De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  2. nec declinando faciunt primordia motus
  3. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  4. ex infinito ne causam causa sequatur,
  5. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  6. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  7. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  8. declinamus item motus nec tempore certo
  9. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  10. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  11. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  12. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  13. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  14. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  15. omnis enim totum per corpus materiai
  16. copia conciri debet, concita per artus
  17. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  18. ut videas initum motus a corde creari
  19. ex animique voluntate id procedere primum,
  20. inde dari porro per totum corpus et artus.
  21. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  22. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  23. nam tum materiem totius corporis omnem
  24. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  25. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  26. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  27. pellat et invitos cogat procedere saepe
  28. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  29. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  30. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  31. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  32. et proiecta refrenatur retroque residit.
  33. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  34. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  35. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  36. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  37. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  38. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  39. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  40. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  41. id facit exiguum clinamen principiorum
  42. nec regione loci certa nec tempore certo.
  43. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  44. copia nec porro maioribus intervallis;
  45. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  46. qua propter quo nunc in motu principiorum
  47. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  48. et post haec semper simili ratione ferentur,
  49. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  50. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  51. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  52. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  53. nam neque quo possit genus ullum materiai
  54. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  55. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  56. naturam rerum mutare et vertere motus.
  57. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  58. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  59. summa tamen summa videatur stare quiete,
  60. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  61. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  62. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  63. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  64. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  65. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  66. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  67. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  68. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  69. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  70. omnia quae nobis longe confusa videntur
  71. et velut in viridi candor consistere colli.
  72. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  73. camporum complent belli simulacra cientes,
  74. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  75. aere renidescit tellus supterque virum vi
  76. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  77. icti reiectant voces ad sidera mundi
  78. et circum volitant equites mediosque repente
  79. tramittunt valido quatientes impete campos;
  80. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  81. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  82. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  83. qualia sint et quam longe distantia formis,
  84. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  85. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  86. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  87. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  88. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  89. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  90. esse pari filo similique adfecta figura.
  91. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  92. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  93. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  94. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  95. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  96. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  97. invenies tamen inter se differre figuris.
  98. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  99. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  100. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  101. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  102. turicremas propter mactatus concidit aras
  103. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  104. at mater viridis saltus orbata peragrans
  105. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  106. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  107. conspicere amissum fetum, completque querellis
  108. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  109. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  110. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  111. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  112. oblectare animum subitamque avertere curam,
  113. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  114. derivare queunt animum curaque levare;
  115. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  116. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  117. cornigeras norunt matres agnique petulci
  118. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  119. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  120. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  121. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  122. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  123. concharumque genus parili ratione videmus
  124. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  125. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  126. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  127. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  128. unius ad certam formam primordia rerum,
  129. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  130. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  131. quare fulmineus multo penetralior ignis
  132. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  133. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  134. subtilem magis e parvis constare figuris
  135. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  136. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  137. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  138. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  139. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  140. et quamvis subito per colum vina videmus
  141. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  142. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  143. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  144. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  145. inter se possint primordia singula quaeque
  146. singula per cuiusque foramina permanare.
  147. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  148. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  149. at contra taetra absinthi natura ferique
  150. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  151. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  152. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  153. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  154. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  155. proptereaque solere vias rescindere nostris
  156. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  157. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  158. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  159. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  160. horrorem constare elementis levibus aeque
  161. ac musaea mele, per chordas organici quae
  162. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  163. neu simili penetrare putes primordia forma
  164. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  165. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  166. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  167. neve bonos rerum simili constare colores
  168. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  169. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  170. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  171. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  172. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  173. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  174. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  175. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  176. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  177. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  178. titillare magis sensus quam laedere possint,
  179. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  180. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  181. dissimili dentata modo conpungere sensus
  182. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  183. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  184. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  185. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  186. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  187. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  188. semina confundunt inter se concita sensum;
  189. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  190. tute tibi partem ferias atque experiare.
  191. qua propter longe formas distare necessest
  192. principiis, varios quae possint edere sensus.
  193. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  194. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  195. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  196. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  197. prima acie constant ictus contemnere sueta
  198. et validi silices ac duri robora ferri
  199. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  200. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  201. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  202. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  203. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  204. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  205. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  206. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  207. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  208. at non esse tamen perplexis indupedita,
  209. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  210. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  211. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  212. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  213. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  214. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  215. * * *
  216. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  217. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  218. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  219. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  220. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  221. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  222. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  223. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  224. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  225. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  226. linquit enim supera taetri primordia viri,
  227. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  228. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  229. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  230. finita variare figurarum ratione.
  231. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  232. esse infinito debebunt corporis auctu.
  233. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  234. corporis inter se multum variare figurae
  235. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  236. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  237. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  238. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  239. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  240. formai speciem totius corporis eius,
  241. quod super est, si forte voles variare figuras,
  242. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  243. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  244. si tu forte voles etiam variare figuras.
