De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  2. at mater viridis saltus orbata peragrans
  3. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  4. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  5. conspicere amissum fetum, completque querellis
  6. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  7. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  8. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  9. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  10. oblectare animum subitamque avertere curam,
  11. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  12. derivare queunt animum curaque levare;
  13. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  14. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  15. cornigeras norunt matres agnique petulci
  16. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  17. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  18. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  19. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  20. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  21. concharumque genus parili ratione videmus
  22. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  23. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  24. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  25. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  26. unius ad certam formam primordia rerum,
  27. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  28. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  29. quare fulmineus multo penetralior ignis
  30. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  31. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  32. subtilem magis e parvis constare figuris
  33. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  34. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  35. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  36. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  37. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  38. et quamvis subito per colum vina videmus
  39. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  40. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  41. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  42. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  43. inter se possint primordia singula quaeque
  44. singula per cuiusque foramina permanare.
  45. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  46. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  47. at contra taetra absinthi natura ferique
  48. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  49. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  50. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  51. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  52. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  53. proptereaque solere vias rescindere nostris
  54. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  55. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  56. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  57. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  58. horrorem constare elementis levibus aeque
  59. ac musaea mele, per chordas organici quae
  60. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  61. neu simili penetrare putes primordia forma
  62. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  63. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  64. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  65. neve bonos rerum simili constare colores
  66. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  67. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  68. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  69. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  70. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  71. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  72. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  73. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  74. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  75. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  76. titillare magis sensus quam laedere possint,
  77. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  78. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  79. dissimili dentata modo conpungere sensus
  80. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  81. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  82. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  83. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  84. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  85. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  86. semina confundunt inter se concita sensum;
  87. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  88. tute tibi partem ferias atque experiare.
  89. qua propter longe formas distare necessest
  90. principiis, varios quae possint edere sensus.
  91. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  92. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  93. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  94. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  95. prima acie constant ictus contemnere sueta
  96. et validi silices ac duri robora ferri
  97. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  98. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  99. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  100. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  101. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  102. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  103. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  104. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  105. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  106. at non esse tamen perplexis indupedita,
  107. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  108. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  109. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  110. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  111. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  112. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  113. * * *
  114. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  115. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  116. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  117. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  118. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  119. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  120. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  121. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  122. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  123. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  124. linquit enim supera taetri primordia viri,
  125. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  126. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  127. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  128. finita variare figurarum ratione.
  129. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  130. esse infinito debebunt corporis auctu.
  131. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  132. corporis inter se multum variare figurae
  133. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  134. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  135. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  136. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  137. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  138. formai speciem totius corporis eius,
  139. quod super est, si forte voles variare figuras,
  140. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  141. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  142. si tu forte voles etiam variare figuras.
  143. ergo formarum novitatem corporis augmen
  144. subsequitur. quare non est ut credere possis
  145. esse infinitis distantia semina formis,
  146. ne quaedam cogas inmani maximitate
  147. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  148. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  149. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  150. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  151. saecla novo rerum superata colore iacerent
  152. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  153. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  154. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  155. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  156. cedere item retro possent in deteriores
  157. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  158. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  159. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  160. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  161. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  162. materiem quoque finitis differe figuris.
  163. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  164. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  165. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  166. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  167. ergo finita distant ratione creata,
  168. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  169. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  170. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  171. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  172. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  173. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  174. formarum finita, necesse est quae similes sint
  175. esse infinitas aut summam materiai
  176. finitam constare, id quod non esse probavi.
  177. * * *
  178. versibus ostendam corpuscula materiai
  179. ex infinito summam rerum usque tenere
  180. undique protelo plagarum continuato.
  181. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  182. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  183. at regione locoque alio terrisque remotis
  184. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;