De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concharumque genus parili ratione videmus
  2. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  3. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  4. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  5. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  6. unius ad certam formam primordia rerum,
  7. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  8. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  9. quare fulmineus multo penetralior ignis
  10. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  11. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  12. subtilem magis e parvis constare figuris
  13. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  14. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  15. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  16. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  17. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  18. et quamvis subito per colum vina videmus
  19. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  20. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  21. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  22. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  23. inter se possint primordia singula quaeque
  24. singula per cuiusque foramina permanare.
  25. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  26. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  27. at contra taetra absinthi natura ferique
  28. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  29. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  30. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  31. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  32. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  33. proptereaque solere vias rescindere nostris
  34. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  35. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  36. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  37. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  38. horrorem constare elementis levibus aeque
  39. ac musaea mele, per chordas organici quae
  40. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  41. neu simili penetrare putes primordia forma
  42. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  43. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  44. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  45. neve bonos rerum simili constare colores
  46. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  47. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  48. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  49. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  50. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  51. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  52. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  53. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  54. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  55. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  56. titillare magis sensus quam laedere possint,
  57. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  58. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  59. dissimili dentata modo conpungere sensus
  60. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  61. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  62. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  63. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  64. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  65. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  66. semina confundunt inter se concita sensum;
  67. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  68. tute tibi partem ferias atque experiare.
  69. qua propter longe formas distare necessest
  70. principiis, varios quae possint edere sensus.
  71. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  72. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  73. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  74. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  75. prima acie constant ictus contemnere sueta
  76. et validi silices ac duri robora ferri
  77. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  78. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  79. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  80. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  81. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  82. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  83. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  84. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  85. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  86. at non esse tamen perplexis indupedita,
  87. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  88. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  89. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  90. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  91. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  92. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  93. * * *
  94. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  95. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  96. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  97. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  98. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  99. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  100. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  101. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  102. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  103. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  104. linquit enim supera taetri primordia viri,
  105. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  106. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  107. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  108. finita variare figurarum ratione.
  109. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  110. esse infinito debebunt corporis auctu.
  111. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  112. corporis inter se multum variare figurae
  113. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  114. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  115. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  116. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  117. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  118. formai speciem totius corporis eius,
  119. quod super est, si forte voles variare figuras,
  120. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  121. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  122. si tu forte voles etiam variare figuras.
  123. ergo formarum novitatem corporis augmen
  124. subsequitur. quare non est ut credere possis
  125. esse infinitis distantia semina formis,
  126. ne quaedam cogas inmani maximitate
  127. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  128. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  129. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  130. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  131. saecla novo rerum superata colore iacerent
  132. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  133. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  134. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  135. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  136. cedere item retro possent in deteriores
  137. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  138. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  139. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  140. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  141. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  142. materiem quoque finitis differe figuris.
  143. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  144. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  145. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  146. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  147. ergo finita distant ratione creata,
  148. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  149. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  150. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  151. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  152. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  153. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  154. formarum finita, necesse est quae similes sint
  155. esse infinitas aut summam materiai
  156. finitam constare, id quod non esse probavi.
  157. * * *
  158. versibus ostendam corpuscula materiai
  159. ex infinito summam rerum usque tenere
  160. undique protelo plagarum continuato.
  161. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  162. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  163. at regione locoque alio terrisque remotis
  164. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  165. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  166. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  167. milibus e multis vallo munitur eburno,
  168. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  169. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  170. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  171. unica res quaedem nativo corpore sola,
  172. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  173. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  174. unde ea progigni possit concepta, creari
  175. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  176. quippe etenim sumant alii finita per omne
  177. corpora iactari unius genitalia rei,
  178. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  179. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  180. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  181. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  182. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  183. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  184. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  185. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  186. infidi maris insidias virisque dolumque
  187. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  188. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  189. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  190. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  191. disiectare aestus diversi materiai,
  192. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  193. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  194. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  195. et res progigni et genitas procrescere posse.
  196. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  197. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  198. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  199. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  200. nec porro rerum genitales auctificique
  201. motus perpetuo possunt servare creata.
  202. sic aequo geritur certamine principiorum
  203. ex infinito contractum tempore bellum.