  245. ergo formarum novitatem corporis augmen
  246. subsequitur. quare non est ut credere possis
  247. esse infinitis distantia semina formis,
  248. ne quaedam cogas inmani maximitate
  249. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  250. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  251. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  252. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  253. saecla novo rerum superata colore iacerent
  254. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  255. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  256. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  257. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  258. cedere item retro possent in deteriores
  259. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  260. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  261. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  262. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  263. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  264. materiem quoque finitis differe figuris.
  265. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  266. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  267. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  268. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  269. ergo finita distant ratione creata,
  270. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  271. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  272. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  273. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  274. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  275. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  276. formarum finita, necesse est quae similes sint
  277. esse infinitas aut summam materiai
  278. finitam constare, id quod non esse probavi.
  279. * * *
  280. versibus ostendam corpuscula materiai
  281. ex infinito summam rerum usque tenere
  282. undique protelo plagarum continuato.
  283. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  284. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  285. at regione locoque alio terrisque remotis
  286. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  287. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  288. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  289. milibus e multis vallo munitur eburno,
  290. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  291. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  292. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  293. unica res quaedem nativo corpore sola,
  294. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  295. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  296. unde ea progigni possit concepta, creari
  297. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  298. quippe etenim sumant alii finita per omne
  299. corpora iactari unius genitalia rei,
  300. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  301. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  302. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  303. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  304. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  305. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  306. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  307. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  308. infidi maris insidias virisque dolumque
  309. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  310. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  311. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  312. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  313. disiectare aestus diversi materiai,
  314. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  315. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  316. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  317. et res progigni et genitas procrescere posse.
  318. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  319. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  320. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  321. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  322. nec porro rerum genitales auctificique
  323. motus perpetuo possunt servare creata.
  324. sic aequo geritur certamine principiorum
  325. ex infinito contractum tempore bellum.
  326. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  327. et superantur item. miscetur funere vagor,
  328. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  329. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  330. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  331. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  332. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  333. convenit et memori mandatum mente tenere,
  334. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  335. quod genere ex uno consistat principiorum,
  336. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  337. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  338. atque potestates, ita plurima principiorum
  339. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  340. Principio tellus habet in se corpora prima,
  341. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  342. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  343. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  344. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  345. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  346. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  347. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  348. montivago generi possit praebere ferarum.
  349. quare magna deum mater materque ferarum
  350. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  351. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  352. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  353. aeris in spatio magnam pendere docentes
  354. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  355. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  356. officiis debet molliri victa parentum.
  357. muralique caput summum cinxere corona,
  358. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  359. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  360. horrifice fertur divinae matris imago.
  361. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  362. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  363. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  364. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  365. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  366. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  367. significare volunt indignos esse putandos,
  368. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  369. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  370. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  371. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  372. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  373. ingratos animos atque impia pectora volgi
  374. conterrere metu quae possint numine divae.
  375. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  376. munificat tacita mortalis muta salute,
  377. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  378. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  379. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  380. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  381. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  382. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  383. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  384. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  385. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  386. cum pueri circum puerum pernice chorea
  387. armat et in numerum pernice chorea
  388. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  389. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  390. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  391. propterea magnam armati matrem comitantur,
  392. aut quia significant divam praedicere ut armis
  393. ac virtute velint patriam defendere terram
  394. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  395. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  396. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  397. omnis enim per se divom natura necessest
  398. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  399. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  400. nam privata dolore omni, privata periclis,
  401. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  402. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  403. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  404. et quia multarum potitur primordia rerum,
  405. multa modis multis effert in lumina solis.
  406. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  407. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  408. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  409. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  410. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  411. religione animum turpi contingere parcat.
  412. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  413. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  414. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  415. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  416. dissimili vivont specie retinentque parentum
  417. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  418. tanta est in quovis genere herbae materiai
  419. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  420. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  421. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  422. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  423. dissimili perfecta figura principiorum.
  424. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  425. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  426. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  427. scintillasque agere ac late differre favillam.
  428. cetera consimili mentis ratione peragrans
  429. invenies igitur multarum semina rerum
  430. corpore celare et varias cohibere figuras.
  431. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  432. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  433. haec igitur variis debent constare figuris;
  434. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  435. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  436. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  437. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  438. conveniunt et res permixto semine constant.
  439. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  440. multa elementa vides multis communia verbis,
  441. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  442. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  443. non quo multa parum communis littera currat
  444. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  445. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  446. sic aliis in rebus item communia multa
  447. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  448. dissimili tamen inter se consistere summa
  449. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  450. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  451. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  452. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  453. semiferas hominum species existere et altos
  454. inter dum ramos egigni corpore vivo
  455. multaque conecti terrestria membra marinis,
  456. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  457. pascere naturam per terras omniparentis.
  458. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  459. seminibus certis certa genetrice creata
  460. conservare genus crescentia posse videmus.
