De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et post haec semper simili ratione ferentur,
  2. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  3. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  4. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  5. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  6. nam neque quo possit genus ullum materiai
  7. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  8. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  9. naturam rerum mutare et vertere motus.
  10. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  11. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  12. summa tamen summa videatur stare quiete,
  13. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  14. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  15. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  16. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  17. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  18. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  19. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  20. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  21. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  22. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  23. omnia quae nobis longe confusa videntur
  24. et velut in viridi candor consistere colli.
  25. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  26. camporum complent belli simulacra cientes,
  27. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  28. aere renidescit tellus supterque virum vi
  29. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  30. icti reiectant voces ad sidera mundi
  31. et circum volitant equites mediosque repente
  32. tramittunt valido quatientes impete campos;
  33. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  34. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  35. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  36. qualia sint et quam longe distantia formis,
  37. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  38. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  39. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  40. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  41. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  42. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  43. esse pari filo similique adfecta figura.
  44. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  45. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  46. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  47. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  48. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  49. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  50. invenies tamen inter se differre figuris.
  51. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  52. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  53. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  54. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  55. turicremas propter mactatus concidit aras
  56. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  57. at mater viridis saltus orbata peragrans
  58. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  59. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  60. conspicere amissum fetum, completque querellis
  61. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  62. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  63. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  64. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  65. oblectare animum subitamque avertere curam,
  66. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  67. derivare queunt animum curaque levare;
  68. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  69. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  70. cornigeras norunt matres agnique petulci
  71. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  72. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  73. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  74. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  75. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  76. concharumque genus parili ratione videmus
  77. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  78. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  79. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  80. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  81. unius ad certam formam primordia rerum,
  82. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  83. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  84. quare fulmineus multo penetralior ignis
  85. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  86. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  87. subtilem magis e parvis constare figuris
  88. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  89. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  90. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  91. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  92. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  93. et quamvis subito per colum vina videmus
  94. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  95. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  96. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  97. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  98. inter se possint primordia singula quaeque
  99. singula per cuiusque foramina permanare.
  100. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  101. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  102. at contra taetra absinthi natura ferique
  103. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  104. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  105. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  106. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  107. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  108. proptereaque solere vias rescindere nostris
  109. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  110. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  111. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  112. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  113. horrorem constare elementis levibus aeque
  114. ac musaea mele, per chordas organici quae
  115. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  116. neu simili penetrare putes primordia forma
  117. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  118. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  119. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  120. neve bonos rerum simili constare colores
  121. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  122. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  123. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  124. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  125. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  126. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  127. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  128. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  129. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  130. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  131. titillare magis sensus quam laedere possint,
  132. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  133. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  134. dissimili dentata modo conpungere sensus
  135. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  136. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  137. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  138. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  139. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  140. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  141. semina confundunt inter se concita sensum;
  142. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  143. tute tibi partem ferias atque experiare.
  144. qua propter longe formas distare necessest
  145. principiis, varios quae possint edere sensus.
  146. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  147. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  148. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  149. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  150. prima acie constant ictus contemnere sueta
  151. et validi silices ac duri robora ferri
  152. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  153. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  154. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  155. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  156. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  157. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  158. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  159. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  160. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  161. at non esse tamen perplexis indupedita,
  162. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  163. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  164. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  165. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  166. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  167. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  168. * * *
  169. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  170. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  171. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  172. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  173. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  174. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  175. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  176. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  177. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  178. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  179. linquit enim supera taetri primordia viri,
  180. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  181. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  182. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  183. finita variare figurarum ratione.
  184. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  185. esse infinito debebunt corporis auctu.
  186. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  187. corporis inter se multum variare figurae
  188. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  189. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  190. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  191. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  192. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  193. formai speciem totius corporis eius,
  194. quod super est, si forte voles variare figuras,
  195. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  196. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  197. si tu forte voles etiam variare figuras.
  198. ergo formarum novitatem corporis augmen
  199. subsequitur. quare non est ut credere possis
  200. esse infinitis distantia semina formis,
  201. ne quaedam cogas inmani maximitate
  202. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  203. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  204. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  205. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  206. saecla novo rerum superata colore iacerent
  207. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  208. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  209. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  210. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  211. cedere item retro possent in deteriores
  212. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  213. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  214. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  215. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  216. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  217. materiem quoque finitis differe figuris.
  218. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  219. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  220. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  221. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  222. ergo finita distant ratione creata,
  223. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  224. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  225. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  226. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  227. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  228. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  229. formarum finita, necesse est quae similes sint
  230. esse infinitas aut summam materiai
  231. finitam constare, id quod non esse probavi.
  232. * * *
  233. versibus ostendam corpuscula materiai
  234. ex infinito summam rerum usque tenere
  235. undique protelo plagarum continuato.
  236. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  237. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  238. at regione locoque alio terrisque remotis
  239. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  240. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  241. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  242. milibus e multis vallo munitur eburno,
  243. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  244. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  245. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  246. unica res quaedem nativo corpore sola,
  247. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  248. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  249. unde ea progigni possit concepta, creari
  250. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  251. quippe etenim sumant alii finita per omne
  252. corpora iactari unius genitalia rei,
  253. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  254. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  255. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  256. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  257. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  258. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  259. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  260. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  261. infidi maris insidias virisque dolumque
  262. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  263. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  264. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  265. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  266. disiectare aestus diversi materiai,
  267. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  268. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  269. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  270. et res progigni et genitas procrescere posse.
  271. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  272. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  273. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  274. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  275. nec porro rerum genitales auctificique
  276. motus perpetuo possunt servare creata.
  277. sic aequo geritur certamine principiorum
  278. ex infinito contractum tempore bellum.
  279. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  280. et superantur item. miscetur funere vagor,
  281. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  282. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  283. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  284. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  285. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  286. convenit et memori mandatum mente tenere,
  287. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  288. quod genere ex uno consistat principiorum,
  289. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  290. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  291. atque potestates, ita plurima principiorum
  292. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  293. Principio tellus habet in se corpora prima,
  294. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  295. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  296. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  297. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  298. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  299. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  300. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  301. montivago generi possit praebere ferarum.
  302. quare magna deum mater materque ferarum
  303. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  304. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  305. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  306. aeris in spatio magnam pendere docentes
  307. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  308. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  309. officiis debet molliri victa parentum.
  310. muralique caput summum cinxere corona,
  311. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  312. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  313. horrifice fertur divinae matris imago.
  314. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  315. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  316. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  317. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  318. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  319. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  320. significare volunt indignos esse putandos,
  321. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  322. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  323. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  324. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  325. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  326. ingratos animos atque impia pectora volgi
  327. conterrere metu quae possint numine divae.
  328. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  329. munificat tacita mortalis muta salute,
  330. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  331. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  332. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  333. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  334. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  335. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  336. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  337. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  338. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  339. cum pueri circum puerum pernice chorea
  340. armat et in numerum pernice chorea
  341. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  342. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  343. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  344. propterea magnam armati matrem comitantur,
  345. aut quia significant divam praedicere ut armis
  346. ac virtute velint patriam defendere terram
  347. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  348. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  349. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  350. omnis enim per se divom natura necessest
  351. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  352. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  353. nam privata dolore omni, privata periclis,
  354. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  355. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  356. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  357. et quia multarum potitur primordia rerum,
  358. multa modis multis effert in lumina solis.
  359. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  360. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  361. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  362. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  363. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  364. religione animum turpi contingere parcat.
  365. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  366. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  367. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  368. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  369. dissimili vivont specie retinentque parentum
  370. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  371. tanta est in quovis genere herbae materiai
  372. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  373. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  374. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  375. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  376. dissimili perfecta figura principiorum.
  377. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  378. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  379. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  380. scintillasque agere ac late differre favillam.
  381. cetera consimili mentis ratione peragrans
  382. invenies igitur multarum semina rerum
  383. corpore celare et varias cohibere figuras.
  384. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  385. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  386. haec igitur variis debent constare figuris;
  387. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  388. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  389. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  390. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  391. conveniunt et res permixto semine constant.
  392. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  393. multa elementa vides multis communia verbis,
  394. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  395. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  396. non quo multa parum communis littera currat
  397. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  398. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  399. sic aliis in rebus item communia multa
  400. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  401. dissimili tamen inter se consistere summa
  402. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  403. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  404. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  405. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  406. semiferas hominum species existere et altos
  407. inter dum ramos egigni corpore vivo
  408. multaque conecti terrestria membra marinis,
  409. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  410. pascere naturam per terras omniparentis.
  411. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  412. seminibus certis certa genetrice creata
  413. conservare genus crescentia posse videmus.
  414. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  415. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  416. corpora discedunt conexaque convenientis
  417. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  418. reicere in terras naturam, multaque caecis
  419. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  420. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  421. vitalis motus consentire atque imitari.
