De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  2. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  3. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  4. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  5. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  6. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  7. omnis enim totum per corpus materiai
  8. copia conciri debet, concita per artus
  9. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  10. ut videas initum motus a corde creari
  11. ex animique voluntate id procedere primum,
  12. inde dari porro per totum corpus et artus.
  13. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  14. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  15. nam tum materiem totius corporis omnem
  16. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  17. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  18. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  19. pellat et invitos cogat procedere saepe
  20. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  21. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  22. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  23. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  24. et proiecta refrenatur retroque residit.
  25. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  26. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  27. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  28. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  29. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  30. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  31. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  32. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  33. id facit exiguum clinamen principiorum
  34. nec regione loci certa nec tempore certo.
  35. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  36. copia nec porro maioribus intervallis;
  37. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  38. qua propter quo nunc in motu principiorum
  39. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  40. et post haec semper simili ratione ferentur,
  41. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  42. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  43. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  44. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  45. nam neque quo possit genus ullum materiai
  46. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  47. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  48. naturam rerum mutare et vertere motus.
  49. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  50. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  51. summa tamen summa videatur stare quiete,
  52. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  53. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  54. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  55. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  56. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  57. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  58. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  59. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  60. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  61. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  62. omnia quae nobis longe confusa videntur
  63. et velut in viridi candor consistere colli.
  64. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  65. camporum complent belli simulacra cientes,
  66. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  67. aere renidescit tellus supterque virum vi
  68. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  69. icti reiectant voces ad sidera mundi
  70. et circum volitant equites mediosque repente
  71. tramittunt valido quatientes impete campos;
  72. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  73. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  74. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  75. qualia sint et quam longe distantia formis,
  76. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  77. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  78. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  79. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  80. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  81. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  82. esse pari filo similique adfecta figura.
  83. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  84. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  85. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  86. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  87. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  88. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  89. invenies tamen inter se differre figuris.
  90. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  91. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  92. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  93. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  94. turicremas propter mactatus concidit aras
  95. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  96. at mater viridis saltus orbata peragrans
  97. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  98. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  99. conspicere amissum fetum, completque querellis
  100. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  101. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  102. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  103. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  104. oblectare animum subitamque avertere curam,
  105. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  106. derivare queunt animum curaque levare;