De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  2. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  3. cornigeras norunt matres agnique petulci
  4. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  5. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  6. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  7. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  8. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  9. concharumque genus parili ratione videmus
  10. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  11. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  12. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  13. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  14. unius ad certam formam primordia rerum,
  15. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  16. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  17. quare fulmineus multo penetralior ignis
  18. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  19. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  20. subtilem magis e parvis constare figuris
  21. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  22. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  23. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  24. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  25. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  26. et quamvis subito per colum vina videmus
  27. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  28. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  29. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  30. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  31. inter se possint primordia singula quaeque
  32. singula per cuiusque foramina permanare.
  33. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  34. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  35. at contra taetra absinthi natura ferique
  36. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  37. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  38. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  39. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  40. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  41. proptereaque solere vias rescindere nostris
  42. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  43. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  44. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  45. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  46. horrorem constare elementis levibus aeque
  47. ac musaea mele, per chordas organici quae
  48. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  49. neu simili penetrare putes primordia forma
  50. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  51. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  52. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  53. neve bonos rerum simili constare colores
  54. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  55. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  56. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  57. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  58. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  59. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  60. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  61. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  62. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  63. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  64. titillare magis sensus quam laedere possint,
  65. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  66. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  67. dissimili dentata modo conpungere sensus
  68. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  69. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  70. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  71. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  72. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  73. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  74. semina confundunt inter se concita sensum;
  75. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  76. tute tibi partem ferias atque experiare.
  77. qua propter longe formas distare necessest
  78. principiis, varios quae possint edere sensus.
  79. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  80. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  81. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  82. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  83. prima acie constant ictus contemnere sueta
  84. et validi silices ac duri robora ferri
  85. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  86. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  87. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  88. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  89. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  90. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  91. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  92. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  93. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  94. at non esse tamen perplexis indupedita,
  95. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  96. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  97. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  98. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  99. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  100. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  101. * * *
  102. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  103. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  104. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  105. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  106. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  107. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  108. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  109. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  110. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  111. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  112. linquit enim supera taetri primordia viri,
  113. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  114. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  115. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  116. finita variare figurarum ratione.
  117. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  118. esse infinito debebunt corporis auctu.
  119. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  120. corporis inter se multum variare figurae
  121. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  122. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  123. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  124. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  125. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  126. formai speciem totius corporis eius,
  127. quod super est, si forte voles variare figuras,
  128. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  129. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  130. si tu forte voles etiam variare figuras.
  131. ergo formarum novitatem corporis augmen
  132. subsequitur. quare non est ut credere possis
  133. esse infinitis distantia semina formis,
  134. ne quaedam cogas inmani maximitate
  135. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  136. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  137. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  138. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  139. saecla novo rerum superata colore iacerent
  140. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  141. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  142. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  143. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  144. cedere item retro possent in deteriores
  145. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  146. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  147. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  148. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  149. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  150. materiem quoque finitis differe figuris.
  151. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  152. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  153. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  154. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  155. ergo finita distant ratione creata,
  156. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  157. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  158. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  159. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  160. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  161. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  162. formarum finita, necesse est quae similes sint
  163. esse infinitas aut summam materiai
  164. finitam constare, id quod non esse probavi.
  165. * * *
  166. versibus ostendam corpuscula materiai
  167. ex infinito summam rerum usque tenere
  168. undique protelo plagarum continuato.
  169. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  170. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  171. at regione locoque alio terrisque remotis
  172. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  173. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  174. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  175. milibus e multis vallo munitur eburno,
  176. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  177. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  178. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  179. unica res quaedem nativo corpore sola,
  180. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  181. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  182. unde ea progigni possit concepta, creari
  183. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  184. quippe etenim sumant alii finita per omne
  185. corpora iactari unius genitalia rei,
  186. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  187. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  188. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  189. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  190. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  191. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  192. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  193. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  194. infidi maris insidias virisque dolumque
  195. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  196. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  197. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  198. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  199. disiectare aestus diversi materiai,
  200. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  201. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  202. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  203. et res progigni et genitas procrescere posse.
  204. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  205. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  206. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  207. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  208. nec porro rerum genitales auctificique
  209. motus perpetuo possunt servare creata.
  210. sic aequo geritur certamine principiorum
  211. ex infinito contractum tempore bellum.
  212. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum