De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  2. ex infinito ne causam causa sequatur,
  3. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  4. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  5. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  6. declinamus item motus nec tempore certo
  7. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  8. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  9. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  10. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  11. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  12. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  13. omnis enim totum per corpus materiai
  14. copia conciri debet, concita per artus
  15. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  16. ut videas initum motus a corde creari
  17. ex animique voluntate id procedere primum,
  18. inde dari porro per totum corpus et artus.
  19. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  20. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  21. nam tum materiem totius corporis omnem
  22. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  23. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  24. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  25. pellat et invitos cogat procedere saepe
  26. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  27. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  28. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  29. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  30. et proiecta refrenatur retroque residit.
  31. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  32. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  33. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  34. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  35. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  36. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  37. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  38. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  39. id facit exiguum clinamen principiorum
  40. nec regione loci certa nec tempore certo.
  41. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  42. copia nec porro maioribus intervallis;
  43. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  44. qua propter quo nunc in motu principiorum
  45. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  46. et post haec semper simili ratione ferentur,
  47. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  48. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  49. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  50. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  51. nam neque quo possit genus ullum materiai
  52. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  53. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  54. naturam rerum mutare et vertere motus.
  55. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  56. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  57. summa tamen summa videatur stare quiete,
  58. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  59. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  60. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  61. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  62. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  63. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  64. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  65. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  66. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  67. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  68. omnia quae nobis longe confusa videntur
  69. et velut in viridi candor consistere colli.
  70. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  71. camporum complent belli simulacra cientes,
  72. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  73. aere renidescit tellus supterque virum vi
  74. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  75. icti reiectant voces ad sidera mundi
  76. et circum volitant equites mediosque repente
  77. tramittunt valido quatientes impete campos;
  78. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  79. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  80. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  81. qualia sint et quam longe distantia formis,
  82. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  83. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  84. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  85. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  86. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  87. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  88. esse pari filo similique adfecta figura.
  89. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  90. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  91. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  92. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  93. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  94. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  95. invenies tamen inter se differre figuris.
  96. nec ratione alia proles cognoscere matrem