De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  2. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  3. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  4. turicremas propter mactatus concidit aras
  5. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  6. at mater viridis saltus orbata peragrans
  7. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  8. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  9. conspicere amissum fetum, completque querellis
  10. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  11. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  12. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  13. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  14. oblectare animum subitamque avertere curam,
  15. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  16. derivare queunt animum curaque levare;
  17. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  18. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  19. cornigeras norunt matres agnique petulci
  20. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  21. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  22. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  23. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  24. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  25. concharumque genus parili ratione videmus
  26. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  27. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  28. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  29. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  30. unius ad certam formam primordia rerum,
  31. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  32. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  33. quare fulmineus multo penetralior ignis
  34. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  35. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  36. subtilem magis e parvis constare figuris
  37. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  38. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  39. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  40. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  41. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  42. et quamvis subito per colum vina videmus
  43. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  44. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  45. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  46. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  47. inter se possint primordia singula quaeque
  48. singula per cuiusque foramina permanare.
  49. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  50. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  51. at contra taetra absinthi natura ferique
  52. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  53. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  54. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  55. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  56. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  57. proptereaque solere vias rescindere nostris
  58. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  59. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  60. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  61. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  62. horrorem constare elementis levibus aeque
  63. ac musaea mele, per chordas organici quae
  64. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  65. neu simili penetrare putes primordia forma
  66. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  67. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  68. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  69. neve bonos rerum simili constare colores
  70. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  71. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  72. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  73. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  74. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  75. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  76. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  77. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  78. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  79. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  80. titillare magis sensus quam laedere possint,
  81. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  82. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  83. dissimili dentata modo conpungere sensus
  84. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  85. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  86. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  87. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  88. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  89. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  90. semina confundunt inter se concita sensum;
  91. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  92. tute tibi partem ferias atque experiare.
  93. qua propter longe formas distare necessest
  94. principiis, varios quae possint edere sensus.
  95. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  96. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  97. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  98. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  99. prima acie constant ictus contemnere sueta
  100. et validi silices ac duri robora ferri
  101. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  102. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  103. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  104. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  105. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  106. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  107. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  108. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  109. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  110. at non esse tamen perplexis indupedita,
  111. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  112. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  113. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  114. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  115. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  116. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  117. * * *
  118. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  119. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  120. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  121. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  122. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  123. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  124. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,