De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  2. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  3. suave etiam belli certamina magna tueri
  4. per campos instructa tua sine parte pericli;
  5. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  6. edita doctrina sapientum templa serena,
  7. despicere unde queas alios passimque videre
  8. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  9. certare ingenio, contendere nobilitate,
  10. noctes atque dies niti praestante labore
  11. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  12. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  13. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  14. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  15. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  16. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  17. iucundo sensu cura semota metuque?
  18. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  19. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  20. delicias quoque uti multas substernere possint
  21. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  22. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  23. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  24. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  25. nec domus argento fulget auroque renidet
  26. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  27. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  28. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  29. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  30. praesertim cum tempestas adridet et anni
  31. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  32. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  33. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  34. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  35. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  36. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  37. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  38. si non forte tuas legiones per loca campi
  39. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  40. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  41. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  42. his tibi tum rebus timefactae religiones
  43. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  44. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  45. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  46. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  47. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  48. audacterque inter reges rerumque potentis
  49. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  50. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  51. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  52. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  53. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  54. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  55. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  56. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  57. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  58. non radii solis neque lucida tela diei
  59. discutiant, sed naturae species ratioque.
  60. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  61. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  62. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  63. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  64. expediam: tu te dictis praebere memento.
  65. nam certe non inter se stipata cohaeret
  66. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  67. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  68. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  69. cum tamen incolumis videatur summa manere
  70. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  71. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  72. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  73. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  74. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  75. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  76. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  77. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  78. Si cessare putas rerum primordia posse
  79. cessandoque novos rerum progignere motus,
  80. avius a vera longe ratione vagaris.
  81. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  82. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  83. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  84. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  85. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  86. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  87. et quo iactari magis omnia materiai
  88. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  89. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  90. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  91. inmensumque patere in cunctas undique partis
  92. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  93. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  94. reddita corporibus primis per inane profundum,
  95. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  96. partim intervallis magnis confulta resultant,
  97. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  98. et quae cumque magis condenso conciliatu
  99. exiguis intervallis convecta resultant,
  100. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  101. haec validas saxi radices et fera ferri
  102. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  103. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  104. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  105. in magnis intervallis; haec aera rarum
  106. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  107. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  108. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  109. consociare etiam motus potuere recepta.
  110. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  111. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  112. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  113. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  114. multa minuta modis multis per inane videbis
  115. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  116. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  117. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  118. conciliis et discidiis exercita crebris;
  119. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  120. quale sit in magno iactari semper inani.
  121. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  122. exemplare dare et vestigia notitiai.
  123. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  124. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  125. quod tales turbae motus quoque materiai
  126. significant clandestinos caecosque subesse.
  127. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  128. commutare viam retroque repulsa reverti
  129. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  130. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  131. prima moventur enim per se primordia rerum,
  132. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  133. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  134. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  135. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  136. sic a principiis ascendit motus et exit
  137. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  138. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  139. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  140. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  141. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  142. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  143. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  144. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  145. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  146. convestire sua perfundens omnia luce,
  147. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  148. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  149. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  150. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  151. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  152. sed complexa meant inter se conque globata;
  153. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  154. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  155. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  156. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  157. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  158. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  159. debent ni mirum praecellere mobilitate
  160. et multo citius ferri quam lumina solis
  161. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  162. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  163. * * *
  164. nec persectari primordia singula quaeque,
  165. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  166. At quidam contra haec, ignari materiai,
  167. naturam non posse deum sine numine reddunt
  168. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  169. tempora mutare annorum frugesque creare
  170. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  171. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  172. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  173. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  174. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  175. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  176. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  177. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  178. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  179. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  180. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  181. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  182. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  183. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  184. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  185. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  186. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  187. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  188. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  189. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  190. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  191. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  192. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  193. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  194. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  195. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  196. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  197. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  198. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  199. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  200. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  201. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  202. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  203. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  204. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  205. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  206. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  207. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  208. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  209. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  210. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  211. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  212. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  213. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  214. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  215. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  216. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  217. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  218. incertisque locis spatio depellere paulum,
  219. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  220. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  221. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  222. nec foret offensus natus nec plaga creata
  223. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  224. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  225. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  226. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  227. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  228. avius a vera longe ratione recedit.
  229. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  230. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  231. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  232. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  233. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  234. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  235. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  236. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  237. omnia qua propter debent per inane quietum
  238. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  239. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  240. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  241. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  242. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  243. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  244. obliquos videamur et id res vera refutet.