  204. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  205. et superantur item. miscetur funere vagor,
  206. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  207. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  208. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  209. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  210. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  211. convenit et memori mandatum mente tenere,
  212. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  213. quod genere ex uno consistat principiorum,
  214. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  215. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  216. atque potestates, ita plurima principiorum
  217. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  218. Principio tellus habet in se corpora prima,
  219. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  220. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  221. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  222. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  223. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  224. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  225. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  226. montivago generi possit praebere ferarum.
  227. quare magna deum mater materque ferarum
  228. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  229. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  230. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  231. aeris in spatio magnam pendere docentes
  232. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  233. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  234. officiis debet molliri victa parentum.
  235. muralique caput summum cinxere corona,
  236. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  237. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  238. horrifice fertur divinae matris imago.
  239. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  240. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  241. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  242. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  243. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  244. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  245. significare volunt indignos esse putandos,
  246. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  247. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  248. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  249. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  250. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  251. ingratos animos atque impia pectora volgi
  252. conterrere metu quae possint numine divae.
  253. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  254. munificat tacita mortalis muta salute,
  255. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  256. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  257. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  258. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  259. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  260. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  261. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  262. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  263. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  264. cum pueri circum puerum pernice chorea
  265. armat et in numerum pernice chorea
  266. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  267. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  268. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  269. propterea magnam armati matrem comitantur,
  270. aut quia significant divam praedicere ut armis
  271. ac virtute velint patriam defendere terram
  272. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  273. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  274. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  275. omnis enim per se divom natura necessest
  276. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  277. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  278. nam privata dolore omni, privata periclis,
  279. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  280. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  281. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  282. et quia multarum potitur primordia rerum,
  283. multa modis multis effert in lumina solis.
  284. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  285. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  286. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  287. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  288. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  289. religione animum turpi contingere parcat.
  290. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  291. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  292. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  293. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  294. dissimili vivont specie retinentque parentum
  295. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  296. tanta est in quovis genere herbae materiai
  297. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  298. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  299. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  300. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  301. dissimili perfecta figura principiorum.
  302. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  303. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  304. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  305. scintillasque agere ac late differre favillam.
  306. cetera consimili mentis ratione peragrans
  307. invenies igitur multarum semina rerum
  308. corpore celare et varias cohibere figuras.
  309. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  310. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  311. haec igitur variis debent constare figuris;
  312. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  313. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  314. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  315. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  316. conveniunt et res permixto semine constant.
  317. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  318. multa elementa vides multis communia verbis,
  319. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  320. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  321. non quo multa parum communis littera currat
  322. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  323. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  324. sic aliis in rebus item communia multa
  325. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  326. dissimili tamen inter se consistere summa
  327. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  328. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  329. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  330. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  331. semiferas hominum species existere et altos
  332. inter dum ramos egigni corpore vivo
  333. multaque conecti terrestria membra marinis,
  334. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  335. pascere naturam per terras omniparentis.
  336. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  337. seminibus certis certa genetrice creata
  338. conservare genus crescentia posse videmus.
  339. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  340. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  341. corpora discedunt conexaque convenientis
  342. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  343. reicere in terras naturam, multaque caecis
  344. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  345. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  346. vitalis motus consentire atque imitari.
  347. sed ne forte putes animalia sola teneri
  348. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  349. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  350. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  351. dissimili constare figura principiorum;
  352. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  353. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  354. semina cum porro distent, differre necessust
  355. intervalla vias conexus pondera plagas
  356. concursus motus; quae non animalia solum
  357. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  358. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  359. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  360. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  361. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  362. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  363. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  364. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  365. corpora consimili sint eius tincta colore;
  366. nullus enim color est omnino materiai
  367. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  368. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  369. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  370. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  371. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  372. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  373. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  374. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  375. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  376. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  377. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  378. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  379. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  380. immutabile enim quiddam superare necessest,
  381. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  382. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  383. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  384. proinde colore cave contingas semina rerum,
  385. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  386. Praeterea si nulla coloris principiis est
  387. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  388. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  389. propterea magni quod refert, semina quaeque
  390. cum quibus et quali positura contineantur