De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  2. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  3. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  4. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  5. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  6. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  7. id facit exiguum clinamen principiorum
  8. nec regione loci certa nec tempore certo.
  9. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  10. copia nec porro maioribus intervallis;
  11. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  12. qua propter quo nunc in motu principiorum
  13. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  14. et post haec semper simili ratione ferentur,
  15. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  16. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  17. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  18. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  19. nam neque quo possit genus ullum materiai
  20. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  21. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  22. naturam rerum mutare et vertere motus.
  23. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  24. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  25. summa tamen summa videatur stare quiete,
  26. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  27. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  28. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  29. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  30. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  31. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  32. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  33. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  34. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  35. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  36. omnia quae nobis longe confusa videntur
  37. et velut in viridi candor consistere colli.
  38. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  39. camporum complent belli simulacra cientes,
  40. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  41. aere renidescit tellus supterque virum vi
  42. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  43. icti reiectant voces ad sidera mundi
  44. et circum volitant equites mediosque repente
  45. tramittunt valido quatientes impete campos;
  46. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  47. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  48. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  49. qualia sint et quam longe distantia formis,
  50. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  51. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  52. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  53. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  54. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  55. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  56. esse pari filo similique adfecta figura.
  57. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  58. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  59. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  60. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  61. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  62. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  63. invenies tamen inter se differre figuris.
  64. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  65. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  66. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  67. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  68. turicremas propter mactatus concidit aras
  69. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  70. at mater viridis saltus orbata peragrans
  71. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  72. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  73. conspicere amissum fetum, completque querellis
  74. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  75. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  76. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  77. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  78. oblectare animum subitamque avertere curam,
  79. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  80. derivare queunt animum curaque levare;
  81. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  82. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  83. cornigeras norunt matres agnique petulci
  84. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  85. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  86. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  87. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  88. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  89. concharumque genus parili ratione videmus
  90. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  91. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  92. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  93. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  94. unius ad certam formam primordia rerum,
  95. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  96. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  97. quare fulmineus multo penetralior ignis
  98. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  99. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  100. subtilem magis e parvis constare figuris
  101. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  102. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  103. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  104. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  105. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  106. et quamvis subito per colum vina videmus
  107. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  108. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  109. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  110. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  111. inter se possint primordia singula quaeque
  112. singula per cuiusque foramina permanare.
  113. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  114. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  115. at contra taetra absinthi natura ferique
  116. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  117. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  118. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  119. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  120. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  121. proptereaque solere vias rescindere nostris
  122. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  123. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  124. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  125. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  126. horrorem constare elementis levibus aeque
  127. ac musaea mele, per chordas organici quae
  128. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  129. neu simili penetrare putes primordia forma
  130. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  131. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  132. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  133. neve bonos rerum simili constare colores
  134. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  135. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  136. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  137. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  138. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  139. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  140. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  141. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  142. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  143. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  144. titillare magis sensus quam laedere possint,
  145. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  146. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  147. dissimili dentata modo conpungere sensus
  148. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  149. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  150. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  151. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  152. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  153. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  154. semina confundunt inter se concita sensum;
  155. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  156. tute tibi partem ferias atque experiare.
  157. qua propter longe formas distare necessest
  158. principiis, varios quae possint edere sensus.
  159. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  160. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  161. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  162. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  163. prima acie constant ictus contemnere sueta
  164. et validi silices ac duri robora ferri
  165. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  166. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  167. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  168. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  169. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  170. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  171. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  172. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  173. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  174. at non esse tamen perplexis indupedita,
  175. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  176. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  177. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  178. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  179. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  180. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  181. * * *
  182. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  183. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  184. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  185. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  186. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  187. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  188. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  189. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  190. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  191. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  192. linquit enim supera taetri primordia viri,
  193. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  194. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  195. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  196. finita variare figurarum ratione.
  197. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  198. esse infinito debebunt corporis auctu.
  199. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  200. corporis inter se multum variare figurae
  201. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  202. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  203. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  204. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  205. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  206. formai speciem totius corporis eius,
  207. quod super est, si forte voles variare figuras,
  208. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  209. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  210. si tu forte voles etiam variare figuras.
  211. ergo formarum novitatem corporis augmen
  212. subsequitur. quare non est ut credere possis
  213. esse infinitis distantia semina formis,
  214. ne quaedam cogas inmani maximitate
  215. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  216. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  217. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  218. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  219. saecla novo rerum superata colore iacerent
  220. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  221. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  222. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  223. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  224. cedere item retro possent in deteriores
  225. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  226. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  227. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  228. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  229. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  230. materiem quoque finitis differe figuris.
  231. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  232. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  233. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  234. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  235. ergo finita distant ratione creata,
  236. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  237. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  238. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  239. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  240. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  241. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  242. formarum finita, necesse est quae similes sint
  243. esse infinitas aut summam materiai
  244. finitam constare, id quod non esse probavi.
