De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  2. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  3. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  4. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  5. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  6. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  7. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  8. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  9. id facit exiguum clinamen principiorum
  10. nec regione loci certa nec tempore certo.
  11. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  12. copia nec porro maioribus intervallis;
  13. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  14. qua propter quo nunc in motu principiorum
  15. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  16. et post haec semper simili ratione ferentur,
  17. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  18. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  19. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  20. nec rerum summam commutare ulla potest vis;