De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  2. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  3. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  4. omnia quae nobis longe confusa videntur
  5. et velut in viridi candor consistere colli.
  6. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  7. camporum complent belli simulacra cientes,
  8. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  9. aere renidescit tellus supterque virum vi
  10. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  11. icti reiectant voces ad sidera mundi
  12. et circum volitant equites mediosque repente
  13. tramittunt valido quatientes impete campos;
  14. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  15. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  16. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  17. qualia sint et quam longe distantia formis,
  18. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  19. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  20. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  21. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  22. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  23. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  24. esse pari filo similique adfecta figura.
  25. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  26. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  27. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  28. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  29. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  30. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  31. invenies tamen inter se differre figuris.
  32. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  33. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  34. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  35. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  36. turicremas propter mactatus concidit aras
  37. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  38. at mater viridis saltus orbata peragrans
  39. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  40. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  41. conspicere amissum fetum, completque querellis
  42. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  43. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  44. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  45. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  46. oblectare animum subitamque avertere curam,
  47. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  48. derivare queunt animum curaque levare;
  49. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  50. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  51. cornigeras norunt matres agnique petulci
  52. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  53. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  54. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  55. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  56. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  57. concharumque genus parili ratione videmus
  58. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  59. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  60. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  61. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  62. unius ad certam formam primordia rerum,
  63. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  64. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  65. quare fulmineus multo penetralior ignis
  66. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  67. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  68. subtilem magis e parvis constare figuris
  69. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  70. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  71. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  72. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  73. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  74. et quamvis subito per colum vina videmus
  75. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  76. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  77. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  78. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  79. inter se possint primordia singula quaeque
  80. singula per cuiusque foramina permanare.
  81. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  82. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  83. at contra taetra absinthi natura ferique
  84. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  85. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  86. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  87. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  88. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  89. proptereaque solere vias rescindere nostris
  90. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  91. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  92. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  93. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  94. horrorem constare elementis levibus aeque
  95. ac musaea mele, per chordas organici quae
  96. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  97. neu simili penetrare putes primordia forma
  98. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  99. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  100. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  101. neve bonos rerum simili constare colores
  102. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  103. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  104. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  105. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  106. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  107. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  108. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  109. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  110. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  111. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  112. titillare magis sensus quam laedere possint,
  113. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  114. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  115. dissimili dentata modo conpungere sensus
  116. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  117. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  118. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  119. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  120. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  121. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  122. semina confundunt inter se concita sensum;
  123. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  124. tute tibi partem ferias atque experiare.
  125. qua propter longe formas distare necessest
  126. principiis, varios quae possint edere sensus.
  127. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  128. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  129. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  130. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  131. prima acie constant ictus contemnere sueta
  132. et validi silices ac duri robora ferri
  133. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  134. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  135. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  136. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  137. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  138. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  139. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  140. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  141. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  142. at non esse tamen perplexis indupedita,
  143. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  144. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  145. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  146. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  147. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  148. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  149. * * *
  150. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  151. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  152. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  153. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  154. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  155. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  156. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  157. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  158. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  159. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  160. linquit enim supera taetri primordia viri,
  161. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  162. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  163. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  164. finita variare figurarum ratione.
  165. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  166. esse infinito debebunt corporis auctu.
  167. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  168. corporis inter se multum variare figurae
  169. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  170. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  171. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  172. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  173. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  174. formai speciem totius corporis eius,
  175. quod super est, si forte voles variare figuras,
  176. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  177. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  178. si tu forte voles etiam variare figuras.
  179. ergo formarum novitatem corporis augmen
  180. subsequitur. quare non est ut credere possis
  181. esse infinitis distantia semina formis,
  182. ne quaedam cogas inmani maximitate
  183. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  184. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  185. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  186. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  187. saecla novo rerum superata colore iacerent
  188. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  189. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  190. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  191. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  192. cedere item retro possent in deteriores
  193. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  194. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  195. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  196. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  197. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  198. materiem quoque finitis differe figuris.
