De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  2. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  3. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  4. omnia quae nobis longe confusa videntur
  5. et velut in viridi candor consistere colli.
  6. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  7. camporum complent belli simulacra cientes,
  8. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  9. aere renidescit tellus supterque virum vi
  10. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  11. icti reiectant voces ad sidera mundi
  12. et circum volitant equites mediosque repente
  13. tramittunt valido quatientes impete campos;
  14. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  15. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  16. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  17. qualia sint et quam longe distantia formis,
  18. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  19. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  20. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.