De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa tamen summa videatur stare quiete,
  2. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  3. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  4. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  5. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  6. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  7. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  8. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  9. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  10. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  11. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  12. omnia quae nobis longe confusa videntur
  13. et velut in viridi candor consistere colli.
  14. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  15. camporum complent belli simulacra cientes,
  16. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  17. aere renidescit tellus supterque virum vi
  18. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  19. icti reiectant voces ad sidera mundi
  20. et circum volitant equites mediosque repente
  21. tramittunt valido quatientes impete campos;
  22. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  23. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  24. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  25. qualia sint et quam longe distantia formis,
  26. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  27. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  28. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  29. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  30. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  31. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  32. esse pari filo similique adfecta figura.
  33. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  34. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  35. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  36. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  37. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  38. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  39. invenies tamen inter se differre figuris.
  40. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  41. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  42. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  43. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  44. turicremas propter mactatus concidit aras
  45. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  46. at mater viridis saltus orbata peragrans
  47. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  48. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  49. conspicere amissum fetum, completque querellis
  50. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  51. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  52. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  53. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  54. oblectare animum subitamque avertere curam,
  55. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  56. derivare queunt animum curaque levare;
  57. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  58. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  59. cornigeras norunt matres agnique petulci
  60. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  61. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  62. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  63. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  64. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  65. concharumque genus parili ratione videmus
  66. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  67. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  68. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  69. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  70. unius ad certam formam primordia rerum,
  71. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  72. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  73. quare fulmineus multo penetralior ignis
  74. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  75. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  76. subtilem magis e parvis constare figuris
  77. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  78. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  79. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  80. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  81. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  82. et quamvis subito per colum vina videmus
  83. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  84. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  85. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  86. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  87. inter se possint primordia singula quaeque
  88. singula per cuiusque foramina permanare.
  89. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  90. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  91. at contra taetra absinthi natura ferique
  92. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  93. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  94. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  95. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  96. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  97. proptereaque solere vias rescindere nostris
  98. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  99. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  100. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  101. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  102. horrorem constare elementis levibus aeque
  103. ac musaea mele, per chordas organici quae
  104. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  105. neu simili penetrare putes primordia forma
  106. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  107. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  108. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  109. neve bonos rerum simili constare colores
  110. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  111. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  112. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  113. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  114. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  115. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  116. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  117. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  118. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  119. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  120. titillare magis sensus quam laedere possint,
  121. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  122. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  123. dissimili dentata modo conpungere sensus
  124. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  125. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  126. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  127. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  128. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  129. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  130. semina confundunt inter se concita sensum;
  131. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  132. tute tibi partem ferias atque experiare.
  133. qua propter longe formas distare necessest
  134. principiis, varios quae possint edere sensus.
  135. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  136. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  137. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  138. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  139. prima acie constant ictus contemnere sueta
  140. et validi silices ac duri robora ferri
  141. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  142. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  143. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  144. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  145. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  146. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  147. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  148. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  149. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  150. at non esse tamen perplexis indupedita,
  151. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  152. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  153. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  154. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  155. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  156. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  157. * * *
  158. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  159. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  160. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  161. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  162. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  163. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  164. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  165. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  166. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  167. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  168. linquit enim supera taetri primordia viri,
  169. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  170. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  171. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  172. finita variare figurarum ratione.
  173. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  174. esse infinito debebunt corporis auctu.
  175. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  176. corporis inter se multum variare figurae
  177. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  178. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  179. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  180. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  181. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  182. formai speciem totius corporis eius,
  183. quod super est, si forte voles variare figuras,
  184. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  185. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  186. si tu forte voles etiam variare figuras.
  187. ergo formarum novitatem corporis augmen
  188. subsequitur. quare non est ut credere possis
  189. esse infinitis distantia semina formis,
  190. ne quaedam cogas inmani maximitate
  191. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  192. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  193. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  194. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  195. saecla novo rerum superata colore iacerent
  196. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  197. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  198. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  199. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  200. cedere item retro possent in deteriores
  201. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  202. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  203. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  204. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  205. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  206. materiem quoque finitis differe figuris.
  207. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  208. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  209. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  210. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  211. ergo finita distant ratione creata,
  212. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  213. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  214. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  215. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  216. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  217. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  218. formarum finita, necesse est quae similes sint
  219. esse infinitas aut summam materiai
  220. finitam constare, id quod non esse probavi.
  221. * * *
  222. versibus ostendam corpuscula materiai
  223. ex infinito summam rerum usque tenere
  224. undique protelo plagarum continuato.
  225. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  226. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  227. at regione locoque alio terrisque remotis
  228. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  229. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  230. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  231. milibus e multis vallo munitur eburno,
  232. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  233. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  234. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  235. unica res quaedem nativo corpore sola,
  236. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  237. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  238. unde ea progigni possit concepta, creari