De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  2. unius ad certam formam primordia rerum,
  3. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  4. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  5. quare fulmineus multo penetralior ignis
  6. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  7. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  8. subtilem magis e parvis constare figuris
  9. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  10. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  11. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  12. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  13. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  14. et quamvis subito per colum vina videmus
  15. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  16. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  17. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  18. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  19. inter se possint primordia singula quaeque
  20. singula per cuiusque foramina permanare.