De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  2. copia nec porro maioribus intervallis;
  3. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  4. qua propter quo nunc in motu principiorum
  5. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  6. et post haec semper simili ratione ferentur,
  7. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  8. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  9. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  10. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  11. nam neque quo possit genus ullum materiai
  12. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  13. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  14. naturam rerum mutare et vertere motus.
  15. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  16. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  17. summa tamen summa videatur stare quiete,
  18. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  19. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  20. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  21. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  22. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  23. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  24. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  25. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  26. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  27. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  28. omnia quae nobis longe confusa videntur
  29. et velut in viridi candor consistere colli.
  30. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  31. camporum complent belli simulacra cientes,
  32. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  33. aere renidescit tellus supterque virum vi
  34. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  35. icti reiectant voces ad sidera mundi
  36. et circum volitant equites mediosque repente
  37. tramittunt valido quatientes impete campos;
  38. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  39. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  40. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  41. qualia sint et quam longe distantia formis,
  42. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  43. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  44. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  45. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  46. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  47. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  48. esse pari filo similique adfecta figura.
  49. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  50. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  51. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  52. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  53. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  54. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  55. invenies tamen inter se differre figuris.
  56. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  57. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  58. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  59. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  60. turicremas propter mactatus concidit aras
  61. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  62. at mater viridis saltus orbata peragrans
  63. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  64. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  65. conspicere amissum fetum, completque querellis
  66. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  67. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  68. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  69. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  70. oblectare animum subitamque avertere curam,
  71. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  72. derivare queunt animum curaque levare;
  73. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  74. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  75. cornigeras norunt matres agnique petulci
  76. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  77. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  78. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  79. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  80. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  81. concharumque genus parili ratione videmus
  82. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  83. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  84. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  85. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  86. unius ad certam formam primordia rerum,
  87. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  88. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  89. quare fulmineus multo penetralior ignis
  90. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  91. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  92. subtilem magis e parvis constare figuris
  93. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  94. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  95. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  96. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  97. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  98. et quamvis subito per colum vina videmus
  99. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  100. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  101. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  102. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  103. inter se possint primordia singula quaeque
  104. singula per cuiusque foramina permanare.
  105. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  106. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  107. at contra taetra absinthi natura ferique
  108. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  109. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  110. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  111. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  112. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  113. proptereaque solere vias rescindere nostris
  114. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  115. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  116. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  117. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  118. horrorem constare elementis levibus aeque
  119. ac musaea mele, per chordas organici quae
  120. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  121. neu simili penetrare putes primordia forma
  122. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  123. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  124. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  125. neve bonos rerum simili constare colores
  126. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  127. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  128. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  129. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  130. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  131. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  132. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  133. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  134. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  135. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  136. titillare magis sensus quam laedere possint,
  137. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  138. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  139. dissimili dentata modo conpungere sensus
  140. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  141. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  142. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  143. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  144. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  145. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  146. semina confundunt inter se concita sensum;
  147. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  148. tute tibi partem ferias atque experiare.
  149. qua propter longe formas distare necessest
  150. principiis, varios quae possint edere sensus.
  151. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  152. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  153. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  154. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  155. prima acie constant ictus contemnere sueta
  156. et validi silices ac duri robora ferri
  157. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  158. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  159. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  160. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  161. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  162. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  163. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  164. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  165. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  166. at non esse tamen perplexis indupedita,
  167. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  168. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  169. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  170. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  171. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  172. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  173. * * *
  174. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  175. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  176. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  177. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  178. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  179. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  180. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  181. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  182. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  183. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  184. linquit enim supera taetri primordia viri,
  185. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  186. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  187. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  188. finita variare figurarum ratione.
  189. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  190. esse infinito debebunt corporis auctu.
  191. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  192. corporis inter se multum variare figurae
  193. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  194. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  195. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  196. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  197. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  198. formai speciem totius corporis eius,
  199. quod super est, si forte voles variare figuras,
  200. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  201. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  202. si tu forte voles etiam variare figuras.
