De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  2. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  3. nec domus argento fulget auroque renidet
  4. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  5. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  6. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  7. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  8. praesertim cum tempestas adridet et anni
  9. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  10. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  11. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  12. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  13. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  14. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  15. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  16. si non forte tuas legiones per loca campi
  17. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  18. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  19. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  20. his tibi tum rebus timefactae religiones