De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  2. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  3. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  4. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  5. id facit exiguum clinamen principiorum
  6. nec regione loci certa nec tempore certo.
  7. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  8. copia nec porro maioribus intervallis;
  9. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  10. qua propter quo nunc in motu principiorum
  11. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  12. et post haec semper simili ratione ferentur,
  13. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  14. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  15. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  16. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  17. nam neque quo possit genus ullum materiai
  18. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  19. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  20. naturam rerum mutare et vertere motus.
  21. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  22. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  23. summa tamen summa videatur stare quiete,
  24. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  25. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  26. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  27. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  28. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  29. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  30. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  31. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  32. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  33. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  34. omnia quae nobis longe confusa videntur
  35. et velut in viridi candor consistere colli.
  36. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  37. camporum complent belli simulacra cientes,
  38. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  39. aere renidescit tellus supterque virum vi
  40. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  41. icti reiectant voces ad sidera mundi
  42. et circum volitant equites mediosque repente
  43. tramittunt valido quatientes impete campos;
  44. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  45. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  46. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  47. qualia sint et quam longe distantia formis,
  48. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  49. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  50. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  51. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  52. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  53. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  54. esse pari filo similique adfecta figura.
  55. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  56. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  57. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  58. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  59. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  60. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  61. invenies tamen inter se differre figuris.
  62. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  63. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  64. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  65. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  66. turicremas propter mactatus concidit aras
  67. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  68. at mater viridis saltus orbata peragrans
  69. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  70. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  71. conspicere amissum fetum, completque querellis
  72. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  73. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  74. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  75. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  76. oblectare animum subitamque avertere curam,
  77. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  78. derivare queunt animum curaque levare;
  79. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  80. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  81. cornigeras norunt matres agnique petulci
  82. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  83. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  84. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  85. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  86. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  87. concharumque genus parili ratione videmus
  88. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  89. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  90. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  91. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  92. unius ad certam formam primordia rerum,
  93. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  94. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  95. quare fulmineus multo penetralior ignis
  96. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  97. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  98. subtilem magis e parvis constare figuris
  99. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  100. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  101. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  102. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  103. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  104. et quamvis subito per colum vina videmus
  105. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  106. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  107. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  108. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  109. inter se possint primordia singula quaeque
  110. singula per cuiusque foramina permanare.
  111. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  112. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  113. at contra taetra absinthi natura ferique
  114. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  115. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  116. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  117. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  118. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  119. proptereaque solere vias rescindere nostris
  120. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  121. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  122. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  123. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  124. horrorem constare elementis levibus aeque
  125. ac musaea mele, per chordas organici quae
  126. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  127. neu simili penetrare putes primordia forma
  128. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  129. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  130. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  131. neve bonos rerum simili constare colores
  132. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  133. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  134. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  135. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  136. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  137. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  138. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  139. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  140. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  141. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  142. titillare magis sensus quam laedere possint,
  143. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  144. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  145. dissimili dentata modo conpungere sensus
  146. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  147. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  148. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  149. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  150. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  151. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  152. semina confundunt inter se concita sensum;
  153. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  154. tute tibi partem ferias atque experiare.
  155. qua propter longe formas distare necessest
  156. principiis, varios quae possint edere sensus.
  157. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  158. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  159. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  160. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  161. prima acie constant ictus contemnere sueta
  162. et validi silices ac duri robora ferri
  163. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  164. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  165. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  166. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  167. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  168. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  169. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  170. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  171. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  172. at non esse tamen perplexis indupedita,
  173. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  174. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  175. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  176. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  177. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  178. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  179. * * *
  180. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  181. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  182. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  183. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  184. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  185. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  186. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  187. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  188. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  189. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  190. linquit enim supera taetri primordia viri,
  191. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  192. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  193. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  194. finita variare figurarum ratione.
  195. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  196. esse infinito debebunt corporis auctu.
  197. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  198. corporis inter se multum variare figurae
  199. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  200. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  201. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  202. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  203. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  204. formai speciem totius corporis eius,
  205. quod super est, si forte voles variare figuras,
  206. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  207. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  208. si tu forte voles etiam variare figuras.
