De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  2. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  3. omnis enim totum per corpus materiai
  4. copia conciri debet, concita per artus
  5. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  6. ut videas initum motus a corde creari
  7. ex animique voluntate id procedere primum,
  8. inde dari porro per totum corpus et artus.
  9. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  10. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  11. nam tum materiem totius corporis omnem
  12. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  13. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  14. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  15. pellat et invitos cogat procedere saepe
  16. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  17. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  18. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  19. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  20. et proiecta refrenatur retroque residit.
  21. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  22. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  23. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  24. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  25. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  26. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  27. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  28. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  29. id facit exiguum clinamen principiorum
  30. nec regione loci certa nec tempore certo.
  31. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  32. copia nec porro maioribus intervallis;
  33. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  34. qua propter quo nunc in motu principiorum
  35. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  36. et post haec semper simili ratione ferentur,
  37. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  38. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  39. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  40. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  41. nam neque quo possit genus ullum materiai
  42. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  43. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  44. naturam rerum mutare et vertere motus.
  45. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  46. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  47. summa tamen summa videatur stare quiete,
  48. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  49. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  50. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  51. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  52. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  53. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  54. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  55. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  56. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  57. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  58. omnia quae nobis longe confusa videntur
  59. et velut in viridi candor consistere colli.
  60. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  61. camporum complent belli simulacra cientes,
  62. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  63. aere renidescit tellus supterque virum vi
  64. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  65. icti reiectant voces ad sidera mundi
  66. et circum volitant equites mediosque repente
  67. tramittunt valido quatientes impete campos;
  68. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  69. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  70. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  71. qualia sint et quam longe distantia formis,
  72. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  73. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  74. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  75. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  76. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  77. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  78. esse pari filo similique adfecta figura.
  79. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  80. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  81. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  82. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  83. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  84. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  85. invenies tamen inter se differre figuris.
  86. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  87. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  88. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  89. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  90. turicremas propter mactatus concidit aras
  91. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  92. at mater viridis saltus orbata peragrans
  93. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  94. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  95. conspicere amissum fetum, completque querellis
  96. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  97. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  98. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  99. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  100. oblectare animum subitamque avertere curam,
  101. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  102. derivare queunt animum curaque levare;
  103. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  104. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  105. cornigeras norunt matres agnique petulci
  106. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  107. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  108. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  109. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  110. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  111. concharumque genus parili ratione videmus
  112. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  113. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  114. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  115. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  116. unius ad certam formam primordia rerum,
  117. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  118. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis