De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  2. et proiecta refrenatur retroque residit.
  3. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  4. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  5. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  6. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  7. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  8. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  9. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  10. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  11. id facit exiguum clinamen principiorum
  12. nec regione loci certa nec tempore certo.
  13. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  14. copia nec porro maioribus intervallis;
  15. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  16. qua propter quo nunc in motu principiorum
  17. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  18. et post haec semper simili ratione ferentur,
  19. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  20. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  21. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  22. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  23. nam neque quo possit genus ullum materiai
  24. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  25. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  26. naturam rerum mutare et vertere motus.
  27. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  28. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  29. summa tamen summa videatur stare quiete,
  30. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  31. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  32. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  33. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  34. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  35. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  36. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  37. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  38. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  39. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  40. omnia quae nobis longe confusa videntur
  41. et velut in viridi candor consistere colli.
  42. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  43. camporum complent belli simulacra cientes,
  44. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  45. aere renidescit tellus supterque virum vi
  46. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  47. icti reiectant voces ad sidera mundi
  48. et circum volitant equites mediosque repente
  49. tramittunt valido quatientes impete campos;
  50. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  51. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  52. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  53. qualia sint et quam longe distantia formis,
  54. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  55. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  56. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  57. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  58. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  59. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  60. esse pari filo similique adfecta figura.
  61. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  62. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  63. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  64. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  65. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  66. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  67. invenies tamen inter se differre figuris.
  68. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  69. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  70. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  71. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  72. turicremas propter mactatus concidit aras
  73. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  74. at mater viridis saltus orbata peragrans
  75. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  76. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  77. conspicere amissum fetum, completque querellis
  78. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  79. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  80. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  81. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  82. oblectare animum subitamque avertere curam,
  83. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  84. derivare queunt animum curaque levare;
  85. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  86. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  87. cornigeras norunt matres agnique petulci
  88. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  89. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  90. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  91. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  92. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  93. concharumque genus parili ratione videmus
  94. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  95. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  96. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  97. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  98. unius ad certam formam primordia rerum,
  99. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  100. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  101. quare fulmineus multo penetralior ignis
  102. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  103. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  104. subtilem magis e parvis constare figuris
  105. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  106. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  107. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  108. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  109. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  110. et quamvis subito per colum vina videmus
  111. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  112. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  113. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  114. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  115. inter se possint primordia singula quaeque
  116. singula per cuiusque foramina permanare.
  117. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  118. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  119. at contra taetra absinthi natura ferique
  120. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  121. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  122. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  123. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  124. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  125. proptereaque solere vias rescindere nostris
  126. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  127. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  128. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  129. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  130. horrorem constare elementis levibus aeque
  131. ac musaea mele, per chordas organici quae
  132. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  133. neu simili penetrare putes primordia forma
  134. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  135. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  136. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  137. neve bonos rerum simili constare colores
  138. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  139. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  140. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  141. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  142. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  143. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  144. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  145. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  146. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  147. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  148. titillare magis sensus quam laedere possint,
  149. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  150. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  151. dissimili dentata modo conpungere sensus
  152. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  153. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  154. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  155. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  156. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  157. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  158. semina confundunt inter se concita sensum;
  159. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  160. tute tibi partem ferias atque experiare.
  161. qua propter longe formas distare necessest
  162. principiis, varios quae possint edere sensus.
  163. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  164. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  165. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  166. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  167. prima acie constant ictus contemnere sueta
  168. et validi silices ac duri robora ferri
  169. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  170. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  171. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  172. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  173. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  174. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  175. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  176. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  177. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  178. at non esse tamen perplexis indupedita,
  179. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  180. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  181. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  182. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  183. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  184. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  185. * * *
  186. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  187. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  188. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  189. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  190. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  191. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  192. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  193. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  194. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  195. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  196. linquit enim supera taetri primordia viri,
  197. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  198. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  199. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  200. finita variare figurarum ratione.
  201. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  202. esse infinito debebunt corporis auctu.
  203. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  204. corporis inter se multum variare figurae
  205. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  206. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  207. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  208. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  209. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  210. formai speciem totius corporis eius,
  211. quod super est, si forte voles variare figuras,
  212. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  213. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  214. si tu forte voles etiam variare figuras.
  215. ergo formarum novitatem corporis augmen
  216. subsequitur. quare non est ut credere possis
  217. esse infinitis distantia semina formis,
  218. ne quaedam cogas inmani maximitate
  219. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  220. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  221. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  222. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  223. saecla novo rerum superata colore iacerent
  224. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  225. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  226. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  227. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  228. cedere item retro possent in deteriores
  229. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  230. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  231. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  232. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  233. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  234. materiem quoque finitis differe figuris.
  235. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  236. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  237. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  238. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  239. ergo finita distant ratione creata,
  240. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  241. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  242. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  243. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  244. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  245. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  246. formarum finita, necesse est quae similes sint
  247. esse infinitas aut summam materiai
  248. finitam constare, id quod non esse probavi.
  249. * * *
  250. versibus ostendam corpuscula materiai
  251. ex infinito summam rerum usque tenere
  252. undique protelo plagarum continuato.
  253. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  254. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  255. at regione locoque alio terrisque remotis
  256. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  257. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  258. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  259. milibus e multis vallo munitur eburno,
  260. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  261. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  262. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  263. unica res quaedem nativo corpore sola,
  264. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  265. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  266. unde ea progigni possit concepta, creari
  267. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  268. quippe etenim sumant alii finita per omne
  269. corpora iactari unius genitalia rei,
  270. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  271. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  272. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  273. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  274. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  275. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  276. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  277. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  278. infidi maris insidias virisque dolumque
  279. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  280. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  281. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  282. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  283. disiectare aestus diversi materiai,
  284. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  285. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  286. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  287. et res progigni et genitas procrescere posse.
  288. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  289. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  290. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  291. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  292. nec porro rerum genitales auctificique
  293. motus perpetuo possunt servare creata.
  294. sic aequo geritur certamine principiorum
  295. ex infinito contractum tempore bellum.
  296. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  297. et superantur item. miscetur funere vagor,
  298. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  299. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  300. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  301. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  302. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  303. convenit et memori mandatum mente tenere,
  304. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  305. quod genere ex uno consistat principiorum,
  306. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  307. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  308. atque potestates, ita plurima principiorum
  309. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  310. Principio tellus habet in se corpora prima,
  311. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  312. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  313. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  314. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  315. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  316. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  317. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  318. montivago generi possit praebere ferarum.
  319. quare magna deum mater materque ferarum
  320. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  321. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  322. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  323. aeris in spatio magnam pendere docentes
  324. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  325. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  326. officiis debet molliri victa parentum.
  327. muralique caput summum cinxere corona,
  328. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  329. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  330. horrifice fertur divinae matris imago.
  331. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  332. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  333. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  334. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  335. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  336. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  337. significare volunt indignos esse putandos,
  338. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  339. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  340. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  341. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  342. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  343. ingratos animos atque impia pectora volgi
  344. conterrere metu quae possint numine divae.
  345. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  346. munificat tacita mortalis muta salute,
  347. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  348. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  349. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  350. hic armata manus, Curetas nomine Grai