De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  2. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  3. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  4. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  5. omnis enim totum per corpus materiai
  6. copia conciri debet, concita per artus
  7. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  8. ut videas initum motus a corde creari
  9. ex animique voluntate id procedere primum,
  10. inde dari porro per totum corpus et artus.
  11. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  12. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  13. nam tum materiem totius corporis omnem
  14. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  15. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  16. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  17. pellat et invitos cogat procedere saepe
  18. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  19. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  20. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  21. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  22. et proiecta refrenatur retroque residit.
  23. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  24. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  25. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  26. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  27. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  28. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  29. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  30. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  31. id facit exiguum clinamen principiorum
  32. nec regione loci certa nec tempore certo.
  33. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  34. copia nec porro maioribus intervallis;
  35. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  36. qua propter quo nunc in motu principiorum
  37. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  38. et post haec semper simili ratione ferentur,
  39. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  40. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  41. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  42. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  43. nam neque quo possit genus ullum materiai
  44. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  45. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  46. naturam rerum mutare et vertere motus.
  47. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  48. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  49. summa tamen summa videatur stare quiete,
  50. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  51. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  52. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  53. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  54. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  55. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  56. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  57. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  58. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  59. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  60. omnia quae nobis longe confusa videntur
  61. et velut in viridi candor consistere colli.
  62. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  63. camporum complent belli simulacra cientes,
  64. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  65. aere renidescit tellus supterque virum vi
  66. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  67. icti reiectant voces ad sidera mundi
  68. et circum volitant equites mediosque repente
  69. tramittunt valido quatientes impete campos;
  70. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  71. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  72. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  73. qualia sint et quam longe distantia formis,
  74. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  75. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  76. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  77. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  78. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  79. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  80. esse pari filo similique adfecta figura.
  81. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  82. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  83. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  84. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  85. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  86. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  87. invenies tamen inter se differre figuris.
  88. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  89. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  90. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  91. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  92. turicremas propter mactatus concidit aras
  93. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  94. at mater viridis saltus orbata peragrans
  95. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  96. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  97. conspicere amissum fetum, completque querellis
  98. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  99. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  100. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  101. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  102. oblectare animum subitamque avertere curam,
  103. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  104. derivare queunt animum curaque levare;
  105. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  106. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  107. cornigeras norunt matres agnique petulci
  108. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  109. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  110. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  111. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  112. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  113. concharumque genus parili ratione videmus
  114. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  115. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  116. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  117. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  118. unius ad certam formam primordia rerum,
  119. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  120. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  121. quare fulmineus multo penetralior ignis
  122. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  123. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  124. subtilem magis e parvis constare figuris
  125. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  126. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  127. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  128. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  129. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  130. et quamvis subito per colum vina videmus
  131. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  132. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  133. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  134. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  135. inter se possint primordia singula quaeque
  136. singula per cuiusque foramina permanare.
  137. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  138. iucundo sensu linguae tractentur in ore;