  422. sed ne forte putes animalia sola teneri
  423. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  424. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  425. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  426. dissimili constare figura principiorum;
  427. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  428. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  429. semina cum porro distent, differre necessust
  430. intervalla vias conexus pondera plagas
  431. concursus motus; quae non animalia solum
  432. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  433. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  434. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  435. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  436. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  437. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  438. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  439. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  440. corpora consimili sint eius tincta colore;
  441. nullus enim color est omnino materiai
  442. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  443. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  444. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  445. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  446. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  447. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  448. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  449. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  450. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  451. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  452. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  453. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  454. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  455. immutabile enim quiddam superare necessest,
  456. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  457. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  458. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  459. proinde colore cave contingas semina rerum,
  460. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  461. Praeterea si nulla coloris principiis est
  462. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  463. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  464. propterea magni quod refert, semina quaeque
  465. cum quibus et quali positura contineantur
  466. et quos inter se dent motus accipiantque,
  467. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  468. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  469. marmoreo fieri possint candore repente,
  470. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  471. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  472. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  473. materies ubi permixta est illius et ordo
  474. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  475. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  476. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  477. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  478. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  479. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  480. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  481. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  482. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  483. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  484. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  485. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  486. aut alio in quovis uno puroque nitore
  487. dissimiles longe inter se variosque colores.
  488. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  489. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  490. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  491. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  492. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  493. principiis rerum non numquam causa colores,
  494. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  495. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  496. quippe etenim multo proclivius exorientur
  497. candida de nullo quam nigro nata colore
  498. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  499. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  500. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  501. scire licet quam sint nullo velata colore;
  502. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  503. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  504. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  505. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  506. quae sita cervices circum collumque coronat;
  507. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  508. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  509. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  510. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  511. consimili mutat ratione obversa colores;
  512. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  513. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  514. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  515. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  516. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  517. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  518. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  519. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  520. sed variis formis variantes edere tactus.
  521. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  522. est natura coloris et omnia principiorum
  523. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  524. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  525. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  526. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  527. ex albis album pinnis iactare colorem
  528. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  529. aut alio quovis uno varioque colore.
  530. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  531. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  532. evanescere paulatim stinguique colorem;
  533. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  534. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  535. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  536. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  537. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  538. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  539. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  540. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  541. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  542. scire licet quaedam tam constare orba colore
  543. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  544. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  545. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  546. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  547. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  548. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  549. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  550. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  551. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  552. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  553. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  554. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  555. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  556. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  557. concoctosque suo contractans perdere viro,
  558. propter eandem rem debent primordia rerum
  559. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  560. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  561. nec simili ratione saporem denique quemquam
  562. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  563. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  564. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  565. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  566. inmortalia si volumus subiungere rebus
  567. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  568. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  569. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  570. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  571. principiis constare. neque id manufesta refutant
  572. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  573. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  574. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  575. quippe videre licet vivos existere vermes
  576. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  577. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  578. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  579. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  580. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  581. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  582. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  583. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  584. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  585. non alia longe ratione atque arida ligna
  586. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  587. iamne vides igitur magni primordia rerum
  588. referre in quali sint ordine quaeque locata
  589. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  590. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  591. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  592. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  593. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  594. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  595. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  596. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  597. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  598. sed magni referre ea primum quantula constent,
  599. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  600. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  601. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  602. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  603. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  604. antiquis ex ordinibus permota nova re
  605. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  606. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  607. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  608. * * *
  609. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  610. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  611. mollia mortali consistere corpore creta.
  612. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  613. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  614. aut similis totis animalibus esse putari.
  615. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  616. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  617. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  618. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  619. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  620. vitali ut possint consentire undique sensu.
  621. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  622. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  623. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  624. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  625. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  626. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  627. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  628. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  629. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  630. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  631. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  632. quatinus in pullos animalis vertier ova
  633. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  634. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  635. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  636. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  637. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  638. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  639. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  640. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  641. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  642. Principio nequeunt ullius corporis esse
  643. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  644. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  645. aere fluminibus terris terraque creatis,
  646. nec congressa modo vitalis convenientes
  647. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  648. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  649. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  650. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  651. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  652. dissoluuntur enim positurae principiorum
  653. et penitus motus vitales inpediuntur,
  654. donec materies omnis concussa per artus
  655. vitalis animae nodos a corpore solvit
  656. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  657. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  658. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  659. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  660. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  661. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  662. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  663. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  664. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  665. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  666. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  667. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?