De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  2. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  3. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  4. si non forte tuas legiones per loca campi
  5. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  6. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  7. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  8. his tibi tum rebus timefactae religiones
  9. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  10. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  11. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  12. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  13. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  14. audacterque inter reges rerumque potentis
  15. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  16. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  17. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  18. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  19. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  20. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  21. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  22. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  23. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  24. non radii solis neque lucida tela diei
  25. discutiant, sed naturae species ratioque.
  26. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  27. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  28. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  29. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  30. expediam: tu te dictis praebere memento.
  31. nam certe non inter se stipata cohaeret
  32. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  33. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  34. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  35. cum tamen incolumis videatur summa manere
  36. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  37. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  38. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  39. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  40. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  41. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  42. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  43. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  44. Si cessare putas rerum primordia posse
  45. cessandoque novos rerum progignere motus,
  46. avius a vera longe ratione vagaris.
  47. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  48. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  49. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  50. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  51. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  52. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  53. et quo iactari magis omnia materiai
  54. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  55. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  56. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest