De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  2. oblectare animum subitamque avertere curam,
  3. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  4. derivare queunt animum curaque levare;
  5. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  6. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  7. cornigeras norunt matres agnique petulci
  8. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  9. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  10. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  11. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  12. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  13. concharumque genus parili ratione videmus
  14. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  15. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  16. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  17. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  18. unius ad certam formam primordia rerum,
  19. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  20. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  21. quare fulmineus multo penetralior ignis
  22. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  23. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  24. subtilem magis e parvis constare figuris
  25. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  26. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  27. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  28. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  29. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  30. et quamvis subito per colum vina videmus
  31. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  32. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  33. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  34. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  35. inter se possint primordia singula quaeque
  36. singula per cuiusque foramina permanare.
  37. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  38. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  39. at contra taetra absinthi natura ferique
  40. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  41. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  42. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  43. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  44. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  45. proptereaque solere vias rescindere nostris
  46. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  47. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  48. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  49. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  50. horrorem constare elementis levibus aeque
  51. ac musaea mele, per chordas organici quae
  52. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  53. neu simili penetrare putes primordia forma
  54. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  55. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  56. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  57. neve bonos rerum simili constare colores
  58. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  59. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  60. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  61. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  62. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  63. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  64. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  65. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  66. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  67. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  68. titillare magis sensus quam laedere possint,
  69. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  70. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  71. dissimili dentata modo conpungere sensus
  72. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  73. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  74. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  75. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  76. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  77. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  78. semina confundunt inter se concita sensum;
  79. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  80. tute tibi partem ferias atque experiare.
  81. qua propter longe formas distare necessest
  82. principiis, varios quae possint edere sensus.
  83. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  84. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  85. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  86. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  87. prima acie constant ictus contemnere sueta
  88. et validi silices ac duri robora ferri
  89. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  90. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  91. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  92. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  93. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  94. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  95. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  96. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  97. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  98. at non esse tamen perplexis indupedita,
  99. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  100. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  101. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  102. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  103. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  104. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  105. * * *
  106. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  107. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  108. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  109. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  110. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  111. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  112. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  113. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  114. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  115. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  116. linquit enim supera taetri primordia viri,
  117. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  118. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  119. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  120. finita variare figurarum ratione.
  121. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  122. esse infinito debebunt corporis auctu.
  123. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  124. corporis inter se multum variare figurae
  125. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  126. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  127. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  128. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  129. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  130. formai speciem totius corporis eius,
  131. quod super est, si forte voles variare figuras,
  132. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  133. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  134. si tu forte voles etiam variare figuras.
  135. ergo formarum novitatem corporis augmen
  136. subsequitur. quare non est ut credere possis
  137. esse infinitis distantia semina formis,
  138. ne quaedam cogas inmani maximitate
  139. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  140. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  141. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  142. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  143. saecla novo rerum superata colore iacerent
  144. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  145. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  146. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  147. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  148. cedere item retro possent in deteriores
  149. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  150. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  151. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  152. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  153. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  154. materiem quoque finitis differe figuris.
  155. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  156. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  157. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  158. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  159. ergo finita distant ratione creata,
  160. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  161. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  162. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  163. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  164. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  165. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  166. formarum finita, necesse est quae similes sint
  167. esse infinitas aut summam materiai
  168. finitam constare, id quod non esse probavi.
  169. * * *
  170. versibus ostendam corpuscula materiai
  171. ex infinito summam rerum usque tenere
  172. undique protelo plagarum continuato.
  173. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  174. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  175. at regione locoque alio terrisque remotis
  176. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  177. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  178. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  179. milibus e multis vallo munitur eburno,
  180. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  181. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  182. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  183. unica res quaedem nativo corpore sola,
  184. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  185. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  186. unde ea progigni possit concepta, creari
  187. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  188. quippe etenim sumant alii finita per omne
  189. corpora iactari unius genitalia rei,
  190. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  191. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  192. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  193. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  194. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  195. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  196. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  197. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  198. infidi maris insidias virisque dolumque
  199. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  200. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  201. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  202. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  203. disiectare aestus diversi materiai,
  204. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  205. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  206. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  207. et res progigni et genitas procrescere posse.