  245. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  246. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  247. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  248. sed nihil omnino recta regione viai
  249. declinare quis est qui possit cernere sese?
  250. Denique si semper motu conectitur omnis
  251. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  252. nec declinando faciunt primordia motus
  253. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  254. ex infinito ne causam causa sequatur,
  255. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  256. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  257. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  258. declinamus item motus nec tempore certo
  259. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  260. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  261. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  262. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  263. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  264. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  265. omnis enim totum per corpus materiai
  266. copia conciri debet, concita per artus
  267. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  268. ut videas initum motus a corde creari
  269. ex animique voluntate id procedere primum,
  270. inde dari porro per totum corpus et artus.
  271. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  272. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  273. nam tum materiem totius corporis omnem
  274. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  275. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  276. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  277. pellat et invitos cogat procedere saepe
  278. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  279. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  280. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  281. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  282. et proiecta refrenatur retroque residit.
  283. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  284. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  285. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  286. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  287. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  288. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  289. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  290. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  291. id facit exiguum clinamen principiorum
  292. nec regione loci certa nec tempore certo.
  293. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  294. copia nec porro maioribus intervallis;
  295. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  296. qua propter quo nunc in motu principiorum
  297. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  298. et post haec semper simili ratione ferentur,
  299. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  300. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  301. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  302. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  303. nam neque quo possit genus ullum materiai
  304. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  305. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  306. naturam rerum mutare et vertere motus.
  307. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  308. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  309. summa tamen summa videatur stare quiete,
  310. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  311. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  312. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  313. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  314. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  315. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  316. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  317. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  318. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  319. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  320. omnia quae nobis longe confusa videntur
  321. et velut in viridi candor consistere colli.
  322. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  323. camporum complent belli simulacra cientes,
  324. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  325. aere renidescit tellus supterque virum vi
  326. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  327. icti reiectant voces ad sidera mundi
  328. et circum volitant equites mediosque repente
  329. tramittunt valido quatientes impete campos;
  330. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  331. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  332. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  333. qualia sint et quam longe distantia formis,
  334. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  335. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  336. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  337. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  338. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  339. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  340. esse pari filo similique adfecta figura.
  341. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  342. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  343. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  344. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  345. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  346. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  347. invenies tamen inter se differre figuris.
  348. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  349. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  350. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  351. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  352. turicremas propter mactatus concidit aras
  353. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  354. at mater viridis saltus orbata peragrans
  355. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  356. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  357. conspicere amissum fetum, completque querellis
  358. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  359. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  360. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  361. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  362. oblectare animum subitamque avertere curam,
  363. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  364. derivare queunt animum curaque levare;
  365. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  366. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  367. cornigeras norunt matres agnique petulci
  368. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  369. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  370. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  371. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  372. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  373. concharumque genus parili ratione videmus
  374. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  375. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  376. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  377. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  378. unius ad certam formam primordia rerum,
  379. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  380. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  381. quare fulmineus multo penetralior ignis
  382. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  383. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  384. subtilem magis e parvis constare figuris
  385. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  386. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  387. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  388. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  389. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  390. et quamvis subito per colum vina videmus
  391. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  392. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  393. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  394. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  395. inter se possint primordia singula quaeque
  396. singula per cuiusque foramina permanare.
  397. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  398. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  399. at contra taetra absinthi natura ferique
  400. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  401. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  402. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  403. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  404. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  405. proptereaque solere vias rescindere nostris
  406. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  407. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  408. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  409. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  410. horrorem constare elementis levibus aeque
  411. ac musaea mele, per chordas organici quae
  412. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  413. neu simili penetrare putes primordia forma
  414. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  415. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  416. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  417. neve bonos rerum simili constare colores
  418. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  419. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  420. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  421. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  422. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  423. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  424. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  425. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  426. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  427. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  428. titillare magis sensus quam laedere possint,
  429. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  430. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  431. dissimili dentata modo conpungere sensus
  432. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  433. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  434. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  435. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  436. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  437. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  438. semina confundunt inter se concita sensum;
  439. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  440. tute tibi partem ferias atque experiare.
  441. qua propter longe formas distare necessest
  442. principiis, varios quae possint edere sensus.
  443. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  444. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  445. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  446. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  447. prima acie constant ictus contemnere sueta
  448. et validi silices ac duri robora ferri
  449. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  450. illa quidem debent e levibus atque rutundis