  209. ergo formarum novitatem corporis augmen
  210. subsequitur. quare non est ut credere possis
  211. esse infinitis distantia semina formis,
  212. ne quaedam cogas inmani maximitate
  213. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  214. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  215. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  216. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  217. saecla novo rerum superata colore iacerent
  218. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  219. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  220. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  221. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  222. cedere item retro possent in deteriores
  223. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  224. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  225. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  226. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  227. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  228. materiem quoque finitis differe figuris.
  229. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  230. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  231. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  232. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  233. ergo finita distant ratione creata,
  234. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  235. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  236. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  237. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  238. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  239. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  240. formarum finita, necesse est quae similes sint
  241. esse infinitas aut summam materiai
  242. finitam constare, id quod non esse probavi.
  243. * * *
  244. versibus ostendam corpuscula materiai
  245. ex infinito summam rerum usque tenere
  246. undique protelo plagarum continuato.
  247. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  248. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  249. at regione locoque alio terrisque remotis
  250. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  251. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  252. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  253. milibus e multis vallo munitur eburno,
  254. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  255. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  256. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  257. unica res quaedem nativo corpore sola,
  258. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  259. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  260. unde ea progigni possit concepta, creari
  261. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  262. quippe etenim sumant alii finita per omne
  263. corpora iactari unius genitalia rei,
  264. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  265. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  266. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  267. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  268. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  269. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  270. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  271. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  272. infidi maris insidias virisque dolumque
  273. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  274. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  275. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  276. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  277. disiectare aestus diversi materiai,
  278. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  279. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  280. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  281. et res progigni et genitas procrescere posse.
  282. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  283. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  284. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  285. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  286. nec porro rerum genitales auctificique
  287. motus perpetuo possunt servare creata.
  288. sic aequo geritur certamine principiorum
  289. ex infinito contractum tempore bellum.
  290. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  291. et superantur item. miscetur funere vagor,
  292. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  293. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  294. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  295. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  296. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  297. convenit et memori mandatum mente tenere,
  298. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  299. quod genere ex uno consistat principiorum,
  300. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  301. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  302. atque potestates, ita plurima principiorum
  303. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  304. Principio tellus habet in se corpora prima,
  305. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  306. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  307. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  308. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  309. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  310. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  311. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  312. montivago generi possit praebere ferarum.
  313. quare magna deum mater materque ferarum
  314. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  315. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  316. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  317. aeris in spatio magnam pendere docentes
  318. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  319. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  320. officiis debet molliri victa parentum.
  321. muralique caput summum cinxere corona,
  322. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  323. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  324. horrifice fertur divinae matris imago.
  325. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  326. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  327. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  328. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  329. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  330. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  331. significare volunt indignos esse putandos,
  332. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  333. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  334. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  335. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  336. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  337. ingratos animos atque impia pectora volgi
  338. conterrere metu quae possint numine divae.
  339. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  340. munificat tacita mortalis muta salute,
  341. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  342. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  343. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  344. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  345. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  346. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  347. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  348. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  349. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  350. cum pueri circum puerum pernice chorea
  351. armat et in numerum pernice chorea
  352. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  353. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  354. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  355. propterea magnam armati matrem comitantur,
  356. aut quia significant divam praedicere ut armis
  357. ac virtute velint patriam defendere terram
  358. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  359. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  360. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  361. omnis enim per se divom natura necessest
  362. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  363. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  364. nam privata dolore omni, privata periclis,
  365. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  366. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  367. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  368. et quia multarum potitur primordia rerum,
  369. multa modis multis effert in lumina solis.
  370. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  371. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  372. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  373. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  374. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  375. religione animum turpi contingere parcat.
  376. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  377. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  378. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  379. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  380. dissimili vivont specie retinentque parentum
  381. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  382. tanta est in quovis genere herbae materiai
  383. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  384. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  385. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  386. constituunt, quae sunt porro distantia longe,