  203. ergo formarum novitatem corporis augmen
  204. subsequitur. quare non est ut credere possis
  205. esse infinitis distantia semina formis,
  206. ne quaedam cogas inmani maximitate
  207. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  208. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  209. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  210. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  211. saecla novo rerum superata colore iacerent
  212. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  213. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  214. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  215. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  216. cedere item retro possent in deteriores
  217. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  218. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  219. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  220. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  221. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  222. materiem quoque finitis differe figuris.
  223. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  224. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  225. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  226. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  227. ergo finita distant ratione creata,
  228. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  229. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  230. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  231. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  232. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  233. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  234. formarum finita, necesse est quae similes sint
  235. esse infinitas aut summam materiai
  236. finitam constare, id quod non esse probavi.
  237. * * *
  238. versibus ostendam corpuscula materiai
  239. ex infinito summam rerum usque tenere
  240. undique protelo plagarum continuato.
  241. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  242. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  243. at regione locoque alio terrisque remotis
  244. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  245. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  246. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  247. milibus e multis vallo munitur eburno,
  248. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  249. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  250. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  251. unica res quaedem nativo corpore sola,
  252. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  253. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  254. unde ea progigni possit concepta, creari
  255. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  256. quippe etenim sumant alii finita per omne
  257. corpora iactari unius genitalia rei,
  258. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  259. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  260. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  261. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  262. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  263. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  264. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  265. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  266. infidi maris insidias virisque dolumque
  267. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  268. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  269. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  270. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  271. disiectare aestus diversi materiai,
  272. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  273. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  274. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  275. et res progigni et genitas procrescere posse.
  276. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  277. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  278. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  279. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  280. nec porro rerum genitales auctificique
  281. motus perpetuo possunt servare creata.
  282. sic aequo geritur certamine principiorum
  283. ex infinito contractum tempore bellum.
  284. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  285. et superantur item. miscetur funere vagor,
  286. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  287. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  288. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  289. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  290. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  291. convenit et memori mandatum mente tenere,
  292. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  293. quod genere ex uno consistat principiorum,
  294. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  295. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  296. atque potestates, ita plurima principiorum
  297. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  298. Principio tellus habet in se corpora prima,
  299. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  300. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  301. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  302. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  303. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  304. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  305. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  306. montivago generi possit praebere ferarum.
  307. quare magna deum mater materque ferarum
  308. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  309. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  310. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  311. aeris in spatio magnam pendere docentes
  312. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  313. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  314. officiis debet molliri victa parentum.
  315. muralique caput summum cinxere corona,
  316. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  317. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  318. horrifice fertur divinae matris imago.
  319. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  320. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  321. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  322. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  323. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  324. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  325. significare volunt indignos esse putandos,
  326. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  327. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  328. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  329. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  330. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  331. ingratos animos atque impia pectora volgi
  332. conterrere metu quae possint numine divae.
  333. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  334. munificat tacita mortalis muta salute,
  335. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  336. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  337. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  338. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  339. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  340. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  341. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  342. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  343. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  344. cum pueri circum puerum pernice chorea
  345. armat et in numerum pernice chorea
  346. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  347. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  348. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  349. propterea magnam armati matrem comitantur,
  350. aut quia significant divam praedicere ut armis
  351. ac virtute velint patriam defendere terram
  352. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  353. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  354. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  355. omnis enim per se divom natura necessest
  356. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  357. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  358. nam privata dolore omni, privata periclis,
  359. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  360. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  361. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  362. et quia multarum potitur primordia rerum,
  363. multa modis multis effert in lumina solis.
  364. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  365. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  366. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  367. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  368. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  369. religione animum turpi contingere parcat.
  370. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  371. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  372. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  373. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  374. dissimili vivont specie retinentque parentum
  375. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  376. tanta est in quovis genere herbae materiai
  377. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  378. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  379. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  380. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  381. dissimili perfecta figura principiorum.