  461. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  462. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  463. corpora discedunt conexaque convenientis
  464. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  465. reicere in terras naturam, multaque caecis
  466. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  467. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  468. vitalis motus consentire atque imitari.
  469. sed ne forte putes animalia sola teneri
  470. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  471. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  472. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  473. dissimili constare figura principiorum;
  474. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  475. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  476. semina cum porro distent, differre necessust
  477. intervalla vias conexus pondera plagas
  478. concursus motus; quae non animalia solum
  479. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  480. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  481. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  482. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  483. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  484. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  485. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  486. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  487. corpora consimili sint eius tincta colore;
  488. nullus enim color est omnino materiai
  489. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  490. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  491. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  492. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  493. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  494. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  495. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  496. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  497. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  498. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  499. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  500. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  501. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  502. immutabile enim quiddam superare necessest,
  503. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  504. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  505. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  506. proinde colore cave contingas semina rerum,
  507. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  508. Praeterea si nulla coloris principiis est
  509. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  510. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  511. propterea magni quod refert, semina quaeque
  512. cum quibus et quali positura contineantur
  513. et quos inter se dent motus accipiantque,
  514. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  515. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  516. marmoreo fieri possint candore repente,
  517. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  518. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  519. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  520. materies ubi permixta est illius et ordo
  521. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  522. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  523. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  524. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  525. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  526. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  527. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  528. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  529. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  530. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  531. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  532. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  533. aut alio in quovis uno puroque nitore
  534. dissimiles longe inter se variosque colores.
  535. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  536. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  537. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  538. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  539. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  540. principiis rerum non numquam causa colores,
  541. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  542. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  543. quippe etenim multo proclivius exorientur
  544. candida de nullo quam nigro nata colore
  545. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  546. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  547. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  548. scire licet quam sint nullo velata colore;
  549. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  550. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  551. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  552. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  553. quae sita cervices circum collumque coronat;
  554. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  555. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  556. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  557. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  558. consimili mutat ratione obversa colores;
  559. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  560. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  561. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  562. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  563. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  564. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  565. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  566. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  567. sed variis formis variantes edere tactus.
  568. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  569. est natura coloris et omnia principiorum
  570. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  571. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  572. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  573. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  574. ex albis album pinnis iactare colorem
  575. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  576. aut alio quovis uno varioque colore.
  577. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  578. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  579. evanescere paulatim stinguique colorem;
  580. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  581. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  582. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  583. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  584. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  585. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  586. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  587. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  588. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  589. scire licet quaedam tam constare orba colore
  590. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  591. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  592. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  593. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  594. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  595. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  596. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  597. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  598. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  599. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  600. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  601. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  602. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  603. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  604. concoctosque suo contractans perdere viro,
  605. propter eandem rem debent primordia rerum
  606. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  607. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  608. nec simili ratione saporem denique quemquam
  609. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  610. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  611. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  612. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  613. inmortalia si volumus subiungere rebus
  614. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  615. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  616. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  617. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  618. principiis constare. neque id manufesta refutant
  619. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  620. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  621. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  622. quippe videre licet vivos existere vermes
  623. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  624. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  625. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  626. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  627. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  628. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  629. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  630. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  631. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  632. non alia longe ratione atque arida ligna
  633. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  634. iamne vides igitur magni primordia rerum
  635. referre in quali sint ordine quaeque locata
  636. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  637. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  638. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  639. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  640. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  641. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  642. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  643. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  644. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  645. sed magni referre ea primum quantula constent,
  646. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  647. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  648. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  649. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  650. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  651. antiquis ex ordinibus permota nova re
  652. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  653. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  654. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  655. * * *
  656. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  657. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  658. mollia mortali consistere corpore creta.
  659. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  660. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  661. aut similis totis animalibus esse putari.
  662. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  663. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  664. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  665. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  666. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  667. vitali ut possint consentire undique sensu.
  668. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  669. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  670. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  671. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  672. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  673. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  674. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  675. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  676. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  677. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  678. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  679. quatinus in pullos animalis vertier ova
  680. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  681. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  682. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  683. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  684. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  685. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  686. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  687. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  688. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  689. Principio nequeunt ullius corporis esse
  690. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  691. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  692. aere fluminibus terris terraque creatis,
  693. nec congressa modo vitalis convenientes
  694. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  695. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  696. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  697. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  698. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  699. dissoluuntur enim positurae principiorum
  700. et penitus motus vitales inpediuntur,
  701. donec materies omnis concussa per artus
  702. vitalis animae nodos a corpore solvit
  703. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  704. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  705. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  706. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  707. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  708. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  709. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  710. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  711. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  712. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  713. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  714. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  715. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  716. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  717. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  718. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  719. scire licet nullo primordia posse dolore
  720. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  721. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  722. corporibus, quorum motus novitate laborent
  723. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  724. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  725. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  726. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  727. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  728. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  729. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  730. multaque de rerum mixtura dicere callent
  731. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  732. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  733. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  734. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  735. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  736. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.