vides igitur magni primordia rerum
  485. referre in quali sint ordine quaeque locata
  486. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  487. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  488. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  489. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  490. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  491. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  492. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  493. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  494. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  495. sed magni referre ea primum quantula constent,
  496. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  497. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  498. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  499. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  500. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  501. antiquis ex ordinibus permota nova re
  502. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  503. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  504. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  505. * * *
  506. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  507. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  508. mollia mortali consistere corpore creta.
  509. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  510. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  511. aut similis totis animalibus esse putari.
  512. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  513. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  514. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  515. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  516. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  517. vitali ut possint consentire undique sensu.
  518. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  519. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  520. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  521. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  522. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  523. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  524. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  525. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  526. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  527. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  528. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  529. quatinus in pullos animalis vertier ova
  530. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  531. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  532. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  533. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  534. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  535. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  536. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  537. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  538. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  539. Principio nequeunt ullius corporis esse
  540. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  541. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  542. aere fluminibus terris terraque creatis,
  543. nec congressa modo vitalis convenientes
  544. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  545. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  546. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  547. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  548. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  549. dissoluuntur enim positurae principiorum
  550. et penitus motus vitales inpediuntur,
  551. donec materies omnis concussa per artus
  552. vitalis animae nodos a corpore solvit
  553. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  554. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  555. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  556. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  557. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  558. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  559. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  560. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  561. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  562. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  563. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  564. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  565. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  566. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  567. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  568. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  569. scire licet nullo primordia posse dolore
  570. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  571. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  572. corporibus, quorum motus novitate laborent
  573. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  574. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  575. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  576. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  577. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  578. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  579. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  580. multaque de rerum mixtura dicere callent
  581. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  582. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  583. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  584. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  585. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  586. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  587. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  588. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  589. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  590. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  591. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  592. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  593. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  594. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  595. umoris guttas mater cum terra recepit,
  596. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  597. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  598. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  599. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  600. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  601. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  602. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  603. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  604. nec sic interemit mors res ut materiai
  605. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  606. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  607. res ut convertant formas mutentque colores
  608. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  609. ut noscas referre earum primordia rerum
  610. cum quibus et quali positura contineantur
  611. et quos inter se dent motus accipiantque,
  612. neve putes aeterna penes residere potesse
  613. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  614. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  615. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  616. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  617. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  618. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  619. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  620. consimilis; verum positura discrepitant res.
  621. sic ipsis in rebus item iam materiai
  622. intervalla vias conexus pondera plagas
  623. concursus motus ordo positura figurae
  624. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  625. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  626. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  627. accedere et nova se species ostendere rerum.
  628. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  629. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  630. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  631. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  632. principio caeli clarum purumque colorem
  633. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  634. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  635. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  636. ex improviso si sint obiecta repente,
  637. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  638. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  639. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  640. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  641. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  642. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  643. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  644. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  645. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  646. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  647. infinita foris haec extra moenia mundi,
  648. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  649. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  650. Principio nobis in cunctas undique partis
  651. et latere ex utroque supra supterque per omne
  652. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  653. vociferatur, et elucet natura profundi.
  654. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  655. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  656. seminaque innumero numero summaque profunda
  657. multimodis volitent aeterno percita motu,
  658. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  659. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  660. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  661. sponte sua forte offensando semina rerum
  662. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  663. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  664. magnarum rerum fierent exordia semper,
  665. terrai maris et caeli generisque animantum.
  666. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  667. esse alios alibi congressus materiai,
  668. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  669. Praeterea cum materies est multa parata,
  670. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  671. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  672. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  673. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  674. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  675. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  676. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  677. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  678. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  679. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  680. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  681. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  682. sint genere. in primis animalibus indice mente
  683. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  684. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  685. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  686. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  687. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  688. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  689. quando quidem vitae depactus terminus alte
  690. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  691. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  692. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  693. libera continuo, dominis privata superbis,
  694. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  695. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  696. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  697. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  698. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  699. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  700. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  701. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  702. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  703. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  704. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  705. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  706. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  707. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  708. primigenum maris et terrae solisque coortum
  709. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  710. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  711. unde mare et terrae possent augescere et unde
  712. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  713. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  714. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  715. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  716. umor ad umorem, terreno corpore terra
  717. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  718. donique ad extremum crescendi perfica finem
  719. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  720. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  721. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  722. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  723. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  724. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  725. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  726. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  727. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  728. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  729. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  730. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  731. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  732. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  733. inde minutatim vires et robur adultum
  734. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  735. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  736. et quo latior est, in cunctas undique partis
  737. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  738. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  739. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  740. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  741. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  742. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  743. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  744. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  745. corpora conficere et plagis infesta domare.
  746. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  747. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  748. omnia debet enim cibus integrare novando
  749. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  750. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  751. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  752. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  753. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  754. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  755. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  756. aurea de caelo demisit funis in arva
  757. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  758. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  759. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  760. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,