  382. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  383. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  384. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  385. scintillasque agere ac late differre favillam.
  386. cetera consimili mentis ratione peragrans
  387. invenies igitur multarum semina rerum
  388. corpore celare et varias cohibere figuras.
  389. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  390. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  391. haec igitur variis debent constare figuris;
  392. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  393. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  394. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  395. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  396. conveniunt et res permixto semine constant.
  397. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  398. multa elementa vides multis communia verbis,
  399. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  400. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  401. non quo multa parum communis littera currat
  402. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  403. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  404. sic aliis in rebus item communia multa
  405. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  406. dissimili tamen inter se consistere summa
  407. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  408. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  409. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  410. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  411. semiferas hominum species existere et altos
  412. inter dum ramos egigni corpore vivo
  413. multaque conecti terrestria membra marinis,
  414. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  415. pascere naturam per terras omniparentis.
  416. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  417. seminibus certis certa genetrice creata
  418. conservare genus crescentia posse videmus.
  419. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  420. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  421. corpora discedunt conexaque convenientis
  422. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  423. reicere in terras naturam, multaque caecis
  424. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  425. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  426. vitalis motus consentire atque imitari.
  427. sed ne forte putes animalia sola teneri
  428. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  429. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  430. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  431. dissimili constare figura principiorum;
  432. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  433. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  434. semina cum porro distent, differre necessust
  435. intervalla vias conexus pondera plagas
  436. concursus motus; quae non animalia solum
  437. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  438. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  439. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  440. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  441. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  442. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  443. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  444. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  445. corpora consimili sint eius tincta colore;
  446. nullus enim color est omnino materiai
  447. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  448. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  449. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  450. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  451. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  452. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  453. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  454. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  455. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  456. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  457. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  458. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  459. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  460. immutabile enim quiddam superare necessest,
  461. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  462. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  463. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  464. proinde colore cave contingas semina rerum,
  465. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  466. Praeterea si nulla coloris principiis est
  467. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  468. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  469. propterea magni quod refert, semina quaeque
  470. cum quibus et quali positura contineantur
  471. et quos inter se dent motus accipiantque,
  472. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  473. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  474. marmoreo fieri possint candore repente,
  475. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  476. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  477. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  478. materies ubi permixta est illius et ordo
  479. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  480. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  481. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  482. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  483. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  484. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  485. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  486. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  487. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  488. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  489. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  490. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  491. aut alio in quovis uno puroque nitore
  492. dissimiles longe inter se variosque colores.
  493. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  494. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  495. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  496. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  497. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  498. principiis rerum non numquam causa colores,
  499. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  500. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  501. quippe etenim multo proclivius exorientur
  502. candida de nullo quam nigro nata colore
  503. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  504. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  505. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  506. scire licet quam sint nullo velata colore;
  507. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  508. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  509. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  510. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  511. quae sita cervices circum collumque coronat;
  512. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  513. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  514. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  515. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  516. consimili mutat ratione obversa colores;
  517. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  518. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  519. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  520. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  521. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  522. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  523. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  524. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  525. sed variis formis variantes edere tactus.
  526. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  527. est natura coloris et omnia principiorum
  528. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  529. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  530. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  531. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  532. ex albis album pinnis iactare colorem
  533. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  534. aut alio quovis uno varioque colore.
  535. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  536. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  537. evanescere paulatim stinguique colorem;
  538. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  539. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  540. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  541. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  542. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  543. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  544. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  545. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  546. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  547. scire licet quaedam tam constare orba colore
  548. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  549. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  550. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  551. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  552. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  553. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  554. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  555. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  556. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  557. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  558. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  559. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  560. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  561. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  562. concoctosque suo contractans perdere viro,
  563. propter eandem rem debent primordia rerum
  564. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  565. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  566. nec simili ratione saporem denique quemquam
  567. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  568. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  569. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  570. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  571. inmortalia si volumus subiungere rebus
  572. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;