  208. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  209. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  210. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  211. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  212. nec porro rerum genitales auctificique
  213. motus perpetuo possunt servare creata.
  214. sic aequo geritur certamine principiorum
  215. ex infinito contractum tempore bellum.
  216. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  217. et superantur item. miscetur funere vagor,
  218. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  219. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  220. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  221. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  222. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  223. convenit et memori mandatum mente tenere,
  224. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  225. quod genere ex uno consistat principiorum,
  226. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  227. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  228. atque potestates, ita plurima principiorum
  229. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  230. Principio tellus habet in se corpora prima,
  231. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  232. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  233. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  234. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  235. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  236. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  237. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  238. montivago generi possit praebere ferarum.
  239. quare magna deum mater materque ferarum
  240. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  241. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  242. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  243. aeris in spatio magnam pendere docentes
  244. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  245. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  246. officiis debet molliri victa parentum.
  247. muralique caput summum cinxere corona,
  248. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  249. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  250. horrifice fertur divinae matris imago.
  251. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  252. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  253. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  254. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  255. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  256. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  257. significare volunt indignos esse putandos,
  258. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  259. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  260. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  261. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  262. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  263. ingratos animos atque impia pectora volgi
  264. conterrere metu quae possint numine divae.
  265. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  266. munificat tacita mortalis muta salute,
  267. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  268. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  269. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  270. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  271. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  272. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  273. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  274. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  275. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  276. cum pueri circum puerum pernice chorea
  277. armat et in numerum pernice chorea
  278. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  279. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  280. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  281. propterea magnam armati matrem comitantur,
  282. aut quia significant divam praedicere ut armis
  283. ac virtute velint patriam defendere terram
  284. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  285. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  286. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  287. omnis enim per se divom natura necessest
  288. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  289. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  290. nam privata dolore omni, privata periclis,
  291. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  292. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  293. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  294. et quia multarum potitur primordia rerum,
  295. multa modis multis effert in lumina solis.
  296. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  297. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  298. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  299. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  300. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  301. religione animum turpi contingere parcat.
  302. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  303. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  304. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  305. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  306. dissimili vivont specie retinentque parentum
  307. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  308. tanta est in quovis genere herbae materiai
  309. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  310. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  311. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  312. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  313. dissimili perfecta figura principiorum.
  314. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  315. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  316. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  317. scintillasque agere ac late differre favillam.
  318. cetera consimili mentis ratione peragrans
  319. invenies igitur multarum semina rerum
  320. corpore celare et varias cohibere figuras.
  321. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  322. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  323. haec igitur variis debent constare figuris;
  324. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  325. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  326. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  327. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  328. conveniunt et res permixto semine constant.
  329. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  330. multa elementa vides multis communia verbis,
  331. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  332. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  333. non quo multa parum communis littera currat
  334. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  335. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  336. sic aliis in rebus item communia multa
  337. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  338. dissimili tamen inter se consistere summa
  339. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  340. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  341. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  342. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  343. semiferas hominum species existere et altos
  344. inter dum ramos egigni corpore vivo
  345. multaque conecti terrestria membra marinis,
  346. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  347. pascere naturam per terras omniparentis.
  348. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  349. seminibus certis certa genetrice creata
  350. conservare genus crescentia posse videmus.
  351. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  352. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  353. corpora discedunt conexaque convenientis
  354. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  355. reicere in terras naturam, multaque caecis
  356. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  357. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  358. vitalis motus consentire atque imitari.
  359. sed ne forte putes animalia sola teneri
  360. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  361. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  362. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  363. dissimili constare figura principiorum;
  364. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  365. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  366. semina cum porro distent, differre necessust
  367. intervalla vias conexus pondera plagas
  368. concursus motus; quae non animalia solum
  369. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  370. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  371. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  372. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  373. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  374. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  375. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  376. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  377. corpora consimili sint eius tincta colore;
  378. nullus enim color est omnino materiai
  379. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  380. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  381. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  382. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  383. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  384. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  385. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  386. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  387. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  388. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  389. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  390. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  391. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  392. immutabile enim quiddam superare necessest,
  393. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  394. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  395. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  396. proinde colore cave contingas semina rerum,