De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  2. et proiecta refrenatur retroque residit.
  3. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  4. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  5. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  6. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  7. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  8. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  9. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  10. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  11. id facit exiguum clinamen principiorum
  12. nec regione loci certa nec tempore certo.
  13. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  14. copia nec porro maioribus intervallis;
  15. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  16. qua propter quo nunc in motu principiorum
  17. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  18. et post haec semper simili ratione ferentur,
  19. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  20. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  21. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  22. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  23. nam neque quo possit genus ullum materiai
  24. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  25. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  26. naturam rerum mutare et vertere motus.
  27. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  28. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  29. summa tamen summa videatur stare quiete,
  30. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  31. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  32. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  33. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  34. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  35. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  36. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  37. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  38. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  39. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  40. omnia quae nobis longe confusa videntur
  41. et velut in viridi candor consistere colli.
  42. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  43. camporum complent belli simulacra cientes,
  44. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  45. aere renidescit tellus supterque virum vi
  46. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  47. icti reiectant voces ad sidera mundi
  48. et circum volitant equites mediosque repente
  49. tramittunt valido quatientes impete campos;
  50. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  51. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  52. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  53. qualia sint et quam longe distantia formis,
  54. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  55. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  56. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.