De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  2. ex infinito ne causam causa sequatur,
  3. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  4. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  5. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  6. declinamus item motus nec tempore certo
  7. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  8. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  9. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  10. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  11. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  12. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  13. omnis enim totum per corpus materiai
  14. copia conciri debet, concita per artus
  15. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  16. ut videas initum motus a corde creari
  17. ex animique voluntate id procedere primum,
  18. inde dari porro per totum corpus et artus.
  19. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  20. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  21. nam tum materiem totius corporis omnem
  22. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  23. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  24. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  25. pellat et invitos cogat procedere saepe
  26. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  27. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  28. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  29. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  30. et proiecta refrenatur retroque residit.
  31. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  32. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  33. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  34. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  35. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  36. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  37. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  38. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  39. id facit exiguum clinamen principiorum
  40. nec regione loci certa nec tempore certo.
  41. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  42. copia nec porro maioribus intervallis;
  43. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  44. qua propter quo nunc in motu principiorum
  45. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  46. et post haec semper simili ratione ferentur,
  47. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  48. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  49. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  50. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  51. nam neque quo possit genus ullum materiai
  52. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  53. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  54. naturam rerum mutare et vertere motus.
  55. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  56. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  57. summa tamen summa videatur stare quiete,
  58. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  59. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  60. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  61. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  62. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  63. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  64. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  65. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  66. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  67. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  68. omnia quae nobis longe confusa videntur
  69. et velut in viridi candor consistere colli.
  70. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  71. camporum complent belli simulacra cientes,
  72. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  73. aere renidescit tellus supterque virum vi
  74. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  75. icti reiectant voces ad sidera mundi
  76. et circum volitant equites mediosque repente
  77. tramittunt valido quatientes impete campos;
  78. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  79. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  80. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  81. qualia sint et quam longe distantia formis,
  82. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  83. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  84. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  85. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  86. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  87. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  88. esse pari filo similique adfecta figura.
  89. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  90. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  91. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  92. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  93. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  94. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  95. invenies tamen inter se differre figuris.
  96. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  97. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  98. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  99. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  100. turicremas propter mactatus concidit aras
  101. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  102. at mater viridis saltus orbata peragrans
  103. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  104. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  105. conspicere amissum fetum, completque querellis
  106. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  107. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  108. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  109. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  110. oblectare animum subitamque avertere curam,
  111. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  112. derivare queunt animum curaque levare;
  113. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  114. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  115. cornigeras norunt matres agnique petulci
  116. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  117. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  118. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  119. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  120. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  121. concharumque genus parili ratione videmus
  122. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  123. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  124. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  125. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  126. unius ad certam formam primordia rerum,
  127. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  128. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  129. quare fulmineus multo penetralior ignis
  130. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  131. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  132. subtilem magis e parvis constare figuris
  133. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  134. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  135. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  136. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  137. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  138. et quamvis subito per colum vina videmus
  139. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  140. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  141. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  142. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  143. inter se possint primordia singula quaeque
  144. singula per cuiusque foramina permanare.
  145. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  146. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  147. at contra taetra absinthi natura ferique
  148. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  149. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  150. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  151. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  152. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  153. proptereaque solere vias rescindere nostris
  154. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  155. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  156. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  157. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  158. horrorem constare elementis levibus aeque
  159. ac musaea mele, per chordas organici quae
  160. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  161. neu simili penetrare putes primordia forma
  162. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  163. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  164. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  165. neve bonos rerum simili constare colores
  166. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  167. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  168. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  169. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  170. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  171. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  172. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  173. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  174. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  175. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  176. titillare magis sensus quam laedere possint,
  177. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  178. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  179. dissimili dentata modo conpungere sensus
  180. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  181. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  182. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  183. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  184. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  185. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  186. semina confundunt inter se concita sensum;
  187. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  188. tute tibi partem ferias atque experiare.
  189. qua propter longe formas distare necessest
  190. principiis, varios quae possint edere sensus.
  191. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  192. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  193. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  194. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  195. prima acie constant ictus contemnere sueta
  196. et validi silices ac duri robora ferri
  197. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  198. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  199. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  200. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  201. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  202. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  203. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  204. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  205. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  206. at non esse tamen perplexis indupedita,
  207. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  208. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  209. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  210. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  211. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  212. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  213. * * *
  214. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  215. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  216. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  217. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  218. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  219. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  220. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  221. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  222. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  223. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  224. linquit enim supera taetri primordia viri,
  225. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  226. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  227. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  228. finita variare figurarum ratione.
  229. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  230. esse infinito debebunt corporis auctu.
  231. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  232. corporis inter se multum variare figurae
  233. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  234. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  235. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  236. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  237. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  238. formai speciem totius corporis eius,
  239. quod super est, si forte voles variare figuras,
  240. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  241. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  242. si tu forte voles etiam variare figuras.
  243. ergo formarum novitatem corporis augmen
  244. subsequitur. quare non est ut credere possis
  245. esse infinitis distantia semina formis,
  246. ne quaedam cogas inmani maximitate