De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  2. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  3. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  4. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  5. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  6. obliquos videamur et id res vera refutet.
  7. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  8. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  9. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  10. sed nihil omnino recta regione viai
  11. declinare quis est qui possit cernere sese?
  12. Denique si semper motu conectitur omnis
  13. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  14. nec declinando faciunt primordia motus
  15. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  16. ex infinito ne causam causa sequatur,
  17. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  18. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  19. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  20. declinamus item motus nec tempore certo
  21. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  22. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  23. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  24. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  25. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  26. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  27. omnis enim totum per corpus materiai
  28. copia conciri debet, concita per artus
  29. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  30. ut videas initum motus a corde creari
  31. ex animique voluntate id procedere primum,
  32. inde dari porro per totum corpus et artus.
  33. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  34. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  35. nam tum materiem totius corporis omnem
  36. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  37. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  38. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  39. pellat et invitos cogat procedere saepe
  40. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  41. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  42. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  43. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  44. et proiecta refrenatur retroque residit.
  45. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  46. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  47. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  48. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  49. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  50. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  51. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  52. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  53. id facit exiguum clinamen principiorum
  54. nec regione loci certa nec tempore certo.
  55. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  56. copia nec porro maioribus intervallis;