De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare fulmineus multo penetralior ignis
  2. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  3. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  4. subtilem magis e parvis constare figuris
  5. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  6. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  7. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  8. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  9. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  10. et quamvis subito per colum vina videmus
  11. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  12. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  13. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  14. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  15. inter se possint primordia singula quaeque
  16. singula per cuiusque foramina permanare.
  17. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  18. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  19. at contra taetra absinthi natura ferique
  20. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  21. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  22. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  23. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  24. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  25. proptereaque solere vias rescindere nostris
  26. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  27. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  28. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  29. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  30. horrorem constare elementis levibus aeque
  31. ac musaea mele, per chordas organici quae
  32. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  33. neu simili penetrare putes primordia forma
  34. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  35. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  36. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  37. neve bonos rerum simili constare colores
  38. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  39. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  40. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  41. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  42. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  43. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  44. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  45. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  46. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  47. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  48. titillare magis sensus quam laedere possint,
  49. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  50. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  51. dissimili dentata modo conpungere sensus
  52. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  53. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  54. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  55. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  56. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  57. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  58. semina confundunt inter se concita sensum;
  59. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  60. tute tibi partem ferias atque experiare.
  61. qua propter longe formas distare necessest
  62. principiis, varios quae possint edere sensus.
  63. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  64. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  65. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  66. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  67. prima acie constant ictus contemnere sueta
  68. et validi silices ac duri robora ferri
  69. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  70. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  71. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  72. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  73. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  74. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  75. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  76. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  77. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  78. at non esse tamen perplexis indupedita,
  79. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  80. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  81. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  82. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  83. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  84. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  85. * * *
  86. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  87. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  88. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  89. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  90. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  91. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  92. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  93. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  94. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  95. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  96. linquit enim supera taetri primordia viri,
  97. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  98. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  99. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  100. finita variare figurarum ratione.