  199. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  200. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  201. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  202. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  203. ergo finita distant ratione creata,
  204. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  205. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  206. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  207. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  208. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  209. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  210. formarum finita, necesse est quae similes sint
  211. esse infinitas aut summam materiai
  212. finitam constare, id quod non esse probavi.
  213. * * *
  214. versibus ostendam corpuscula materiai
  215. ex infinito summam rerum usque tenere
  216. undique protelo plagarum continuato.
  217. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  218. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  219. at regione locoque alio terrisque remotis
  220. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  221. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  222. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  223. milibus e multis vallo munitur eburno,
  224. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  225. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  226. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  227. unica res quaedem nativo corpore sola,
  228. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  229. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  230. unde ea progigni possit concepta, creari
  231. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  232. quippe etenim sumant alii finita per omne
  233. corpora iactari unius genitalia rei,
  234. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  235. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  236. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  237. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  238. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  239. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  240. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  241. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  242. infidi maris insidias virisque dolumque
  243. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  244. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  245. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  246. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  247. disiectare aestus diversi materiai,
  248. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  249. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  250. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  251. et res progigni et genitas procrescere posse.
  252. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  253. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  254. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  255. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  256. nec porro rerum genitales auctificique
  257. motus perpetuo possunt servare creata.
  258. sic aequo geritur certamine principiorum
  259. ex infinito contractum tempore bellum.
  260. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  261. et superantur item. miscetur funere vagor,
  262. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  263. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  264. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  265. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  266. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  267. convenit et memori mandatum mente tenere,
  268. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  269. quod genere ex uno consistat principiorum,
  270. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  271. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  272. atque potestates, ita plurima principiorum
  273. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  274. Principio tellus habet in se corpora prima,
  275. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  276. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  277. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  278. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  279. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  280. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  281. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  282. montivago generi possit praebere ferarum.
  283. quare magna deum mater materque ferarum
  284. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  285. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  286. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  287. aeris in spatio magnam pendere docentes
  288. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  289. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  290. officiis debet molliri victa parentum.
  291. muralique caput summum cinxere corona,
  292. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  293. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  294. horrifice fertur divinae matris imago.
  295. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  296. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  297. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  298. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  299. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  300. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  301. significare volunt indignos esse putandos,
  302. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  303. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  304. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  305. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  306. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  307. ingratos animos atque impia pectora volgi
  308. conterrere metu quae possint numine divae.
  309. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  310. munificat tacita mortalis muta salute,
  311. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  312. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  313. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  314. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  315. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  316. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  317. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  318. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  319. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  320. cum pueri circum puerum pernice chorea
  321. armat et in numerum pernice chorea
  322. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  323. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  324. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  325. propterea magnam armati matrem comitantur,
  326. aut quia significant divam praedicere ut armis
  327. ac virtute velint patriam defendere terram
  328. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  329. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  330. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  331. omnis enim per se divom natura necessest
  332. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  333. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  334. nam privata dolore omni, privata periclis,
  335. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  336. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  337. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  338. et quia multarum potitur primordia rerum,
  339. multa modis multis effert in lumina solis.
  340. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  341. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  342. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  343. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  344. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  345. religione animum turpi contingere parcat.
  346. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  347. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  348. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  349. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  350. dissimili vivont specie retinentque parentum
  351. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  352. tanta est in quovis genere herbae materiai
  353. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  354. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  355. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  356. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  357. dissimili perfecta figura principiorum.
  358. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  359. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  360. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  361. scintillasque agere ac late differre favillam.
  362. cetera consimili mentis ratione peragrans
  363. invenies igitur multarum semina rerum
  364. corpore celare et varias cohibere figuras.
  365. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  366. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  367. haec igitur variis debent constare figuris;
  368. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  369. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  370. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  371. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  372. conveniunt et res permixto semine constant.
  373. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  374. multa elementa vides multis communia verbis,