  245. * * *
  246. versibus ostendam corpuscula materiai
  247. ex infinito summam rerum usque tenere
  248. undique protelo plagarum continuato.
  249. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  250. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  251. at regione locoque alio terrisque remotis
  252. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  253. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  254. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  255. milibus e multis vallo munitur eburno,
  256. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  257. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  258. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  259. unica res quaedem nativo corpore sola,
  260. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  261. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  262. unde ea progigni possit concepta, creari
  263. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  264. quippe etenim sumant alii finita per omne
  265. corpora iactari unius genitalia rei,
  266. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  267. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  268. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  269. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  270. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  271. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  272. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  273. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  274. infidi maris insidias virisque dolumque
  275. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  276. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  277. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  278. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  279. disiectare aestus diversi materiai,
  280. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  281. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  282. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  283. et res progigni et genitas procrescere posse.
  284. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  285. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  286. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  287. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  288. nec porro rerum genitales auctificique
  289. motus perpetuo possunt servare creata.
  290. sic aequo geritur certamine principiorum
  291. ex infinito contractum tempore bellum.
  292. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  293. et superantur item. miscetur funere vagor,
  294. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  295. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  296. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  297. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  298. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  299. convenit et memori mandatum mente tenere,
  300. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  301. quod genere ex uno consistat principiorum,
  302. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  303. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  304. atque potestates, ita plurima principiorum
  305. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  306. Principio tellus habet in se corpora prima,
  307. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  308. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  309. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  310. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  311. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  312. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  313. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  314. montivago generi possit praebere ferarum.
  315. quare magna deum mater materque ferarum
  316. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  317. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  318. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  319. aeris in spatio magnam pendere docentes
  320. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  321. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  322. officiis debet molliri victa parentum.
  323. muralique caput summum cinxere corona,
  324. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  325. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  326. horrifice fertur divinae matris imago.
  327. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  328. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  329. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  330. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  331. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  332. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  333. significare volunt indignos esse putandos,
  334. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  335. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  336. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  337. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  338. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  339. ingratos animos atque impia pectora volgi
  340. conterrere metu quae possint numine divae.
  341. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  342. munificat tacita mortalis muta salute,
  343. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  344. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  345. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  346. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  347. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  348. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  349. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  350. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  351. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  352. cum pueri circum puerum pernice chorea
  353. armat et in numerum pernice chorea
  354. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  355. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  356. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  357. propterea magnam armati matrem comitantur,
  358. aut quia significant divam praedicere ut armis
  359. ac virtute velint patriam defendere terram
  360. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  361. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  362. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  363. omnis enim per se divom natura necessest
  364. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  365. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  366. nam privata dolore omni, privata periclis,
  367. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  368. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  369. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  370. et quia multarum potitur primordia rerum,
  371. multa modis multis effert in lumina solis.
  372. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  373. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  374. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  375. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  376. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  377. religione animum turpi contingere parcat.
  378. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  379. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  380. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  381. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  382. dissimili vivont specie retinentque parentum
  383. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  384. tanta est in quovis genere herbae materiai
  385. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  386. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  387. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  388. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  389. dissimili perfecta figura principiorum.
  390. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  391. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  392. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  393. scintillasque agere ac late differre favillam.
  394. cetera consimili mentis ratione peragrans
  395. invenies igitur multarum semina rerum
  396. corpore celare et varias cohibere figuras.
  397. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  398. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  399. haec igitur variis debent constare figuris;
  400. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  401. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  402. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  403. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  404. conveniunt et res permixto semine constant.
  405. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  406. multa elementa vides multis communia verbis,
  407. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  408. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  409. non quo multa parum communis littera currat
  410. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  411. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  412. sic aliis in rebus item communia multa
  413. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  414. dissimili tamen inter se consistere summa
  415. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  416. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  417. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  418. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  419. semiferas hominum species existere et altos
  420. inter dum ramos egigni corpore vivo
  421. multaque conecti terrestria membra marinis,
  422. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  423. pascere naturam per terras omniparentis.
  424. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  425. seminibus certis certa genetrice creata
  426. conservare genus crescentia posse videmus.
  427. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  428. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  429. corpora discedunt conexaque convenientis
  430. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  431. reicere in terras naturam, multaque caecis
  432. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  433. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  434. vitalis motus consentire atque imitari.
  435. sed ne forte putes animalia sola teneri
  436. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  437. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  438. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  439. dissimili constare figura principiorum;
  440. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  441. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  442. semina cum porro distent, differre necessust
  443. intervalla vias conexus pondera plagas
  444. concursus motus; quae non animalia solum
  445. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  446. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  447. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  448. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  449. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  450. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  451. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  452. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  453. corpora consimili sint eius tincta colore;
  454. nullus enim color est omnino materiai
  455. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  456. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  457. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  458. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  459. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  460. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  461. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  462. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  463. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  464. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  465. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  466. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  467. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  468. immutabile enim quiddam superare necessest,